Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XIX
S. Ioannæ Franciscæ de Chantal, religiosæ, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioannis de Salerno, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Ioannis Georgii (Thomæ) Rehm, presbyteri et martyris, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Aimonis Tarapelli, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O redemptóris píetas colénda,
quæ Patri exóptans hómines dicári,
Spíritus miro varióque ducis
péctora nutu!
Quos tua lympha facis esse natos
ex Deo vero, nova vis in illis
grátiam crebro dare caritátis
gérmina, Christe.
Tu vocas: currunt álacres vocáti,
ábdicant cunctis, duce te voléntes,
calle regáli crucis, usque solum
quǽrere Patrem.
Cælitus fervens ita sanctus iste
víribus totis tibi amánter hæsit,
atque virtútum cúpiit tenére
cúlmina læta.
Laus Patri summo, tibi, Christe princeps,
Flámini Sancto párilis resúltet,
parva qui danti, bona corde magno
céntupla fertis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)
I
2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
3 Quóniam dixísti: †
„In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
in cælis firmábitur véritas tua. –
4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
iurávi David servo meo:
5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –
6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
símilis erit Dómino in fíliis Dei?
8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –
9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
10 Tu domináris supérbiæ maris, *
elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –
12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
14 Tibi bráchium cum poténtia; *
firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –
16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt
17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
et in iustítia tua exaltabúntur,
18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
et Sancti Israel rex noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
„Pósui adiutórium in poténte *
et exaltávi eléctum de plebe.
21 Invéni David servum meum; *
óleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
et bráchium meum confortábit eum. –
23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
et odiéntes eum percútiam.
25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
26 Et ponam super mare manum eius *
et super flúmina déxteram eius. –
27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
Deus meus et refúgium salútis meæ.'
28 Et ego primogénitum ponam illum, *
excélsum præ régibus terræ.
29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
et testaméntum meum fidéle ipsi.
30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
et thronum eius sicut dies cæli.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
et in iudíciis meis non ambuláverint,
32 si iustificatiónes meas profanáverint *
et mandáta mea non custodíerint,
33 visitábo in virga delíctum eórum *
et in verbéribus iniquitátem eórum. –
34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
neque méntiar in veritáte mea.
35 Non profanábo testaméntum meum *
et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
36 Semel iurávi in sancto meo: *
David non méntiar.
37 Semen eius in ætérnum manébit, *
et thronus eius sicut sol in conspéctu meo
38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
et testis in cælo fidélis.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
V.
Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R.
Et intelléctum dat párvulis.
LECTIO PRIOR
De libro Michǽæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Et erit in novíssimis diébus: Erit mons domus Dómini præparátus in vértice móntium et sublímis super colles; et fluent ad eum pópuli, et properábunt gentes multæ et dicent: “Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob, et docébit nos de viis suis, et íbimus in sémitis eius”. Quia de Sion egrediétur lex, et verbum Dómini de Ierúsalem. Et iudicábit inter pópulos multos et decérnet géntibus fórtibus usque in longínquum; et concídent gládios suos in vómeres et hastas suas in falces; non sumet gens advérsus gentem gládium, et non discent ultra belligeráre. Et sedébit unusquísque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui detérreat; quia os Dómini exercítuum locútum est. Quia omnes pópuli ambulábunt unusquísque in nómine dei sui; nos autem ambulábimus in nómine Dómini Dei nostri in ætérnum et ultra. “In die illa, dicit Dóminus, congregábo claudicántem, et eam, quam eiéceram, cólligam et, quam afflíxeram; et ponam claudicántem in relíquias et eam, quæ laboráverat, in gentem robústam”. Et regnábit Dóminus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in ætérnum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Memóriis conscríptis per religiósam a secrétis sanctæ Ioánnæ Francíscæ
Die quodam beáta Ioánna hæc igníta verba dixit, quæ statim sunt fidéliter excépta:
«Fíliæ dilectíssimæ, pleríque ex nostris sanctis pátribus et colúmnis Ecclésiæ martýrio non sunt affécti: cur vobis vidétur hoc accidísse?».
Postquam autem unaquǽque respóndit, «Ego vero — ait beáta illa mater — cénseo illud ídeo evenísse, quod et áliud exstat martýrium, quod
appellátur amóris, in quo Deus, vitam servis suis et ancíllis sústinens, ut ad ipsíus glóriam labórent, eos mártyres simul facit et confessóres.
Cui martýrio — ita áddidit ipsa — Fílias a Visitatióne scio addíctas ex iisdémque, Deo disponénte, illas id esse perpessúras, quæ, fortunatióres, expetíverint».
Quærénti autem soróri cuídam quómodo martýrium hoc fíeri posset, «Pénitus — respóndit — assentíte Deo, et experiémini. Etenim divínus amor
suum gládium secretíssimis infert intimísque pártibus nostrárum animárum, nosque a nobis ipsis séparat. Novi ego quandam ánimam, quam amor
non minus a rebus máxime gratis separávit, quam si tyránni ictu gládii spíritum eius a córpore disiunxíssent».
