lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 october 2021
Pro O.P.: beátæ Mariæ Virginis a Rosario, sollemnitas


Hodierna festivitate Ordo noster cum universa Ecclésia celebrat mirabilia Dei erga genus humanum, devota contemplatione mysteriorum vitæ, passionis et resurrectionis Salvatoris nostri Iesu, cum Maria matre eius quae est « exemplar meditationis verborum Christi et docilitatis in propria missione» (LCO, n. 67, § II). Tanta beneficia, harmonice in unum collecta, per illud peculiare precandi genus recoluntur quod « Rosarii » titulo in usum venit, quodque in ambitu vitae et apostolatus ipsius Ordinis nostri initia et incrementa sumpsisse noscitur.
Beatus Humbertus de Romans († 1277) pro novitiis Ordinis « De modo orandi » agens (Opera II, 543) hæc singulariter tradit: « Primo novitius post Matutinas beátæ Virginis cogitet et revolvat cum ardore beneficia Dei: scilicet Incarnationis, Nativitatis, Passionis et huiusmodi generalia; ... et postea dicat Pater noster et Ave Maria. ... Post Completorium recolligat beneficia Dei, eo modo quo scripta sunt in principio istius "Modi orandi" ...; et poterit étiam addere Salve Regina, etc. cum aliis antiphonis et orationibus specialibus de Beata Virgine».
Inter fratres vero, qui magnam partem circa Rosarium habuerunt, prae aliis nominandus venit beatus Alanus de La Roche (1428-1478) in illius structura definienda atque in eiusdem diffusione promovenda. Item Confraternitates a fratribus nostris ubique propagatæ, inde ab illa prima Douai ab ipso Alano fundata (a. 1470) et ab alia percelebri a Iacobo Sprenger, 0P. Coloniæ erecta cum Apostolicæ Sedis approbatione (a. 1476). Item S. Pius V, Bulla Consueverunt Romani Pontifices (17 septembris 1569) definitivam Rosarii formam statuit, atque nova Bulla Salvatoris Domini (5 martii 1572) festivitatem liturgicam B.M.V. a Victoria, deinde a Rosario nuncupatam, instituit, die 7 octobris celebrandam; quæ in novissima liturgiæ instauratione confirmata est.
Diligentis inde curæ onus nobis incumbit huiusmodi precandi formam in nostris communitatibus promovere atque inter ipsos fideles apostolico zelo fovere, vetera quidem novis augendo. Rosarium sane «in contemplationem nos ducit mysterii salutis, in quo Virgo Maria cum Filii sui opere intime coniungitur » (LCO, n. 67, § II) atque efficacissimum medium se præbet fidei promovendæ ac vitæ christianæ in populo alendæ. Nam «hæc precatoria corona quasi quoddam Evangelii compendium præ se fert, ac proinde formam pietatis Ecclesiæ» (Pauli VI, Adhort. Apost. Recurrens mensis october, 7-10-1969).

1. Sequens Officium hic traditur omnibus elementis completum sicubi festivitas B. M. V. a Rosario gradu sollemnitatis celebranda occurrat.

2. Gradu festi ordinarie servato, hoc Officium sequenti modo absolvitur: Hymnus et antiphonæ referentes Mysteria gaudiosa, vel pro adiunctis dolorosa, dicuntur aut cantantur ad Officium lectionis; quæ Mysteria gloriosa referunt, ad Laudes matutinas; quæ recapitulationem omnium Mysteriorum præbent, ad Vesperas.

3. Adhiberi étiam potest, si magis placet, Officium ut in Liturgia Horarum (IV, 1193-1196).

4. Plura elementa in præsenti Officio allata utiliter adhiberi possunt in ordinandis aliis quibusdam celebrationibus marialibus, aut pro peculiaribus adunationibus quorundam cœtuum orationis.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iam morte, victor, óbruta
ab ínferis Christus redit,
fractísque culpæ vínculis,
cæli reclúdit límina.

Visus satis mortálibus
ascéndit ad cæléstia,
dextrǽque Patris ássidet,
consors patérnæ glóriæ.

