Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXIII
In dedicatione basilicarum SS. Petri et Pauli, apostolorum, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iam, bone pastor, Petre, clemens áccipe
vota precántum, et peccáti víncula
resólve, tibi potestáte trádita,
qua cunctis cælum verbo claudis, áperis.
Doctor egrégie, Paule, mores ínstrue
et mente polum nos transférre sátage,
donec perféctum largiátur plénius,
evacuáto quod ex parte gérimus.
Sit Trinitáti sempitérna glória,
honor, potéstas atque iubilátio,
in unitáte, cui manet impérium
ex tunc et modo per ætérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me. –
3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.
4 Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo? –
5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi? –
7 Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos. –
9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit. –
11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I
2 Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
3 Lætábor et exsultábo in te *
psallam nómini tuo, Altíssime. –
4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –
8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum.
9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
13 Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum. –
14 Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo. –
16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –
18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –
20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –
21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
V.
Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R.
Et custódiam illam in toto corde meo.
LECTIO PRIOR
De libro Ioélis prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Ecce in diébus illis et in témpore illo, cum convértero sortem Iudæ et Ierúsalem, congregábo omnes gentes et dedúcam eas in
vallem Iósaphat, et disceptábo cum eis ibi super pópulo meo et hereditáte mea Israel, quos dispersérunt in natiónibus, et terram meam divisérunt.
Et super pópulum meum misérunt sortem; et dedérunt púerum pro meretríce et puéllam vendidérunt pro vino, ut bíberent.
Clamáte hoc in géntibus, sanctificáte bellum, suscitáte robústos; accédant, ascéndant omnes viri bellatóres. Concídite vómeres vestros in gládios
et falces vestras in lánceas; infírmus dicat: “Fortis ego sum”. Erúmpite et veníte, omnes gentes de circúitu, et congregámini ibi! Deduc, Dómine,
robústos tuos! Consúrgant et ascéndant gentes in vallem Iósaphat, quia ibi sedébo, ut iúdicem omnes gentes in circúitu. Míttite falces, quóniam
maturávit messis; veníte et prémite, quia plenum est tórcular: exúberant torculária, quia magna est malítia eórum. Pópuli, pópuli in valle Decisiónis,
quia iuxta est dies Dómini in valle Decisiónis. Sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum.
Et Dóminus de Sion rúgiet et de Ierúsalem dabit vocem suam; et movebúntur cæli et terra, et Dóminus refúgium pópulo suo et fortitúdo fíliis Israel.
Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester hábitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierúsalem locus sanctus, et aliéni non transíbunt per eam ámplius.
Et erit in die illa: stillábunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudæ ibunt aquæ, et fons de domo Dómini egrediétur et irrigábit torréntem Settim.
Ægýptus in desolatiónem erit, et Idumǽa in desértum desolatiónis, pro eo quod iníque égerint in fílios Iudæ et effúderint sánguinem innocéntem in
terra eórum. Et Iuda in ætérnum habitábitur, et Ierúsalem in generatiónem et generatiónem; et vindicábo sánguinem eórum, quem non relínquam impunítum,
et Dóminus commorátur in Sion».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
 
Pretiósa est in conspéctu Dómini mors sanctórum eius, nec ullo crudelitátis génere déstrui potest sacraménto crucis Christi
fundáta relígio. Non minúitur persecutiónibus Ecclésia, sed augétur; et semper domínicus ager ségete ditióre vestítur, dum
grana, quæ síngula cadunt, multiplicáta nascúntur.
Unde duo ista præclára divíni séminis gérmina in quantam sóbolem pullulárint, beatórum mília mártyrum protestántur, quæ
apostolicórum ǽmula triumphórum, Urbem nostram purpurátis et longe latéque rutilántibus pópulis ambiérunt, et quasi ex
multárum honóre gemmárum consérto uno diadémate coronárunt.
De quo præsídio, dilectíssimi, divínitus nobis ad exémplum patiéntiæ et confirmatiónem fídei præparáto, universáliter
quidem ómnium sanctórum commemoratióne lætándum est; sed in horum excelléntia patrum mérito est exsultántius gloriándum,
quos grátia Dei in tantum ápicem inter ómnia Ecclésiæ membra provéxit, ut eos in córpore, cui caput est Christus, quasi
géminum constitúerit lumen oculórum.
De quorum méritis atque virtútibus, quæ omnem loquéndi súperant facultátem, nihil divérsum, nihil debémus sentíre discrétum,
quia illos et eléctio pares, et labor símiles, et finis fecit æquáles.
Sicut autem et nos expérti sumus, et nostri probavére maióres, crédimus atque confídimus inter omnes labóres istíus vitæ ad
obtinéndam misericórdiam Dei semper nos speciálium patronórum oratiónibus adiuvándos; ut quantum própriis peccátis deprímimur,
tantum apostólicis méritis erigámur.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.
Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.
2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *
intéllege gémitum meum.
3 Inténde voci clamóris mei, *
rex meus et Deus meus. –
4 Quóniam ad te orábo, Dómine, †
mane exáudies vocem meam; *
mane astábo tibi et exspectábo.
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †
6 neque habitábit iuxta te malígnus, *
neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. –
7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †
perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *
virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
8 Ego autem in multitúdine misericórdiae tuæ †
introíbo in domum tuam; *
adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. –
9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *
dírige in conspéctu meo viam tuam.
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, *
cor eórum fóvea;
sepúlcrum patens est guttur eórum, *
mólliunt linguas suas. –
11 [Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; †
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, *
quóniam irritaverunt te, Domine.]
12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *
in ætérnum exsúltent.
Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *
qui díligunt nomen tuum;
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *
quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.
Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
10 Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
ab ætérno in ætérnum.
11 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
glória, splendor atque maiéstas.
Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12 De te sunt divítiæ et glória, *
tu domináris ómnium. –
In manu tua virtus et poténtia, *
in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
et laudámus nomen tuum ínclitum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.
Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.
Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).
1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto. –
3 Vox Dómini super aquas; †
Deus maiestátis intónuit, *
Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
vox Dómini in magnificéntia. –
5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –
7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8 vox Dómini concutiéntis desértum, *
et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
et denudábit condénsa; *
et in templo eius omnes dicent glóriam. –
10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Constítues eos príncipes * super omnem terram.
R. Constítues eos príncipes * super omnem terram.
V. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
R. Super omnem terram.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Constítues eos príncipes * super omnem terram.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.
PRECES
Fratres caríssimi, hereditátem cæléstem ab Apóstolis habéntes, grátias agámus Patri nostro pro ómnibus donis eius, clamántes:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Laus tibi, Dómine, pro mensa córporis et sánguinis, nobis ab Apóstolis trádita,
— qua refícimur et vívimus:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro mensa verbi tui, nobis ab Apóstolis paráta,
— qua lumen et gáudium nobis dantur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro Ecclésia tua sancta, super Apóstolos ædificáta,
— qua in unum concorporámur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro lavácro baptísmi et pæniténtiæ, Apóstolis concrédito,
— quo ab ómnibus peccátis ablúimur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem
sǽculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)