lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 aprilis 2015
TEMPUS PASCHALE, hebd. III
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra lucis rútilat,
cælum resúltat láudibus,
mundus exsúltans iúbilat,
gemens inférnus úlulat,

Cum rex ille fortíssimus,
mortis confráctis víribus,
pede concúlcans tártara
solvit caténa míseros.

Ille, quem clausum lápide
miles custódit ácriter,
triúmphans pompa nóbili
victor surgit de fúnere.

Inférni iam gemítibus
solútis et dolóribus,
quia surréxit Dóminus
respléndens clamat ángelus.

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

9, 13-21
Plaga belli

     Ego Ioánnes vidi, et sextus ángelus tuba cécinit. Et audívi vocem unam ex córnibus altáris áurei, quod est ante Deum, dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: «Solve quáttuor ángelos, qui alligáti sunt super flumen magnum Euphráten». Et solúti sunt quáttuor ángeli, qui paráti erant in horam et diem et mensem et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum. Et númerus equéstris exércitus vícies mílies dena mília; audívi númerum eórum. Et ita vidi equos in visióne et, qui sedébant super eos, habéntes lorícas ígneas et hyacínthinas et sulphúreas; et cápita equórum erant tamquam cápita leónum, et de ore ipsórum procédit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum, de igne et fumo et súlphure, qui procedébat ex ore ipsórum. Potéstas enim equórum in ore eórum est et in caudis eórum, nam caudæ illórum símiles serpéntibus habéntes cápita, et in his nocent.
     Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pæniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia et simulácra áurea et argéntea et ǽrea et lapídea et lígnea, quæ neque vidére possunt neque audíre neque ambuláre, et non egérunt pæniténtiam ab homicídiis suis neque a venefíciis suis neque a fornicatióne sua neque a furtis suis.

RESPONSORIUM

Cf. Act 17, 30. 31; Ioel 1, 13. 14

R. Omnes ubíque pæniténtiam agant, * eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.
V. Minístri Dei, congregáte omnes habitatóres terræ, et clamáte ad Dóminum. * Eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 5, 2, 2-3: SCh 153, 30-38)

Eucharistia, arrha resurrectionis

     i caro non salvétur, nec Dóminus sánguine suo redémit nos, neque calix eucharístiæ communicátio sánguinis eius est, neque panis quem frángimus communicátio córporis eius est. Sanguis enim non est nisi a venis et cárnibus et a réliqua quæ est secúndum hóminem substántia, quæ vere factum Verbum Dei sánguine suo redémit nos, quemádmodum et Apóstolus eius ait: In quo habémus redemptiónem, per sánguinem eius, remissiónem peccatórum.
     Et quóniam membra eius sumus, et per creatúram nutrímur, creatúram autem ipse nobis præstat, solem suum oríri fáciens et pluens quemádmodum vult; eum cálicem, qui est a creatúra, suum sánguinem conféssus est, ex quo auget nostrum sánguinem; et eum panem, qui est a creatúra, suum corpus confirmávit, ex quo nostra auget córpora.
     Quando ergo et mixtus calix, et factus panis pércipit verbum Dei, et fit eucharístia sánguinis et córporis Christi, ex quibus augétur et consístit carnis nostræ substántia; quómodo carnem negant capácem esse donatiónis Dei, quæ est vita ætérna, quæ sánguine et córpore Christi nutrítur, et membrum eius est?
     Quemádmodum et beátus Apóstolus ait in ea, quæ est ad Ephésios, epístola: Quóniam membra sumus córporis eius, de carne eius et de óssibus eius, non de spiritáli áliquo et invisíbili hómine dicens hæc — spíritus enim neque ossa neque carnes habet — sed de ea dispositióne, quæ est secúndum verum hóminem, quæ ex cárnibus et nervis et óssibus consístit, quæ de cálice, qui est sanguis eius, nutrítur, et de pane, quod est corpus eius, augétur.
     Et quemádmodum lignum vitis, depósitum in terram, suo fructíficat témpore, et granum trítici, décidens in terram et dissolútum, múltiplex surgit per Spíritum Dei qui cóntinet ómnia, quæ deínde per sapiéntiam in usum hóminis véniunt, et percipiéntia verbum Dei eucharístia fiunt, quod est corpus et sanguis Christi; sic et nostra córpora, ex ea nutríta et repósita in terram et resolúta in ea, resúrgent in suo témpore, Verbo Dei resurrectiónem eis donánte, in glóriam Dei Patris, qui huic mortáli immortalitátem circúmdat, et corruptíbili incorruptélam gratúito donat, quóniam virtus Dei in infirmitáte perfícitur.

RESPONSORIUM

Io 6, 48-51

R. Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducavérunt in desérto manna et mórtui sunt. * Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur, allelúia.
V. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum. * Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur, allelúia.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.

Ant. 2 Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.

Canticum
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus
Is 40, 10-17
Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).

10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
       et bráchium eius dominátur;
    ecce merces eius cum eo *
       et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
       in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
       fetas ipse portat.

12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
       módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
       et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
       Aut quis consílium suum osténdit illi?

14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
       et dócuit eum sémitam iustítiæ
    et erudívit eum sciéntiam *
       et viam prudéntiæ osténdit illi?–

15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
       et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
       ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
       et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
       quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.

Ant. 3 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.

Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster

Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
      sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
      et excélsus super omnes pópulos. –

3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
      quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
      tu statuísti, quæ recta sunt, *
      iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –

5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
      quóniam sanctus est. –

6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
      et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
   Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7     in colúmna nubis loquebátur ad eos.
   Custodiébant testimónia eius *
      et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
      Deus, tu propítius fuísti eis, *
      ulcíscens autem adinventiónes eórum. –

9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad montem sanctum eius, *
      quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 10-11
Si Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vita propter iustítiam. Quod si Spíritus eius, qui suscitávit Iesum a mórtuis, hábitat in vobis, qui suscitávit Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra per inhabitántem Spíritum suum in vobis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam ætérnam, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam ætérnam, allelúia.

PRECES

Christum, qui resurréxit et semper præsens est in Ecclésia sua, venerémur, illum invocántes:
     Mane nobíscum, Dómine.

Dómine Iesu, de peccáto et morte triúmphans,
esto in médio nostri, qui vivis in sǽculum sǽculi.
Veni ad nos cum fortitúdine tua invícta,
et benignitátem Dei córdibus nostris osténde.
Adiuva mundum discórdia laborántem,
tu qui solus potens es ad ánimos regenerándos et reconciliándos.
Confírma nos in fide novíssimæ victóriæ,
nosque corróbora in spe advéntus tui.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, propénsius his diébus tuam pietátem consequámur, quibus eam plénius te largiénte cognóvimus, ut, quos ab erróris calígine liberásti, veritátis tuæ fírmius inhærére fácias documéntis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)