Quem iam suis promíserat,
Sanctum datúrus Spíritum,
linguis amóris ígneis
mæstis alúmnis ímpluit.

Solúta carnis póndere
ad astra Virgo tóllitur,
excépta cæli iúbilo
et Angelórum cánticis.

Bis sena cingunt sídera
Almæ Paréntis vérticem,
throno propínqua Fílii
cunctis creátis ímperat.

Sit Trinitáti glória,
quæ sacra per mystéria
orántibus det grátiam,
qua consequántur glóriam. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cœpit Iesus contristári, et factus est sudor eius in horto sicut guttæ sánguinis.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cœpit Iesus contristári, et factus est sudor eius in horto sicut guttæ sánguinis.

Ant. 2 Apprehéndit Pilátus Iesum et flagellávit.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Apprehéndit Pilátus Iesum et flagellávit.

Ant. 3 Crucis impérium super húmerum eius: regnávit a ligno Deus.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Crucis impérium super húmerum eius: regnávit a ligno Deus.

V. Beáta es, María, quæ credidísti Dómino.
R. Perfécta sunt in te quæ dicta sunt tibi.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

3, 22 — 4, 7

     Fratres: Conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Iesu Christi darétur credéntibus.
     Prius autem quam veníret fides, sub lege custodiebámur, conclúsi in eam fidem quæ revelánda erat. Itaque lex pædagógus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificémur. At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo; omnes enim fílii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Iesu.
     Quicúmque enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis. Non est Iudǽus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus neque fémina; omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secúndum promissiónem herédes.
     Dico autem: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium; sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinítum tempus a patre. Ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.
     Quóniam autem estis fílii, mísit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra clamántem: « Abba, Pater ». Itaque iam non est servus, sed fílius; quod si fílius, et heres per Deum.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 4, 4-5; Eph 2, 4; Rom 8, 3

R. Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terras, natum de Vírgine, factum sub lege; * ut eos, qui sub lege erant, redímeret.
V. Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, Fílium suum misit in similitúdinem carnis peccáti. * Ut eos, qui sub lege erant, redímeret.

LECTIO ALTERA

****

Ex Adhortatióne Apostólica Mariális cultus Pauli papæ Sexti

(Nn. 42, 44-47: AAS 66, 1974, pp. 153-156)

