lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 iulius 2023
Per OP: B. Benedicti XI, papæ, pro commemoratione


Nicolaus Boccasini, Tarvisii, in Italia anno 1240 ex humili lotaria natus, humilis « benignus et mitis, iurgia oderat et pacem amabat », ad se civium fratrumque animos trahens, fidelitate quoque ac fortitudine præclarus. Provinciam Lombardiæ rexit ac postea Ordinem (1296), «magnus communitatis amator atque sectator ». A papa Bonifacio VIII creatus cardinalis (1298) apud illum erat cum Nogaret emissarius regis Philippi IV Pontificem iniuria læsit.

Paulo post, Bonifacius VIII obiit ac Nicolaus, illi in Pontificatu succedens, nomen cepit Benedicti XI. Pontificatus sui tempore (22 octobris 1303 - 7 iulii 1304) operam dedit ad pacem restaurandam in Britannia et in Germania et ad reconciliationem Galliae cum Sancta Sede procurandam. Fratres Mendicantes paterna benignitate iuvit. Perusiae sancte obiit die 7 iulii anno 1304. Cultum ei ab immemorabili praestitum die 24 aprilis 1736 Clemens XII confirmavit.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérna cæli glória,
beáta spes mortálium,
celsi Paréntis Unice
castǽque proles Vírginis,

Da déxteram surgéntibus,
exsúrgat et mens sóbria
flagrans et in laudem Dei
grates repéndat débitas.

Ortus refúlget lúcifer
ipsámque lucem núntiat,
cadit calígo nóctium,
lux sancta nos illúminet,

Manénsque nostris sénsibus
noctem repéllat sǽculi
omníque fine témporis
purgáta servet péctora.

Quæsíta iam primum fides
radícet altis sénsibus,
secúnda spes congáudeat;
tunc maior exstat cáritas.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

7, 1-25
Vaticinium Nathan messianicum

     In diébus illis: Factum est, cum sedísset rex in domo sua, et Dóminus dedísset ei réquiem úndique ab univérsis inimícis suis, dixit ad Nathan prophétam: «Vidésne quod ego hábitem in domo cédrina, et arca Dei pósita sit in médio péllium?». Dixítque Nathan ad regem: «Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dóminus tecum est».
     Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Dómini ad Nathan dicens: «Vade et lóquere ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus: Numquid tu ædificábis mihi domum ad habitándum? Numquam enim habitávi in domo ex die, qua edúxi fílios Israel de terra Ægýpti usque in diem hanc, sed ambulábam in tabernáculo et in tentório. Per cuncta loca, quæ transívi cum ómnibus fíliis Israel, numquid loquens locútus sum ad unum de iudícibus Israel, cui præcépi, ut pásceret pópulum meum Israel dicens: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te de páscuis sequéntem greges, ut esses dux super pópulum meum Israel, et fui tecum in ómnibus, ubicúmque ambulásti, et interféci univérsos inimícos tuos a fácie tua; fecíque tibi nomen grande iuxta nomen magnórum, qui sunt in terra. Et ponam locum pópulo meo Israel et plantábo eum, et habitábit in eo et non turbábitur ámplius; nec addent fílii iniquitátis ut afflígant eum sicut prius et ex die, qua constítui iúdices super pópulum meum Israel, et réquiem dabo tibi ab ómnibus inimícis tuis. Prædicítque tibi Dóminus quod domum fáciat tibi Dóminus. Cumque compléti fúerint dies tui, et dormíeris cum pátribus tuis, suscitábo semen tuum post te, quod egrediétur de viscéribus tuis; et firmábo regnum eius. Ipse ædificábit domum nómini meo, et stabíliam thronum regni eius usque in sempitérnum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium; qui si iníque áliquid gésserit, árguam eum in virga virórum et in plagis filiórum hóminum. Misericórdiam autem meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli a Saul, quem amóvi a fácie tua; et stábilis erit domus tua et regnum tuum usque in ætérnum ante fáciem meam, et thronus tuus erit firmus iúgiter».
     Secúndum ómnia verba hæc et iuxta univérsam visiónem istam sic locútus est Nathan ad David.
     Ingréssus est autem rex David et sedit coram Dómino et dixit: «Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, quia adduxísti me hucúsque? Sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, Dómine Deus: et locútus es étiam de domo servi tui in longínquum, et ista est lex hóminis, Dómine Deus! Quid ergo áddere póterit adhuc David, ut loquátur ad te? Tu enim scis servum tuum, Dómine Deus. Propter verbum tuum et secúndum cor tuum fecísti ómnia magnália hæc, ita ut nota fáceres servo tuo. Idcírco magnus es, Dómine Deus, quia non est símilis tui; neque est Deus extra te, iuxta ómnia, quæ audívimus áuribus nostris. Quæ est autem ut pópulus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redímeret eam sibi in pópulum et póneret sibi nomen facerétque eis magnália et horribília, ut eíceres a fácie pópuli tui, quem redemísti tibi ex Ægýpto, gentes et deos eórum? Et firmásti tibi pópulum tuum Israel in pópulum sempitérnum; et tu, Dómine, factus es eis in Deum. Nunc ergo, Dómine Deus, verbum, quod locútus es super servum tuum et super domum eius, confírma in sempitérnum et fac, sicut locútus es!».

