lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 maius 2013
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Optátus votis ómnium
sacrátus illúxit dies,
quo Christus, mundi spes, Deus,
conscéndit cælos árduos.

Magni triúmphum prœlii,
mundi perémpto príncipe,
Patris præséntans vúltibus
victrícis carnis glóriam.

In nube fertur lúcida
et spem facit credéntibus,
iam paradísum réserans
quem protoplásti cláuserant.

O grande cunctis gáudium,
quod partus nostræ Vírginis,
post sputa, flagra, post crucem
patérnæ sedi iúngitur.

Agámus ergo grátias
nostræ salútis víndici,
nostrum quod corpus véxerit
sublíme ad cæli régiam.

Sit nobis cum cæléstibus
commúne manens gáudium:
illis, quod semet óbtulit,
nobis, quod se non ábstulit.

Nunc, Christe, scandens ǽthera
ad te cor nostrum súbleva,
tuum Patrísque Spíritum
emíttens nobis cǽlitus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

5, 13-21
De oratione pro peccatoribus

     Caríssimi: Hæc scripsi vobis, ut sciátis quóniam vitam habétis ætérnam, qui créditis in nomen Fílii Dei.
     Et hæc est fidúcia, quam habémus ad eum, quia si quid petiérimus secúndum voluntátem eius, audit nos. Et si scimus quóniam audit nos quidquid petiérimus, scimus quóniam habémus petitiónes, quas postulávimus ab eo.
     Si quis videt fratrem suum peccáre peccátum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccántibus non ad mortem. Est peccátum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. Omnis iniustítia peccátum est, et est peccátum non ad mortem.
     Scimus quóniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui génitus est ex Deo, consérvat eum, et Malígnus non tangit eum. Scimus quóniam ex Deo sumus, et mundus totus in Malígno pósitus est. Et scimus quóniam Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscámus eum, qui verus est; et sumus in eo qui verus est, in Fílio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita ætérna. Filíoli, custodíte vos a simulácris!

RESPONSORIUM

1 Io 5, 20; Io 1,18

R. Scimus quóniam Fílius Dei venit, * et dedit nobis sensum ut cognoscámus eum qui verus est Deus, allelúia.
V. Deum nemo vidit umquam; unigénitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit. * Et dedit nobis sensum ut cognoscámus eum qui verus est Deus, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Evangélium Ioánnis

(Lib. 10, 16, 6-7: PG 74, 434)

Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos

     Perácta erant ómnia quæ in terris dispensánda erant; sed oportébat omníno fíeri nos consórtes et divínæ Verbi natúræ partícipes, seu, nostra vita relícta, in áliam quandam transformári et ad novitátem piæ conversatiónis instaurári; quod áliter quam participatióne Sancti Spíritus fíeri non póterat.
     Tempus autem máxime opportúnum missióni Spíritus, et eius in nos illápsui, illud erat quod discéssum Christi nostri servatóris excépit.
     Nam quámdiu Christus cum fidélibus adhuc in carne versabátur, omnis, ut reor, boni largítor eis apparébat; verum ubi ad cæléstem Patrem ascendéndi tempus et necéssitas áffuit, quómodo non oportébat eum cultóribus suis per Spíritum adésse, et per fidem in nostris córdibus habitáre, ut, ipsum habéntes in nobis, cum fidúcia clamarémus: «Abba, Pater», et ad omnem virtútem fácile currerémus, ac prætérea poténtes et invícti advérsus diáboli insídias et insúltus hóminum reperirémur, ut qui cunctipoténtem Spíritum habeámus?
     Quod enim in álium quendam hábitum transfórmet eos in quibus fúerit et inhabitárit Spíritus, eósque in novitátem vitæ restáuret, nonne fácile est cuívis, cum ex véteris tum novæ Scriptúræ testimóniis, osténdere?
     Divínus quippe Sámuel, cum ad Saulem verba fáceret: Et insíliet, inquit, super te Spíritus Dómini, et vertéris in virum álium. Beátus autem Paulus: Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu. Dóminus autem Spíritus est.
     Vides ut Spíritus transfórmet quodámmodo in áliam imáginem eos in quibus inhábitat? Transfert enim fácile a rerum terrenárum sensu ad spectánda solum ea quæ sunt in cælis, et ex imbélli timiditáte ad strénuam et generosíssimam vim ánimi. Neque vero dúbium est quin ita afféctos reperiámus discípulos et sic per Spíritum confirmátos, ut persequéntium incúrsibus nequáquam vinceréntur, sed dilectióni in Christum mórdicus adhærérent.
     Verum ígitur est quod ait Servátor: Expedit vobis ut ego ad cælos revértar. Tempus enim illud erat descensúri Spíritus.

RESPONSORIUM

Io 16, 7.13

R. Si non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam eum ad vos. * Cum autem vénerit ille, dedúcet vos in omnem veritátem, allelúia.
V. Non enim loquétur a semetípso; sed quæcúmque áudiet, loquétur; et quæ ventúra sunt, annuntiábit. * Cum autem vénerit ille, dedúcet vos in omnem veritátem, allelúia.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.

Ant. 2 Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.

Canticum
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus
Is 40, 10-17
Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).

10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
       et bráchium eius dominátur;
    ecce merces eius cum eo *
       et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
       in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
       fetas ipse portat.

12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
       módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
       et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
       Aut quis consílium suum osténdit illi?

14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
       et dócuit eum sémitam iustítiæ
    et erudívit eum sciéntiam *
       et viam prudéntiæ osténdit illi?–

15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
       et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
       ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
       et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
       quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.

Ant. 3 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.

Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster

Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
      sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
      et excélsus super omnes pópulos. –

3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
      quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
      tu statuísti, quæ recta sunt, *
      iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –

5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
      quóniam sanctus est. –

6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
      et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
   Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7     in colúmna nubis loquebátur ad eos.
   Custodiébant testimónia eius *
      et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
      Deus, tu propítius fuísti eis, *
      ulcíscens autem adinventiónes eórum. –

9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad montem sanctum eius, *
      quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 10-11
Si Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vita propter iustítiam. Quod si Spíritus eius, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Eúntes in mundum, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Eúntes in mundum, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, allelúia.

PRECES
Benedíctus Christus Dóminus, per quem omnes accéssum habémus in Spíritu Sancto ad Patrem. Orémus:
     Christe, audi nos.

Mitte Spíritum tuum, optátum hóspitem animárum,
nobísque tríbue eum numquam contristáre.
Qui surrexísti a mórtuis et ad déxteram Dei sedes,
Patrem semper interpélla pro nobis.
Per Spíritum tuum nos tibi coniúnge,
ne tribulátio, persecútio et perícula umquam a tua nos séparent caritáte.
Da nos ínvicem suscípere,
sicut tu nos suscepísti in honórem Dei.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Spíritus tuus, quǽsumus, Dómine, spiritália nobis dona poténter infúndat, ut det nobis mentem, quæ tibi sit plácita, et aptet nos tuæ propítius voluntáti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)