Rosarium evangelica prex

     Coróna, seu beátæ Maríæ Vírginis Rosárium, totíus Evangélii breviárium est appelláta. Ex Evangélio enim enuntiáta in eo mystéria trahúntur ac præcípuæ fórmulæ; ex Evangélio prætérea, cum revocétur festíva Angeli salutátio et religiósus Maríæ assénsus, modus haurítur, quo fidéles Rosárium pie récitent; dénique per conveniénter iterátam Angeli salutatiónem unum e primáriis Evangélii mystériis profértur, nempe Incarnátio Verbi, peculiári illo et gravi témporis moménto consideráto, quo Angelus núntium Maríæ áttulit.
     Expedítius prætérea intelléctum est per ordináte et gradátim enodátum Rosárium ratiónem ipsam significári, qua Dei Verbum, rebus humánis misericórdi consílio se íngerens, Redemptiónis opus absólvit: congruénti enim órdine considerántur præcípui evéntus salvífici, qui in Christo perfécti sunt: a virgináli Verbi Dei conceptióne Iesúque infántiæ mystériis usque ad suprémos Paschæ casus, beátam vidélicet Passiónem et gloriósam Resurrectiónem, ad fructus eius, qui obvenérunt Ecclésiæ nascénti die Pentecóstes, atque ipsi beátæ Maríæ Vírgini, cum e terréstri hoc exsílio córpore simul et ánima est in cæléstem pátriam assúmpta.
     Intelléctum étiam est tríplicem mysteriórum Rosárii distributiónem cum evéntuum successióne, servátis ordínibus tempórum, omníno cohærére, potíssimum vero reférre prístini fídei núntii ratiónem; Christi ínsuper mystérium eódem modo propóni quo percéptum est a sancto Paulo, cum præcláro illo hymno in epístola ad Philippénses declaráret eius exinanitiónem, mortem, exaltatiónem.
     Rosárium ígitur cum in Evangélio innitátur et ad mystérium Incarnatiónis hominúmque redemptiónem tamquam ad centrum pertíneat, orátio est putánda, quæ ad rem christológicam prorsus convértitur. Id enim quod eiúsdem próprium est et peculiáre, vidélicet angélicæ salutatiónis litánica iterátio Ave María in Christi quoque laudem indesinéntem cedit, ad quem ut ad términum extrémum réspicit Angeli núntium ac matris Baptístæ salutátio: Benedictus fructus ventris tui. Quin immo, geminátio verbórum Ave María velut textúra est, in qua mysteriórum contemplátio progréditur.
     Etenim qui Christus in unaquáque salutatióne angélica significátur; idem ipse est; quem ex órdine enuntiáta mystéria ut Fílium Dei propónunt et ut Fílium Vírginis in Bethleemitáno specu natum; a matre in templo præsentátum; púerum de iis, quæ Patris ipsíus sunt, sollícitum; hóminum Redemptórem in horto factum in agonía, flagéllis cæsum et spinárum serto coronátum; cruce onerátum atque in monte Calváriæ moriéntem; a mórtuis suscitátum ad Patrísque glóriam ascendéntem, dona Spíritus missúrum. Inter omnes vero constat prístinam quandam fuísse consuetúdinem, plúribus locis ad præsens usque vigéntem, ut proláto in unaquáque angélica salutatióne nómini Iesu cláusula quædam adderétur, cum enuntiáto mystério cohǽrens, eo quidem consílio ut et contemplátio foverétur et mens voci concordáret.
     Item veheméntius urgens necéssitas est percépta monéndi, prætérquam de eius vi laudatíva ac deprecatória, de álio eleménto eiúsdem Rosárii próprio: de contemplatióne. Quæ si deest, córpori sine ánima Rosárium assimilátur estque perículum, ne recitátio evádat iterátio formulárum, in qua mens et rátio desiderátur, atque hortaménto repúgnet Iesu Christi, qui dixit: Orántes autem, nolíte multum loqui sicut éthnici; putant enim quod in multilóquio suo exaudiántur. Rosárium enim natúra sua requírit, ut tranquílla precatióne et quasi cogitabúnda tarditáte volvátur, quo facílius orans meditatióni insístat mysteriórum vitæ Christi, velut corde illíus perspectórum, quæ Dómino ómnium próxima fuit, utque eorúndem mysteriórum investigábiles divítiæ reseréntur.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 45

R. Beáta es, Virgo María, Dei Génetrix, quæ credidísti Dómino; perfécta sunt in te quæ dicta sunt tibi: ecce exaltáta es super choros angelórum. * Intercéde pro nobis ad Dóminum Iesum Christum.
V. Benedícta et venerábilis es, Virgo María, quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris. * Intercéde pro nobis ad Dóminum Iesum Christum.

Vel:

Ex Expositióne sancti Thomæ de Aquíno presbýteri super Salutatiónem Angélicam

(Ed. Rossi, Piacenza 1931, pp. 25-34)

