Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXI
S. Martini de Porres, religiosi, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Martini de Porres, religiosi, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O redemptóris píetas colénda,
quæ Patri exóptans hómines dicári,
Spíritus miro varióque ducis
péctora nutu!
Quos tua lympha facis esse natos
ex Deo vero, nova vis in illis
grátiam crebro dare caritátis
gérmina, Christe.
Tu vocas: currunt álacres vocáti,
ábdicant cunctis, duce te voléntes,
calle regáli crucis, usque solum
quǽrere Patrem.
Cælitus fervens ita sanctus iste
víribus totis tibi amánter hæsit,
atque virtútum cúpiit tenére
cúlmina læta.
Laus Patri summo, tibi, Christe princeps,
Flámini Sancto párilis resúltet,
parva qui danti, bona corde magno
céntupla fertis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)
I
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
et delecténtur in lætítia. –
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius; †
6 pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
11 Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
12 Dóminus dat verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon." –
16 Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
18 Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sínai in sancta.
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –
23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Præcédunt cantóres, †
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel."
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
príncipes Iudæ cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
31 Increpa feram arúndinis, †
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt. †
32 Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –
35 Tribúite virtútem Deo. †
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
Benedíctus Deus!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
V.
Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R.
Loquétur pacem ad plebem suam.
LECTIO PRIOR
De libro primo Machabæórum
In diébus illis surréxit Matthathías fílius Ioánnis fílii Simeónis sacérdos ex fíliis Ióarib ab Ierúsalem et consédit in Modin.
Et venérunt, qui ex rege compellébant discessiónem in civitátem Modin, ut sacrificárent. Et multi de Israel accessérunt ad eos, et Matthathías et
fílii eius congregáti sunt. Et respondérunt, qui missi erant a rege, et dixérunt Matthathíæ: «Princeps et nóbilis et magnus es in hac civitáte et
confirmátus fíliis et frátribus. Nunc accéde primus et fac iussum regis, sicut fecérunt omnes gentes et viri Iudæ et, qui remansérunt in Ierúsalem,
et eris tu et fílii tui inter amícos regis et tu et fílii tui glorificabímini et argénto et auro et munéribus multis». Et respóndit Matthathías et
dixit magna voce: «Etsi omnes gentes, quæ in domo regni sunt, regi obœdiunt, ut discédat unusquísque ab offício patrum suórum, et conséntiunt
mandátis eius, et ego et fílii mei et fratres mei íbimus in testaménto patrum nostrórum. Propítius sit nobis Dóminus, ne derelinquámus legem et
iustificatiónes. Non audiémus verba regis, ut prætereámus offícium nostrum dextra vel sinístra». Et, ut cessávit loqui verba hæc, accéssit quidam
Iudǽus in ómnium óculis sacrificáre super aram in Modin secúndum iussum regis. Et vidit Matthathías et zelátus est, et contremuérunt renes eius; et
áttulit iram secúndum iudícium et insíliens trucidávit eum super aram. Et virum regis, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore et aram
destrúxit; et zelátus est legem sicut fecit Phínees Zambri fílio Salu. Et exclamávit Matthathías voce magna in civitáte dicens: «Omnis, qui zelum
habet legis státuens testaméntum, éxeat post me». Et fugit ipse et fílii eius in montes, et reliquérunt, quæcúmque habébant in civitáte.
Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Israel, omnis voluntárius in lege; et omnes, qui fugiébant a malis ádditi sunt ad
eos et facti sunt illis ad firmaméntum. Et constituérunt exércitum et percussérunt peccatóres in ira sua et viros iníquos in indignatióne sua; et
céteri fugérunt ad natiónes, ut se liberárent. Et circuívit Matthathías et amíci eius, et destruxérunt aras; et circumcidérunt púeros incircumcísos,
quotquot invenérunt in fínibus Israel, in fortitúdine. Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in manu eórum; et obtinuérunt
legem de manu géntium et de manu regum et non dedérunt cornu peccatóri.
Et appropinquavérunt dies Matthathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: «Nunc confirmáta est supérbia et castigátio et tempus eversiónis et ira
indignatiónis. Nunc, o fílii, æmulatóres estóte legis; et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum.
Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper; ipse erit vobis pater. Et Iudas Maccabǽus fortis víribus a iuventúte
sua erit vobis princeps milítiæ; et ipse pugnábit bellum pópuli. Et adducétis ad vos omnes factóres legis et vindicáte vindíctam pópuli vestri;
retribúite retributiónem géntibus et inténdite in præcéptum legis».