Nos quidem agnóvimus de se ipsam hunc habuísse sermónem. Cum vero soror ália interrogásset quámdiu martýrium hoc perduráret: «A témporis
moménto — inquit — quo nos Deo sine ulla exceptióne devóvimus usque ad extrémum vitæ. Quod tamen intellegéndum est de magnánimis homínibus,
qui, nihil sibi servántes, fidem amóri servant; nam débiles parúmque amóris et constántiæ detinéntes Dóminus noster martýrio non inténdit
affícere, et sinit eos suam dúcere medíocri gressu vitam, ne a se abscédant; numquam enim líberæ vim infert voluntáti».
Cum dénique flagitátum esset an hoc amóris æquáre posset córporis martýrium, «Ne quærámus — inquit — æqualitátem; quamquam álterum puto álteri
non cédere, quia fortis est ut mors diléctio, et mártyres amóris mílies gravióres patiúntur dolóres in servánda vita, ut voluntátem Dei fáciant,
quam si mille dare vitas debérent ad testimónium fídei, caritátis et fidelitátis perhibéndum».
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Lætífica ánimam servi tui: ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 3. 4)
1 Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, *
quóniam inops et pauper sum ego.
2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; *
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. –
3 Miserére mei, Dómine, *
quóniam ad te clamávi tota die.
4 Lætífica ánimam servi tui, *
quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
5 Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis *
et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te. –
6 Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam *
et inténde voci deprecatiónis meæ.
7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, *
quia exáudies me. –
8 Non est símilis tui in diis, Dómine, *
et nihil sicut ópera tua.
9 Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient †
et adorábunt coram te, Dómine, *
et glorificábunt nomen tuum,
10 quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: *
tu es Deus solus. –
11 Doce me, Dómine, viam tuam, *
et ingrédiar in veritáte tua;
simplex fac cor meum, *
ut tímeat nomen tuum.
12 Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo *
et glorificábo nomen tuum in ætérnum,
13 quia misericórdia tua magna est super me, *
et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri. –
14 Deus, supérbi insurrexérunt super me, †
et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam, *
et non proposuérunt te in conspéctu suo.
15 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors *
pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis,
16 réspice in me et miserére mei; †
da fortitúdinem tuam púero tuo *
et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. –
17 Fac mecum signum in bonum, †
ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur, *
quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Lætífica ánimam servi tui: ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
Ant. 2 Beátus vir, qui ámbulat in iustítia et lóquitur veritátem.
13 Audíte, qui longe estis, quæ fécerim, *
et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.
14 Contérriti sunt in Sion peccatóres, *
possédit tremor ímpios.
Quis póterit habitáre de vobis
cum igne devoránte? *
Quis habitábit ex vobis
cum ardóribus sempitérnis? –
15 Qui ámbulat in iustítiis *
et lóquitur æquitátes,
qui réicit lucra ex rapínis*
et éxcutit manus suas, ne múnera accípiat,
qui obtúrat aures suas, ne áudiat sánguinem, *
et claudit óculos suos, ne vídeat malum: –
16 iste in excélsis habitábit, *
muniménta saxórum refúgium eius;
panis ei datus est, *
aquæ eius fidéles sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Beátus vir, qui ámbulat in iustítia et lóquitur veritátem.
Ant. 3 Iubiláte in conspéctu regis Dómini.
Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium. (S. Athanasius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
quia mirabília fecit. –
Salvávit sibi déxtera eius, *
et bráchium sanctum eius.
2 Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
3 Recordátus est misericórdiæ suæ *
et veritátis suæ dómui Israel.
Vidérunt omnes términi terræ *
salutáre Dei nostri. –
4 Iubiláte Deo, omnis terra, *
erúmpite, exsultáte et psállite.
5 Psállite Dómino in cíthara, *
in cíthara et voce psalmi;
6 in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
iubiláte in conspéctu regis Dómini. –
7 Sonet mare et plenitúdo eius, *
orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
8 Flúmina plaudent manu, †
simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
9 quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
et pópulos in æquitáte.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iubiláte in conspéctu regis Dómini.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
V. Deus in médio eius, non commovébitur.
R. Deus vultu suo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Si quis fécerit voluntátem Patris mei,
ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus.
Vel: Pars mea Dóminus; bonus est ánimæ quærénti illum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Si quis fécerit voluntátem Patris mei,
ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus.
Vel: Pars mea Dóminus; bonus est ánimæ quærénti illum.
PRECES
Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,
— dimítte nobis, quia multum peccávimus.
Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,
— concéde nobis ut vestígia tua sectémur.
Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,
— concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.
Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,
— concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátam Ioánnam Francíscam per várias vitæ sémitas præcláris méritis illustrásti, ipsíus nobis intercessióne concéde, ut, in vocatióne nostra
fidéliter ambulántes, lucis exémpla iúgiter ostendámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)