Maria plena fuit gratia quantum ad refusionem in omnes homines

     Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum, etc. In salutatióne ista continéntur tria. Unam partem facit Angelus: Ave, grátia plena, Dóminus tecum, benedicta tu in muliéribus. Aliam partem facit Elísabeth, mater Ioánnis Baptístæ: Benedíctus fructus ventris tui. Tértiam partem áddidit Ecclésia, scílicet María. Nam Angelus non dixit: Ave, María, sed: Ave, grátia plena. Et hoc nomen, scílicet María, secúndum suam interpretatiónem cónvenit dictis Angeli, sicut patébit.
     Est ergo circa primum considerándum, quod antíquitus erat valde magnum quod Angeli apparérent homínibus; et quod hómines fácerent eis reveréntiam habebátur pro máxima laude. Unde et ad laudem Abrahæ scríbitur quod recépit Angelos hospítio et exhíbuit eis reveréntiam. Quod autem Angelus fáceret hómini reveréntiam, numquam fuit audítum, nisi postquam salutávit beátam Vírginem reverénter dicens: Ave.
     María plena fuit grátia quantum ad refluéntiam ánimæ ad carnem. Nam magnum est in sanctis habére tantum de grátia, quod sanctíficet ánimam; sed ánima beátæ Vírginis ita fuit plena, quod ex ea refúdit grátiam in carnem, ut de ipsa concíperet Fílium Dei. Et ídeo dicit Hugo de sancto Victóre: « Quia in corde eius amor Spíritus Sancti singuláriter ardébat, ídeo in carne eius mirabília faciébat in tantum quod de ea nascerétur Deus et homo, quod in ea natum est, de Spíritu Sancto est ».
     María plena fuit grátia quantum ad refusiónem in omnes hómines. Magnum enim est in quólibet sancto quando habet tantum de grátia quod súfficit sibi ad salútem suam; sed maius quando habéret tantum de grátia quod súfficit ad salútem multórum. Sed quando habéret tantum quod suffíceret ad salútem ómnium hóminum de mundo, hoc est máximum, et hoc est in Christo et in beáta Vírgine. Nam in omni perículo, potes salútem obtinére ab ipsa Vírgine gloriósa. Unde dícitur: Mille clýpei, id est remédia contra perícula, pendent ex ea. Item in omni ópere virtútis potes eam habére in adiutórium. Et ídeo dicit ipsa: In me omnis spes vitæ et virtútis. Sic ergo plena est grátia et excédit Angelos in plenitúdine grátiæ. Et propter hoc conveniénter vocátur María, quæ interpretátur illumináta in se: Implébit splendóribus ánimam tuam; et illuminátrix in álios quantum ad totum mundum, et ídeo assimilátur soli et lunæ.
     Hoc verbum Dóminus tecum, est nobílius verbum quod sibi dici possit. Mérito ergo Angelus reverétur beátam Vírginem, quia Mater Dómini et ídeo Dómina. Unde cónvenit ei hoc nomen María, quod syra lingua interpretátur Dómina.
     Excéllit Angelos quantum ad puritátem, quia beáta Vírgo non solum fuit pura in se, sed étiam procurávit puritátem áliis. Ipsa enim puríssima fuit et quantum ad culpam, quia nec originále, nec mortále, nec veniále peccátum incúrrit. Item quantum ad pœnam. Sic ergo immúnis fuit ab omni maledictióne, et ídeo benedícta in muliéribus, quia ipsa sola maledictiónem sústulit et benedictiónem portávit et iánuam Paradísi apéruit. Et ídeo cónvenit ei nomen Maríæ, quæ interpretátur stella maris; quia, sicut per stellam maris navigántes dirigúntur ad portum, ita christiáni per Maríam dirigúntur ad glóriam.

RESPONSORIUM


R. Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: * Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Quod enim ex te nascétur Sanctum, vocábitur Fílius Dei.
V. Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus dixit ei. * Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Quod enim ex te nascétur Sanctum, vocábitur Fílius Dei.

Vel alia:

Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Œcuménici Vaticáni secúndi de Ecclésia

(Nn. 65-69: AAS 57, 1965, pp. 64-67)

