lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 november 2024
In dedicatione basilicarum SS. Petri et Pauli, apostolorum, memoria ad libitum


Iam sæculo XII in basilica Vaticana sancti Petri et in basilica sancti Pauli in via Ostiensi, celebrabantur anniversaria earum dedicationum, a sanctis papis Silvestro et Siricio sæculo IV peractarum. Hæc commemoratio ad universum ritum romanum recentius extensa est. Sicut in anniversario basilicæ Sanctæ Mariæ Maioris (die 5 augusti) maternitas Deiparæ Virginis celebratur, ita hac die duo principes apostoli Christi honorantur.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iam, bone pastor, Petre, clemens áccipe
vota precántum, et peccáti víncula
resólve, tibi potestáte trádita,
qua cunctis cælum verbo claudis, áperis.

Doctor egrégie, Paule, mores ínstrue
et mente polum nos transférre sátage,
donec perféctum largiátur plénius,
evacuáto quod ex parte gérimus.

Sit Trinitáti sempitérna glória,
honor, potéstas atque iubilátio,
in unitáte, cui manet impérium
ex tunc et modo per ætérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Psalmus 5, 2-10. 12-13
Oratio matutina ad implorandum auxilium

Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.

2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *
      intéllege gémitum meum.
3 Inténde voci clamóris mei, *
      rex meus et Deus meus. –

4 Quóniam ad te orábo, Dómine, †
      mane exáudies vocem meam; *
      mane astábo tibi et exspectábo.
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †
6     neque habitábit iuxta te malígnus, *
      neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. –

7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †
      perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *
      virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
8 Ego autem in multitúdine misericórdiae tuæ †
      introíbo in domum tuam; *
      adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. –

9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *
       dírige in conspéctu meo viam tuam.
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, *
       cor eórum fóvea;
    sepúlcrum patens est guttur eórum, *
       mólliunt linguas suas. –

     11  [Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; †
          secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, *
          quóniam irritaverunt te, Domine.]

12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *
       in ætérnum exsúltent.
    Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *
       qui díligunt nomen tuum;
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *
       quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Canticum
Soli Deo honor et gloria
1 Chr 29, 10-13
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi (Eph 1, 3)

10 Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
       ab ætérno in ætérnum.
11 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
       glória, splendor atque maiéstas.
    Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
       tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12 De te sunt divítiæ et glória, *
       tu domináris ómnium. –

    In manu tua virtus et poténtia, *
       in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
       et laudámus nomen tuum ínclitum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

Psalmus 28 (29)
Verbi Domini præconium

Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).

1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
      afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
      adoráte Dóminum in splendóre sancto. –

3 Vox Dómini super aquas; †
      Deus maiestátis intónuit, *
      Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
      vox Dómini in magnificéntia. –

5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
      et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
      et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –

7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8    vox Dómini concutiéntis desértum, *
      et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
      et denudábit condénsa; *
      et in templo eius omnes dicent glóriam. –

10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
       et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
       Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

LECTIO BREVIS

Eph 2, 19-22
Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

RESPONSORIUM BREVE
V. Constítues eos príncipes * super omnem terram.
R. Constítues eos príncipes * super omnem terram.
V. Mémores erunt nóminis tui, Dómine.
R. Super omnem terram.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Constítues eos príncipes * super omnem terram.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.

PRECES
Fratres caríssimi, hereditátem cæléstem ab Apóstolis habéntes, grátias agámus Patri nostro pro ómnibus donis eius, clamántes:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Laus tibi, Dómine, pro mensa córporis et sánguinis, nobis ab Apóstolis trádita,
qua refícimur et vívimus:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro mensa verbi tui, nobis ab Apóstolis paráta,
qua lumen et gáudium nobis dantur:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro Ecclésia tua sancta, super Apóstolos ædificáta,
qua in unum concorporámur:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.
Pro lavácro baptísmi et pæniténtiæ, Apóstolis concrédito,
quo ab ómnibus peccátis ablúimur:
     Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem sǽculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)