lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 ianuarius 2027
In Baptismate Domini, festum

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Denis ter ævi círculis
iam parte vivens córporis,
lympham petit baptísmatis
cunctis carens contágiis.

Felix Ioánnes mérgere
illum treméscit flúmine,
potest suo qui sánguine
peccáta mundi térgere.

Vox ergo Prolem de polis
testátur excélsi Patris,
fluítque virtus Spíritus
sancti datrix charísmatis.

Nos, Christe, voce súpplici
precámur, omnes prótege,
ac mente fac nitéscere
tibíque mundos vívere.

O Christe, vita, véritas,
tibi sit omnis glória,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat cǽlitus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit.

Psalmus 28 (29)
Verbi Domini præconium

Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).

1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
      afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
      adoráte Dóminum in splendóre sancto. –

3 Vox Dómini super aquas; †
      Deus maiestátis intónuit, *
      Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
      vox Dómini in magnificéntia. –

5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
      et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
      et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –

7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8    vox Dómini concutiéntis desértum, *
      et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
      et denudábit condénsa; *
      et in templo eius omnes dicent glóriam. –

10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
       et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
       Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit.

Ant. 2 Omnis terra adóret te, Dómine, et lætétur, quia nova lux prodísti ómnium sæculórum.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)

I

1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2     psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
      glorificáte laudem eius.

3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
      Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
      psalmum dicat nómini tuo." –

5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
      terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

6 Convértit mare in áridam, †
      et in flúmine pertransíbunt pede; *
      ibi lætábimur in ipso.

7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
      óculi eius super gentes respíciunt; *
      rebélles non exalténtur in semetípsis. –

8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
      et audítam fácite vocem laudis eius;

9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
       et non dedit in commotiónem pedes nostros. –

10 Quóniam probásti nos, Deus; *
       igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

11 Induxísti nos in láqueum, *
       posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
       transívimus per ignem et aquam, *
       et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Omnis terra adóret te, Dómine, et lætétur, quia nova lux prodísti ómnium sæculórum.

Ant. 3 Benedíctus Deus, qui pósuit ánimam meam ad vitam, et edúxit me in refrigérium.

II

13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
       reddam tibi vota mea,

14 quæ protulérunt lábia mea, *
       et locútum est os meum in tribulatióne mea.

15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
       ófferam tibi boves cum hircis. –

16 Veníte, audíte, †
       et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
       quanta fecit ánimæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamávi *
       et exaltávi in lingua mea.

18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
       non exáudiet Dóminus.

19 Proptérea exaudívit Deus, *
       atténdit voci deprecatiónis meæ. –

20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
       et misericórdiam suam a me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Deus, qui pósuit ánimam meam ad vitam, et edúxit me in refrigérium.

V. Hic est Fílius meus caríssimus.
R. Audíte illum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

42, 1-9; 49, 1-9
Servus Domini mansuetus, lux gentium

     Ecce servus meus, suscípiam eum; eléctus meus, cómplacet sibi in illo ánima mea; dedi spíritum meum super eum, iudícium géntibus próferet. Non clamábit neque vociferábitur, nec audiétur vox eius foris. Cálamum quassátum non cónteret et linum fúmigans non exstínguet; in veritátem próferet iudícium. Non languébit nec frangétur, donec ponat in terra iudícium; et legem eius ínsulæ exspéctant.
     Hæc dicit Dóminus Deus, creans cælos et exténdens eos, firmans terram et quæ gérminant ex ea, dans flatum pópulo, qui est super eam, et spíritum calcántibus eam. «Ego, Dóminus, vocávi te in iustítia et apprehéndi manum tuam; et formávi te et dedi te in fœdus pópuli, in lucem géntium, ut aperíres óculos cæcórum et edúceres de conclusióne vinctum, de domo cárceris sedéntes in ténebris. Ego Dóminus: hoc est nomen meum; et glóriam meam álteri non dabo et laudem meam sculptílibus. Quæ prima fuérunt, ecce venérunt; nova quoque ego annúntio: ántequam oriántur, audíta vobis fáciam».
     Audíte me, ínsulæ, et atténdite pópuli de longe: Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei; et pósuit os meum quasi gládium acútum, in umbra manus suæ protéxit me et pósuit me sicut sagíttam eléctam, in pháretra sua abscóndit me, et dixit mihi: «Servus meus es tu, Israel, in quo gloriábor». Et ego dixi: «In vácuum laborávi, sine causa et vane fortitúdinem meam consúmpsi; verúmtamen iudícium meum cum Dómino et merces mea cum Deo meo».
     Et nunc dicit Dóminus, qui formávit me ex útero servum sibi, ut redúcerem Iacob ad eum, et Israel ei congregarétur; et glorificátus sum in óculis Dómini, et Deus meus factus est fortitúdo mea. Et dixit: «Parum est ut sis mihi servus ad suscitándas tribus Iacob et relíquias Israel reducéndas: dabo te in lucem géntium, ut sit salus mea usque ad extrémum terræ».
     Hæc dicit Dóminus, redémptor Israel, Sanctus eius, ad contémptum in ánima, ad abominátum in gente, ad servum dominórum: «Reges vidébunt et consúrgent, príncipes quoque et adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, Sanctum Israel, qui elégit te».
     Hæc dicit Dóminus: «In témpore benepláciti exaudívi te et in die salútis auxiliátus sum tui; et servávi te et dedi te in fœdus pópuli, ut suscitáres terram et distribúeres hereditátes dissipátas; ut díceres his, qui vincti sunt: “Exíte”, et his, qui in ténebris: “Revelámini”. Super vias pascéntur, et in ómnibus cóllibus decalvátis páscua eórum».