Et benedíxit eos et appósitus est ad patres suos. Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto; et sepúltus est in sepúlcris patrum suórum
in Modin, et planxérunt eum omnis Israel planctu magno.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilía Ioánnis papæ Vicésimi Tértii in canonizatióne sancti Martíni de Porres hábita
Martínus suæ exémplis vitæ demónstrat ea nos via posse salútem et sanctitátem cónsequi, quam Christus Iesus osténdit: si
vidélicet primo Deum dilexérimus ex toto corde nostro, in tota ánima nostra et in tota mente nostra; secúndo autem si
próximos nostros dilexérimus sicut nosmetípsos.
Cum illi esset perspéctum Christum Iesum passum esse pro nobis eúmque peccáta nostra pertulísse in córpore suo super lignum,
eum præcípuo amóre prosecútus est cruci affíxum, cuius cum cruciátus acerbíssimos contemplarétur, temperáre sibi non póterat
quin fleret ubérius. Diléxit item singulári caritáte augustíssimum eucharístiæ sacraméntum, quod plerúmque ábditus multas
horas in templi sacrário adorábat, quoque quanta máxima crebritáte póterat, enutríri cupiébat.
Deínde vero sanctus Martínus, divíno hortánti Magístro obsequentíssimus, summa prosequebátur fratres caritáte ex incorrúpta
fide demissóque ánimo orta. Atque hómines diligébat, quia tamquam Dei fílios fratrésque suos sincére existimábat; immo eos plus
quam seípsum diligébat, quandóquidem, qua erat humilitáte, omnes seípso iustióres meliorésque putábat.
Aliórum enim excusábat menda; vel acerbíssimis iniúriis ignoscébat, cum sibi persuásum esset se ob commíssa peccáta multo
gravióribus dignum esse pœnis; sontes ad bonam frugem redúcere omni stúdio contendébat; ægrótis assidébat benígnus; tenuióribus
cibum, vestes, medicaménta suppeditábat; agrícolas et hómines vel nigræ cutis vel mixto génere natos, qui tunc témporis abiécta
quasi servítia habebántur, omni auxílio et sollicitúdine, quantum in sua erat potestáte, fovébat, ita ut «Martínus a caritáte» vulgo mererétur appellári.
Sanctus hic vir, qui allóquio, exémplo virtutéque sua álios ad religiónem tantópere alléxit, nunc étiam mirum in modum mentes
nostras ad cæléstia erígere valet. Non omnes, proh dolor, supérna hæc bona, ut opórtet, intéllegunt, non omnes in honóre habent,
quin immo multi in vitiórum oblectaménta proni, ea vel parvi pendunt vel fastídio habent, vel prorsus néglegunt. Utinam Martíni
exémplum plúrimos salutáriter dóceat quam suáve et quam beátum sit Iesu Christi vestígiis insístere eiúsque divínis mandátis parére.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)
2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –
5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
et salutáre tuum da nobis. –
9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit. –
13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
1 Urbs fortis nobis in salútem; *
pósuit muros et antemurále.
2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
quæ servat fidem. –
3 Propósitum eius est firmum; *
servábis pacem, quia in te sperávit.
4 Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
Dóminus est petra ætérna. –
7 Sémita iusti recta est; *
rectum callem iusti complánas.
8 Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
9 ánima mea desíderat te in nocte, *
sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
iustítiam discent habitatóres orbis. –
12 Dómine, dabis pacem nobis; *
ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).
Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).
2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
illúminet vultum suum super nos,
3 ut cognoscátur in terra via tua, *
in ómnibus géntibus salutáre tuum. –
4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
confiteántur tibi pópuli omnes.
5 Læténtur et exsúltent gentes, †
quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
et gentes in terra dírigis. –
6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
7 Terra dedit fructum suum; *
benedícat nos Deus, Deus noster,
8 benedícat nos Deus, *
et métuant eum omnes fines terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
R. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
V. Et non supplantabúntur gressus eius.
R. In corde ipsíus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia redemptiónem ómnium géntium fecit, et omnes de ténebris vocávit in admirábile lumen suum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia redemptiónem ómnium géntium fecit, et omnes de ténebris vocávit in admirábile lumen suum.
PRECES
Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus:
Tu solus sanctus, Dómine.
Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,
— miserére nostri, Dómine Iesu.
Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,
— sanctífica nos, Dómine Iesu.
Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,
— illúmina nos, Dómine Iesu.
Qui voluísti ministráre, non ministrári,
— fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.
Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,
— fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi
exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)