lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 augustus 2022
S. Rosæ de Lima, virginis, memoria ad libitum


Nata est Limæ in Peruvia anno 1586; iam domi virtutes colere cœpit, sed habitu tertii Ordinis S. Dominici assumpto, maximos progressus fecit in via pænitentiæ et mysticæ contemplationis. Mortua est anno 1617, die 24 augusti.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Aptáta, virgo, lámpade
ad núptias ingréssa es
ætérni regis glóriæ,
quem laudant turbæ cǽlicæ.

Grata convíva súperis,
cælésti sponso iúngeris
ampléxu casti fœderis,
pudóris dives méritis.

Normam vivéndi ínstrue,
nos prece tua cónfove,
possímus ut resístere
hostis nostri versútiæ.

Exémplar vitæ vírginum,
María roget Fílium,
ut eius adiutórium
nos iuvet per exsílium.

Sit Deitáti glória
per infiníta sǽcula
pro vírginis victória,
qua gaudet cæli cúria. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Ieremíæ prophétæ

1, 1-19
Vocatio Ieremiæ prophetæ

     Verba Ieremíæ fílii Helcíæ de sacerdótibus, qui fuérunt in Anathoth in terra Béniamin. Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Iosíæ fílii Amon regis Iudæ, in tértio décimo anno regni eius. Et factum est in diébus Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad transmigratiónem Ierúsalem in mense quinto.
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Priúsquam te formárem in útero, novi te et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te et prophétam géntibus dedi te».
     Et dixi: «Heu, Dómine Deus! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum».
     Et dixit Dóminus ad me:
     «Noli dícere: “Puer sum”, quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris. Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum, ut éruam te», dicit Dóminus.
     Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me: «Ecce dedi verba mea in ore tuo; ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas et dispérdas et díssipes et ædífices et plantes».
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Quid tu vides, Ieremía?». Et dixi: «Virgam amýgdali vigilántis ego vídeo». Et dixit Dóminus ad me: «Bene vidísti, quia vígilo ego super verbo meo, ut fáciam illud».
     Et factum est verbum Dómini secúndo ad me dicens: «Quid tu vides?». Et dixi: «Ollam succénsam ego vídeo; et fácies eius a fácie aquilónis». Et dixit Dóminus ad me: «Ab aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ; quia ecce ego convocábo ómnia regna aquilónis, ait Dóminus, et vénient et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Ierúsalem et contra omnes muros eius in circúitu et contra univérsas urbes Iudæ; et loquar iudícia mea cum eis super omnem malítiam eórum, qui dereliquérunt me et incénsum obtulérunt diis aliénis et adoravérunt opus mánuum suárum. Tu ergo accínge lumbos tuos et surge et lóquere ad eos ómnia, quæ ego præcípio tibi: ne tímeas a fácie eórum, alióquin timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam et in colúmnam férream et in murum ǽreum contra omnem terram, régibus Iudæ, princípibus eius et sacerdótibus et pópulo terræ; et bellábunt advérsum te et non prævalébunt, quia tecum ego sum, ait Dóminus, ut eríperem te».

RESPONSORIUM

Ier 1, 5ab. 9b; Is 42, 6

R. Priúsquam te formárem in útero novi te, et ántequam exíres de vulva sanctificávi te. * Et dedi verba mea in ore tuo.
V. Ego Dóminus vocávi te in iustítia et dedi te in fœdus pópuli, in lucem géntium. * Et dedi verba mea in ore tuo.

LECTIO ALTERA

Ex Scriptis sanctæ Rosæ de Lima vírginis

(Ad rnedicum Castillo: edit. L . Getino, La Patrona de América, Madrid 1928, pp. 54-55)