RESPONSORIUM

Cf. Mt 3, 16. 17; Lc 3, 22

R. Hódie in Iordáne, baptizáto Dómino, apérti sunt cæli, et sicut colúmba super eum Spíritus mansit, et vox Patris intónuit: * Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.
V. Descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba super ipsum, et vox de cælo facta est: * Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 39 in sancta Lumina, 14-16. 20: PG 26, 350-351. 354. 358-359)

Baptismus Christi

     Christus illuminátur, simul illustrémur; Christus baptizátur, simul descendámus, ut simul étiam ascendámus.
     Baptízat Ioánnes, Iesus accédit; forsan quidem ut ipsum quoque, a quo baptizátur, sanctitáte affíciat; proculdúbio autem, ut totum véterem Adámum in aquis sepéliat: ante nos vero, et propter nos, Iordánem sanctíficans; ut, quemádmodum spíritus et caro erat, sic étiam per Spíritum et aquam initiáret.
     Baptísta non admíttit: Iesus certat. Tum: Ego a te baptizári débeo, inquit lucérna Soli, vox Verbo, amícus Sponso, maior inter omnes natos mulíerum omnis creatúræ Primogénito, is, qui a matérno ventre præsultárat, ei qui in ventre adorátus fúerat, præcúrsor et præcursúrus, ei qui apparúerat atque apparébit. Ego a te baptizári débeo: adde, et pro te. Explorátum enim habébat fore ut martýrio baptizarétur; aut, ut Petrus, non pédibus dumtáxat purgarétur.
     At étiam Iesus ex aquis ascéndit; mundum enim secum in altum effert, ac cælos, quos Adámus et sibi et pósteris, quemádmodum et flámmeo gládio paradísum, cláuserat, findi atque aperíri cernit.
     Ac Spíritus deitátem testátur, nimírum ad parem accúrrens; et vox cǽlitus míttitur; illinc enim is erat, cui testimónium dicebátur; et ut colúmba, corpus enim honóre áfficit, quandóquidem hoc étiam per deificatiónem Deus est, corpóreo modo conspécta. Ac simul multis retro sǽculis colúmba dilúvii finem nuntiáre consuévit.
     Nos autem hódie Christi baptísmum honóre complectámur, ac festum honéste celebrémus.
     Omníno autem purgáti sitis, ac purgémini. Nulla enim re Deus perínde delectátur, ut hóminis, pro quo omnis sermo et ómnia mystéria, resipiscéntia et salúte; ut efficiámini, sicut luminária in mundo, vis quædam vitális réliquis homínibus, quo perfécta lúmina magno illi lúmini astántes, eius ipsíus, quæ in cælo est, lucis splendóribus imbuámini, púrius et clárius a Trinitáte illumináti, cuius nunc rádium unum ex una Deitáte manántem minus plene accepístis, in Christo Iesu Dómino nostro, cui glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Ps 113 A (114), 5

R. Hódie cæli apérti sunt et mare dulce factum est, terra exsúltat, montes et colles lætántur: * Quia a Ioánne in Iordáne Christus baptizátus est.
V. Quid est tibi, mare, quod fugísti, et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum? * Quia a Ioánne in Iordáne Christus baptizátus est.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Baptízat miles Regem, servus Dóminum, Ioánnes Salvatórem; aqua Iordánis stúpuit, colúmba protestátur, patérna vox audíta est: Hic est Fílius meus.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Baptízat miles Regem, servus Dóminum, Ioánnes Salvatórem; aqua Iordánis stúpuit, colúmba protestátur, patérna vox audíta est: Hic est Fílius meus.

Ant. 2 Fontes aquárum sanctificáti sunt, Christo apparénte in glória orbi terrárum. Hauríte aquas de fóntibus Salvatóris; sanctificávit enim nunc omnem creatúram Christus Deus noster.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Fontes aquárum sanctificáti sunt, Christo apparénte in glória orbi terrárum. Hauríte aquas de fóntibus Salvatóris; sanctificávit enim nunc omnem creatúram Christus Deus noster.

Ant. 3 Te, qui in Spíritu et igne puríficas humána contágia, Deum et redemptórem omnes glorificámus.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Te, qui in Spíritu et igne puríficas humána contágia, Deum et redemptórem omnes glorificámus.

LECTIO BREVIS

Is 61, 1-2a
Spíritus Dómini Dei super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem; ut prædicárem annum placábilem Dómino.

RESPONSORIUM BREVE
V. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
V. Qui apparuísti hódie.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Baptizátur Christus, et sanctificátur omnis mundus; et tríbuit nobis remissiónem peccatórum; aqua et Spíritu omnes purificémur.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Baptizátur Christus, et sanctificátur omnis mundus; et tríbuit nobis remissiónem peccatórum; aqua et Spíritu omnes purificémur.

PRECES
Redemptórem nostrum, qui baptísmum in Iordáne dignátus est a Ioánne suscípere, exorémus dicéntes:
     Kýrie, eléison.

Christe, qui per manifestatiónem tuam lumen super nos fecísti claréscere,
lumen tuum concéde iis, quibus occurrémus hódie.
Qui te humiliásti ut baptísmum accíperes a servo tuo, ad viam humilitátis nobis demonstrándam,
spíritum nobis concéde, quo homínibus humíliter ministrémus.
Qui per baptísmum tuum abluísti nos ab omni labe, et nos Patris fílios effecísti,
concéde spíritum adoptiónis ómnibus te quæréntibus.
Qui per baptísmum creatiónem tuam sanctificásti, et conversiónis iánuam baptizándis reserásti,
nos Evangélii tui éffice minístros in mundo.
Qui nobis sanctíssimam revelásti in tuo baptísmate Trinitátem,
rénova spíritum adoptiónis in regáli baptizatórum sacerdótio.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, ut in beneplácito tuo iúgiter persevérent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)