Mariam contemplans, Ecclésia in summum incarnationis mysterium penitus intrat

     [Dum Ecclésia in beatíssima Vírgine ad perfectiónem iam pertíngit, qua sine mácula et ruga exsístit, christifidéles adhuc nitúntur, ut devincéntes peccátum in sanctitáte crescant; ideóque óculos suos ad Maríam attóllunt, quæ toti electórum communitáti tamquam exémplar virtútum præfúlget. Ecclésia de ea pie recógitans eámque in lúmine Verbi hóminis facti contémplans, in summum incarnatiónis mystérium venerabúnda penítius intrat, Sponsóque suo magis magísque conformátur.
     María enim, quæ, in históriam salútis íntime ingréssa, máxima fídei plácita in se quodámmodo unit et revérberat, dum prædicátur et cólitur, ad Fílium suum eiúsque sacrifícium atque ad amórem Patris credéntes ádvocat. Ecclésia vero, glóriam Christi prósequens, præcélso suo typo simílior effícitur, contínuo progrédiens in fide, spe et caritáte, ac divínam voluntátem in ómnibus quǽrens et óbsequens.
     Unde étiam in ópere suo apostólico Ecclésia ad eam mérito réspicit, quæ génuit Christum, ídeo de Spíritu Sancto concéptum et de Vírgine natum, ut per Ecclésiam in córdibus quoque fidélium nascátur et crescat. Quæ Virgo in sua vita exémplum éxstitit matérni illíus afféctus, quo cuncti, in missióne apostólica Ecclésiæ cooperántes, ad regenerándos hómines animéntur opórtet].
     María per grátiam Dei post Fílium præ ómnibus ángelis et homínibus exaltáta, utpóte sanctíssima Dei Mater, quæ mystériis Christi intérfuit, speciáli cultu ab Ecclésia mérito honorátur. Et sane ab antiquíssimis tempóribus beáta Vírgo sub titulo « Deíparæ » cólitur, sub cuius præsídium fidéles in cunctis perículis et necessitátibus suis deprecántes confúgiunt. Inde præsértim ab Ephesína Synódo cultus pópuli Dei erga Maríam mirabíliter crevit in veneratióne et dilectióne, in invocatióne et imitatióne, secúndum ipsíus verba prophética: Beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna qui potens est. Qui cultus, prout in Ecclésia semper éxstitit, singuláris omníno quamquam est, essentiáliter differt a cultu adoratiónis, qui Verbo incarnáto æque ac Patri et Spirítui Sancto exhibétur, eidémque potíssimum favet.
     Váriæ enim formæ pietátis erga Dei Genetrícem, quas Ecclésia intra límites sanæ et orthodóxæ doctrínæ, pro témporum et locórum conditiónibus et pro índole ingenióque fidélium approbávit, id effíciunt ut dum Mater honorátur, Fílius, propter quem ómnia et in quo ætérno Patri complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre, rite noscátur, amétur, glorificétur, eiúsque mandáta servéntur.
     Hanc cathólicam doctrínam Sacrosáncta Sýnodus consúlto docet, simúlque omnes Ecclésiæ fílios ádmonet, ut cultum, præsértim litúrgicum, erga beátam Vírginem generóse fóveant, praxes autem et exercítia pietátis erga eam sæculórum cursu a Magistério commendáta magni fáciant.
     Memínerint porro fidéles veram devotiónem neque in stérili et transitório afféctu, neque in vana quadam credulitáte consístere, sed a vera fide procédere, qua ad Dei Genetrícis excelléntiam agnoscéndam addúcimur, et ad filiálem erga Matrem nostram amórem eiúsque virtútum imitatiónem excitámur.
     Interim autem Mater Iesu, quemádmodum in cælis córpore et ánima iam glorificáta, imágo et inítium est Ecclésiæ in futúro sǽculo consummándæ, ita his in terris, quoadúsque advénerit dies Dómini, tamquam signum certæ spei et solátii peregrinánti pópulo Dei prælúcet.
     Univérsi christifidéles supplicatiónes instántes ad Matrem Dei et Matrem hóminum effúndant, ut ipsa, quæ primítiis Ecclésiæ précibus suis ádstitit, nunc quoque in cælo super omnes Beátos et Angelos exaltáta, in ómnium Sanctórum communióne apud Fílium suum intercédat, donec cunctæ famíliæ populórum, sive quæ christiáno nómine decorántur, sive quæ Salvatórem suum adhuc ignórant, cum pace et concórdia in unum pópulum Dei felíciter congregéntur, ad glóriam Sanctíssimæ et indivíduæ Trinitátis.

RESPONSORIUM


R. Gloriósæ Vírginis Maríæ memóriam digníssimam recolámus, cuius Dóminus humilitátem respéxit; * quæ, Angelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.
V. Christo canámus glóriam in hac sacra celebratióne præcélsæ Genetrícis Dei Maríæ. * Quæ, Angelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.