RESPONSORIUM

Lc 1, 30-33; Ps 131 (132), 11

R. Gábriel ángelus locútus est Maríæ dicens: Ecce concípies in útero et páries fílium, et dabit illi Deus sedem David patris eius; * Et regnábit super domum Iacob in ætérnum.
V. Iurávit Dóminus David veritátem et non recédet ab ea: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. * Et regnábit super domum Iacob in ætérnum.

LECTIO ALTERA

E libro sancti Augustíni epíscopi De prædestinatióne sanctórum

(Cap. 15, 30-31: PL 44, 981-983)

Iesus Christus ex semine David secundum carnem

     Est præclaríssimum lumen prædestinatiónis et grátiæ, ipse Salvátor, ipse mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus; qui ut hoc esset, quibus tandem suis vel óperum vel fídei præcedéntibus méritis natúra humána, quæ in illo est, comparávit? Respondeátur, quæso: ille homo, ut a Verbo Patri coætérno in unitátem persónæ assúmptus, Fílius Dei unigénitus esset, unde hoc méruit? Quod eius bonum qualecúmque præcéssit? Quid egit ante, quid crédidit, quid petívit, ut ad hanc ineffábilem excelléntiam perveníret? Nonne faciénte ac suscipiénte Verbo, ipse homo, ex quo esse cœpit, Fílius Dei únicus esse cœpit?
     Appáreat ítaque nobis in nostro cápite ipse fons grátiæ, unde secúndum uniuscuiúsque mensúram se per cuncta eius membra diffúndit. Ea grátia fit ab inítio fídei suæ homo quicúmque christiánus, qua grátia homo ille ab inítio suo factus est Christus: de ipso Spíritu et hic renátus, de quo est ille natus; eódem Spíritu fit in nobis remíssio peccatórum, quo Spíritu factum est ut nullum habéret ille peccátum. Hæc se Deus esse factúrum profécto præscívit. Ipsa est ígitur prædestinátio sanctórum, quæ in Sancto sanctórum máxime cláruit; quam negáre quis potest recte intellegéntium elóquia veritátis? Nam et ipsum Dóminum glóriæ, in quantum homo factus est Dei fílius, prædestinátum esse didícimus.
     Prædestinátus est ergo Iesus, ut qui futúrus erat secúndum carnem fílius David, esset tamen in virtúte Fílius Dei secúndum Spíritum sanctificatiónis; quia natus est de Spíritu Sancto et Vírgine María. Ipsa est illa ineffabíliter facta hóminis a Deo Verbo suscéptio singuláris, ut Fílius Dei et fílius hóminis simul, fílius hóminis propter suscéptum hóminem, et Fílius Dei propter suscipiéntem unigénitum Deum veráciter et próprie dicerétur; ne non trínitas, sed quatérnitas crederétur.
     Prædestináta est ita natúræ humánæ tanta et tam celsa et summa subvéctio, ut quo attollerétur áltius, non habéret; sicut pro nobis ipsa divínitas quo usque se depóneret humílius, non hábuit, quam suscépta natúra hóminis cum infirmitáte carnis usque ad mortem crucis. Sicut ergo prædestinátus est ille unus, ut caput nostrum esset, ita multi prædestináti sumus, ut membra eius essémus. Humána hic mérita conticéscant, quæ periérunt per Adam, et regnet quæ regnat Dei grátia per Iesum Christum Dóminum nostrum, únicum Dei Fílium, unum Dóminum. Quisquis in cápite nostro præcedéntia mérita singuláris illíus generatiónis invénerit, ipse in nobis membris eius præcedéntia mérita multiplicátæ regeneratiónis inquírat.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 4, 4-5; Eph 2, 4; Rom 8, 3

R. Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terras, natum de Vírgine, factum sub lege: * Ut eos, qui sub lege erant, redímeret.
V. Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, Fílium suum misit in similitúdinem carnis peccáti. * Ut eos, qui sub lege erant, redímeret.

PSALMODIA

Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.

Ant. 2 In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Canticum
Omnes gentes convertantur ad Dominum
Is 45, 15-25
In nomine Iesu omne genu flectatur (Phil 2, 10).

15 Vere tu es Deus abscónditus, *
      Deus Israel salvátor. –

16  Confúsi sunt et erubuérunt omnes, *
       simul abiérunt in confusiónem fabricatóres idolórum.
17 Israel salvátus est in Dómino salúte ætérna; *
       non confundémini et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.

18 Quia hæc dicit Dóminus, †
       qui creávit cælos, ipse Deus, *
       qui formávit terram et fecit eam, ipse fundávit eam;
    non ut vácua esset, creávit eam, †
       ut habitarétur, formávit eam: *
       «Ego Dóminus, et non est álius. –

19 Non in abscóndito locútus sum, *
       in loco terræ tenebróso; non dixi sémini Iacob:
    “Frustra quǽrite me”. *
       Ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta. –

20 Congregámini et veníte et accédite simul, *
       qui salváti estis ex géntibus.
    Nesciérunt, qui levant lignum sculptúræ suæ *
       et rogant deum non salvántem.
21 Annuntiáte et veníte et consiliámini simul. *
       Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
    Numquid non ego Dóminus, †
       et non est ultra Deus absque me? *
       Deus iustus et salvans non est præter me. –

22 Convertímini ad me et salvi éritis, omnes fines terræ, *
       quia ego Deus, et non est álius.

23 In memetípso iurávi: Egréssa est de ore meo iustítia, *
       verbum, quod non revertétur;
    quia mihi curvábitur omne genu, *
       et iurábit omnis lingua». –

24 «Tantum in Dómino» dicent *
       «sunt iustítiæ et robur!».
25 Ad eum vénient et confundéntur †
       omnes, qui repúgnant ei: *
       in Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 99 (100)
Gaudium in templum ingredientium

Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).

1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
      servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
      in exsultatióne. –

3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
      ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
      pópulus eius et oves páscuæ eius. –

4 Introíte portas eius in confessióne, †
      átria eius in hymnis, *
      confitémini illi, benedícite nómini eius.

5 Quóniam suávis est Dóminus; †
      in ætérnum misericórdia eius, *
      et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui magno fraternitátis amóre tuíque gregis suprémo servítio, Beátum Benedíctum papam præclárum effecísti, concéde ut eius intercessióne in fratérna semper simus conversatióne fervéntes, et in Ecclésiæ famulátu unanímiter constántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)