lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 februarius 2025
Pro O.P.: B. Christophori de Milano, presbyteri, pro commemoratione


Anno circa 1410 Mediolani natus, Ordinem ingressus, prædicationi itineranti se totum dedit Vincentii Ferrer exemplum sequens. Vitæ austeritate, arctaque cum Christi unione et animarum zelo præclarus, meruit ut antiqua chronica de illo scriberet: « Christophorus vere fuit quia tulit Christum non solum nomine sed corde et étiam labiis ». Novitiorum magister, pro ipsis quædam scripsit De servitute Dei. Mortuus est Tabiæ [Taggia] mense martio 1484. Cultus exinde a morte illi tributus, a Pio IX die 3 aprilis 1875 confirmatus fuit.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
  regnat in astris.

Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
  péctore mundo.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
  cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
  légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

10,6-32

Sententiæ diversæ

     Benedictiónes Dómini super caput iusti, os autem impiórum óperit violéntiam. Memória iusti in benedictióne erit, et nomen impiórum putréscet. Sápiens corde præcépta súscipit, et stultus lábiis córruet.
     Qui ámbulat simplíciter, ámbulat confidénter; qui autem deprávat vias suas, maniféstus erit. Qui ánnuit óculo, dabit dolórem, et stultus lábiis córruet. Vena vitæ os iusti, et os impiórum óperit violéntiam. Odium súscitat rixas, et univérsa delícta óperit cáritas. In lábiis sapiéntis invenítur sapiéntia, et virga in dorso eius, qui índiget corde.
     Sapiéntes recóndunt sciéntiam, os autem stulti ruínæ próximum est. Substántia dívitis urbs fortitúdinis eius, ruína páuperum egéstas eórum. Opus iusti ad vitam, fructus autem ímpii ad peccátum. Gráditur ad vitam, qui custódit disciplínam; qui autem increpatiónes relínquit, errat.
     Abscóndunt ódium lábia mendácia; qui profert contuméliam, insípiens est. In multilóquio non déerit peccátum; qui autem moderátur lábia sua, prudentíssimus est. Argéntum eléctum lingua iusti, cor autem impiórum pro níhilo. Lábia iusti erúdiunt plúrimos; qui autem indócti sunt, in cordis egestáte moriéntur.
     Benedíctio Dómini dívites facit, nec addet ei labor quidquam. Quasi per risum stultus operátur scelus, sapiéntia autem est viro prudéntiæ. Quod timet ímpius véniet super eum, desidérium suum iustis dábitur. Quasi tempéstas tránsiens non erit ímpius, iustus autem quasi fundaméntum sempitérnum. Sicut acétum déntibus et fumus óculis, sic piger his, qui misérunt eum.
     Timor Dómini appónet dies, et anni impiórum breviabúntur. Exspectátio iustórum lætítia, spes autem impiórum períbit. Fortitúdo símplici via Dómini, et ruína his, qui operántur malum. Iustus in ætérnum non commovébitur, ímpii autem non habitábunt super terram. Os iusti germinábit sapiéntiam, lingua prava abscindétur. Lábia iusti consíderat plácita, et os impiórum pervérsa.

RESPONSORIUM

Ps 36 (37), 30. 31a; 111 (112), 6b. 7a

R. Os iusti meditábitur sapiéntiam, et lingua eius loquétur iudícium; * Lex Dei eius in corde ipsíus.
V. In memória ætérna erit iustus, ab auditióne mala non timébit. * Lex Dei eius in corde ipsíus.

LECTIO ALTERA

E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita

(Presbyterorum ordinis, n. 12)

Presbyterorum ad perfectionem vocatio

     Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum, tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut et Pater vester cæléstis perféctus est.
     Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
     Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
     Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
     Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur. Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi ad vitæ perfectiónem ordinántur.
     Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 8; Gal 4, 19

R. Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

PSALMODIA

Ant. 1 Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.