Sciamus supereminentem scientiæ caritatem Christi

     Dóminus Salvátor vocem éxtulit et incomparábili maiestáte dixit: «Sciant omnes post tribulatiónem sequi grátiam; cognóscant sine póndere afflictiónum ad culmen grátiæ perveníri non posse; intéllegant charísmatum mensúram simul augéri iuxta increméntum labórum. Cáveant hómines ne errent neque fallántur; hæc est sola vera paradísi scala, et sine cruce non invenítur iter quo ad cælum ascéndant».
     Quibus verbis audítis, fortis ímpetus in me supervénit, quasi ad me ponéndam in médio platéæ, ut magnis clamóribus cunctis persónis cuiúsque ætátis, sexus et condiciónis, dícerem: «Audíte, pópuli; audíte, gentes. De mandáto Christi, uténdo verbis ex ipsíus ore prolátis, vos admóneo: Grátiam acquírere non póssumus, nisi afflictiónes pátimur; opus enim est labóres cumulári labóribus, ad consequéndam íntimam participatiónem divínæ natúræ, glóriam filiórum Dei et perféctam ánimæ felicitátem».
     Idem stímulus veheménter me impellébat ad prædicándam pulchritúdinem divínæ grátiæ; quod angústiis me premébat et sudáre et anheláre me cogébat. ánima enim mihi videbátur iam detinéri non posse in cárcere córporis, sin autem, ruptis vínculis, líbera et sola et maióre agilitáte per totum mundum ire dicéndo: «Utinam mortáles cognóscerent quanta res sit divína grátia, quam pulchra, quam nóbilis, quam pretiósa; quot divítias abscóndat in se, quot thesáuros, quot iúbila et delícias! Sine dúbio tota diligéntia et cura incúmberent ad sibi comparándas pœnas et afflictiónes! Cuncti per orbem terrárum requírerent præ fortúnis moléstias, infirmitátes et torménta, ad consequéndum inæstimábilem thesáurum grátiæ. Hoc est mercimónium et lucrum novíssimum patiéntiæ. Nullus quererétur de cruce neque de labóribus sibi forte obveniéntibus, si cognósceret statéram in qua ponderántur ut homínibus distribuántur».

RESPONSORIUM

1 Cor 1, 27a. 28b-29; Ps 137 (138), 6

R. Quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes; et quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret; * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.
V. Excélsus Dóminus, et húmilem réspicit, et supérbum a longe cognóscit. * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

PSALMODIA

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Canticum
Deus castigans et salvans
Tob 13, 2-8
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).

2 Benedíctus Deus vivens in ævum, †
      et regnum illíus, *
      quia ipse flagéllat et miserétur,
   dedúcit usque ad ínferos deórsum †
      et redúcit a perditióne maiestáte sua, *
      et non est qui effúgiat manum eius. –

3 Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †
      quia ipse dispérsit vos in illis *
4    et ibi osténdit maiestátem suam.
   Et exaltáte illum coram omni vivénte, †
      quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *
      et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula. –

5 Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *
      et ómnium miserébitur vestrum
   et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *
      ubicúmque dispérsi fuéritis.
6 Cum convérsi fuéritis ad illum †
      in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *
      ut faciátis coram illo veritátem,
   tunc revertétur ad vos *
      et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius. –

   Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *
      et confitémini illi in toto ore vestro.
   Benedícite Dóminum iustítiæ *
      et exaltáte regem sæculórum. –

   Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *
      et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
   Convertímini, peccatóres, †
      et fácite iustítiam coram illo. *
      Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam? –

7 Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *
      et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, †
      et omnes laudáte maiestátem illíus.
      Agite dies lætítiæ et confitémini illi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis

Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)

1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
      rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
      in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
      bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
      et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
      misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
      et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
      ponens in thesáuris abýssos. –

8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
      a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
      ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
       írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
       cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –

12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
       pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
       vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
       super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
       qui intéllegit ómnia ópera eórum. –

16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
       et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
       in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
       in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
       et alat eos in fame. –

20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
       quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
       et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
       quemádmodum sperávimus in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

LECTIO BREVIS

Cant 8, 7
Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam; si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despícient eum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
V. Vultum tuum, Dómine, requíram.
R. Quæsívi vultum tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est, vírginum sponsum martyrúmque príncipem.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est, vírginum sponsum martyrúmque príncipem.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

PRECES
Christo, vírginum sponso et corónæ, lætis vócibus iubilémus et devóte eum exorémus, dicéntes:
     Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Christe, quem sanctæ vírgines ut únicum sponsum dilexérunt,
concéde ut nihil a tua caritáte nos séparet.
Qui Maríam, matrem tuam, regínam vírginum coronásti,
da nos, eius intercessióne, cordis puritáte tibi iúgiter famulári.
Per intercessiónem ancillárum tuárum, quæ íntegro et indivíso corde semper de te sollícitæ fuérunt, ut essent sanctæ córpore et spíritu,
præsta ut figúra huius mundi, quæ prǽterit, nos a te numquam ábstrahat.
Dómine Iesu, sponse, quem vírgines sapiéntes adventúrum exspectábant,
concéde nobis, ut in spe vigilántes te præstolémur.
Per intercessiónem sanctæ N., quæ virgo fuit sápiens et de número prudéntum,
præsta nobis innocéntiam vitæ et sapiéntiam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátam Rosam, tuo amóre succénsam, mundum relínquere et tibi soli in austeritáte pæniténtiæ vacáre fecísti, da nobis, eius intercessióne, ut, vias vitæ sectántes in terris, torrénte deliciárum tuárum perfruámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)