Vel alia:

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo de Aquaeductu: Opera omnia, Edit. Cisterc. 5 [1968], 282-283)

Salutis mysteria meditari oportet

     Quod enim ex te nascétur sanctum, vocábitur Fílius Dei, Fons sapiéntiæ, Verbum Patris in excélsis! Hoc Verbum mediánte te, Virgo sancta, caro fiet, ut, qui dicit: Ego in Patre et Pater in me, dicat nihilóminus: «Quia ego a Deo procéssi et veni».
     In princípio, inquit, erat Verbum. Iam scatet fons, sed ínterim tantum in semetípso. Dénique et Verbum erat apud Deum, lucem profécto hábitans inaccessíbilem; et dicébat Dóminus ab inítio: Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis. Sed penes te est cogitátio tua, et quid cógites, nescímus; quis enim cognóverat sensum Dómini aut quis consiliárius eius erat?
     Descéndit ítaque cogitátio pacis in opus pacis: Verbum caro factum est et hábitat iam in nobis; hábitat plane per fidem in córdibus nostris, hábitat in memória nostra, hábitat in cogitatióne et usque ad ipsam descéndit imaginatiónem. Quid enim prius cogitáret homo de Deo, nisi fórsitan idólum corde fabricarétur? Incomprehensíbilis erat et inaccessíbilis, invisíbilis et inexcogitábilis omníno; nunc vero comprehéndi vóluit, vidéri vóluit, vóluit cogitári.
     Quonam modo, inquis? Nimírum iacens in præsépio, in virgináli grémio cubans, in monte prǽdicans, in oratióne pernóctans; aut in cruce pendens, in morte pallens, liber inter mórtuos et in inférno ímperans, seu étiam tértia die resúrgens et Apóstolis loca clavórum, victóriæ signa, demónstrans, novíssime coram eis cæli secréta conscéndens.
     Quid horum non vere, non pie, non sancte cogitátur? Quidquid horum cógito, Deum cógito et per ómnia ipse est Deus meus. Hæc ego meditári dixi sapiéntiam, et prudéntiam iudicávi eructáre memóriam suavitátis, quam in huiuscémodi núcleis virga sacerdotális copióse prodúxit, quam in supérnis háuriens ubérius nobis María refúdit.

RESPONSORIUM

_

R. María Virgo, non est tibi símilis in filiábus Ierúsalem: tu mater Regis regum, tu dómina angelórum, tu regína cælórum. * Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
V. Ave, grátia plena; Dóminus tecum. * Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Lætáre, Virgo Mater, allelúia: surréxit Christus de sepúlcro, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lætáre, Virgo Mater, allelúia: surréxit Christus de sepúlcro, allelúia.

Ant. 2 Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui, allelúia.

Ant. 3 Assúmpta est María in cælum, gaudent Angeli, laudántes benedícunt Dóminum, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Assúmpta est María in cælum, gaudent Angeli, laudántes benedícunt Dóminum, allelúia.

LECTIO BREVIS

Phil 2, 8-9
Christus Iesus humiliávit semetípsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium, terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur: « Dóminus Iesus Christus! », in glóriam Dei Patris.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
R. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
R. Dóminus tecum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sacratíssimi Rosárii sollemnitátem.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sacratíssimi Rosárii sollemnitátem.

PRECES
Cum Regína cæli canámus lætántes:
     Tu rex glóriæ, Christe.

Te, Christe, primogénitum ex mórtuis læti confitémur
grátias agéntes quia nos eripuísti de potestáte tenebrárum.
Rex glóriæ, qui fragilitátis nostræ substántiam in déxtera Patris collocásti,
glória tibi, qui nos divinitátis tuæ compartícipes facis et futúræ glóriæ.
Qui promíssum Spíritum misísti in discípulos cum María matre tua orántes,
Ecclésiam eódem Spiritu dilatátam iúgiter rénova.
Qui matrem tuam suscepísti tecum córpore et ánima in cælum assúmptam,
fac ut ea quæ sursum sunt quærámus semper et sapiámus.
[Matutínas preces concludámus oratiónem Christi persolvéndo, quæ supplicántis Ecclésiæ totum complet offícium:]

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel ut ad I vesperas:
Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit, concéde quǽsumus ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)