Psalmus 79 (80)
Visita, Domine, vineam tuam

Veni, Domine Iesu. (Ap 22, 20)

2 Qui pascis Israel, inténde, *
      qui dedúcis velut ovem Ioseph.
   Qui sedes super chérubim, effúlge *
3     coram Ephraim, Béniamin et Manásse.
   Excita poténtiam tuam et veni, *
      ut salvos fácias nos. –

4 Deus, convérte nos, *
      illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

5 Dómine Deus virtútum, *
      quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?
6 Cibásti nos pane lacrimárum *
      et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.
7 Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, *
      et inimíci nostri subsannavérunt nos. –

8 Deus virtútum, convérte nos, *
      illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

9 Víneam de Ægýpto transtulísti, *
       eiecísti gentes et plantásti eam.
10 Purgásti locum in conspéctu eius, *
       plantásti radíces eius, et implévit terram.
11 Opérti sunt montes umbra eius *
       et ramis eius cedri Dei;
12 exténdit pálmites suos usque ad mare *
       et usque ad Flumen propágines suas. –

13 Ut quid destruxísti macériam eius, *
       et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam?
14 Exterminávit eam aper de silva, *
       et singuláris ferus depástus est eam. –

15 Deus virtútum, convértere, *
       réspice de cælo et vide et vísita víneam istam. -

16 Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua, *
       et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
17 Incénsa est igni et suffóssa; *
       ab increpatióne vultus tui períbunt.
18 Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, *
       super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
19 Et non discedémus a te, vivificábis nos, *
       et nomen tuum invocábimus. –

20 Dómine Deus virtútum, convérte nos *
       et illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.

Ant. 2 Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.

Canticum
Populi redempti exsultatio
Is 12, 1-6
Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Io 7, 37).

1 Confitébor tibi, Dómine, quóniam cum irátus eras mihi, *
      convérsus est furor tuus, et consolátus es me.
2 Ecce Deus salútis meæ; *
      fiduciáliter agam et non timébo,
   quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
      et factus est mihi in salútem. –

3 Et hauriétis aquas in gáudio *
      de fóntibus salútis.
4 Et dicétis in die illa: *
      «Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,
   notas fácite in pópulis adinventiónes eius; *
      mementóte quóniam excélsum est nomen eius.
5 Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; *
      notum sit hoc in univérsa terra.
6 Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion, *
      quia magnus in médio tui Sanctus Israel».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.

Ant. 3 Exsultáte Deo, adiutóri nostro.

Psalmus 80 (81)
Sollemnis renovatio foederis

Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis. (Hebr 3, 12)

2 Exsultáte Deo adiutóri nostro, *
      iubiláte Deo Iacob.
3 Súmite psalmum et date týmpanum, *
      psaltérium iucúndum cum cíthara.
4 Bucináte in neoménia tuba, *
      in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra. –

5 Quia præcéptum in Israel est, *
      et iudícium Deo Iacob.
6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, †
      cum exíret de terra Ægýpti; *
      sermónem, quem non nóveram, audívi: –

7 "Divérti ab onéribus dorsum eius; *
      manus eius a cóphino recessérunt.
8 In tribulatióne invocásti me et liberávi te, †
      exaudívi te in abscóndito tempestátis, *
      probávi te apud aquam Meríba. –

9 Audi, pópulus meus, et contestábor te; *
       Israel, útinam áudias me!
10 Non erit in te deus aliénus, *
       neque adorábis deum extráneum.
11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, †
       qui edúxi te de terra Ægýpti; *
       diláta os tuum, et implébo illud. –

12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, *
       et Israel non inténdit mihi.
13 Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum, *
       ibunt in adinventiónibus suis. –

14 Si pópulus meus audísset me, *
       Israel si in viis meis ambulásset!
15 In brevi inimícos eórum humiliássem *
       et super tribulántes eos misíssem manum meam. –

16 Inimíci Dómini blandiréntur ei, *
       et esset sors eórum in sǽcula;
17 et cibárem eos ex ádipe fruménti *
       et de petra melle saturárem eos."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsultáte Deo, adiutóri nostro.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátum Christophórum fidélem Verbi tui in pópulis præcónem eiúsque grátiæ sédulum minístrum effecísti, concéde quǽsumus, ut, illíus méritis et imitatióne, Christum tota mentis intentióne et cordis afféctu portáre valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)