Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Implénte munus débitum
Ioánne, rerum cónditor
Iordáne mersus hac die
aquam lavándo díluit,
Non ipse mundári volens
de ventre natus Vírginis,
peccáta sed mortálium
suo lavácro tóllere.
Dicénte Patre quod «meus
diléctus hic est Fílius»,
suménte Sancto Spíritu
formam colúmbæ cǽlitus,
Hoc mýstico sub nómine
micat salus Ecclésiæ;
Persóna trina cómmanet
unus Deus per ómnia.
O Christe, vita, véritas,
tibi sit omnis glória,
quem Patris atque Spíritus
splendor revélat cǽlitus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit.
Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).
1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
adoráte Dóminum in splendóre sancto. –
3 Vox Dómini super aquas; †
Deus maiestátis intónuit, *
Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
vox Dómini in magnificéntia. –
5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –
7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8 vox Dómini concutiéntis desértum, *
et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
et denudábit condénsa; *
et in templo eius omnes dicent glóriam. –
10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit.
Ant. 2 Omnis terra adóret te, Dómine, et lætétur, quia nova lux prodísti ómnium sæculórum.
De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)
I
1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2 psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo." –
5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
6 Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis. –
8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
et non dedit in commotiónem pedes nostros. –
10 Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
11 Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Omnis terra adóret te, Dómine, et lætétur, quia nova lux prodísti ómnium sæculórum.
Ant. 3 Benedíctus Deus, qui pósuit ánimam meam ad vitam, et edúxit me in refrigérium.
13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
reddam tibi vota mea,
14 quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis. –
16 Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
17 Ad ipsum ore meo clamávi *
et exaltávi in lingua mea.
18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
19 Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ. –
20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Deus, qui pósuit ánimam meam ad vitam, et edúxit me in refrigérium.
V.
Hic est Fílius meus caríssimus.
R.
Audíte illum.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Ecce servus meus, suscípiam eum; eléctus meus, cómplacet sibi in illo ánima mea; dedi spíritum meum super eum, iudícium géntibus
próferet. Non clamábit neque vociferábitur, nec audiétur vox eius foris. Cálamum quassátum non cónteret et linum fúmigans non
exstínguet; in veritátem próferet iudícium. Non languébit nec frangétur, donec ponat in terra iudícium; et legem eius ínsulæ exspéctant.
Hæc dicit Dóminus Deus, creans cælos et exténdens eos, firmans terram et quæ gérminant ex ea, dans flatum pópulo, qui est super
eam, et spíritum calcántibus eam. «Ego, Dóminus, vocávi te in iustítia et apprehéndi manum tuam; et formávi te et dedi te in fœdus
pópuli, in lucem géntium, ut aperíres óculos cæcórum et edúceres de conclusióne vinctum, de domo cárceris sedéntes in ténebris.
Ego Dóminus: hoc est nomen meum; et glóriam meam álteri non dabo et laudem meam sculptílibus. Quæ prima fuérunt, ecce venérunt;
nova quoque ego annúntio: ántequam oriántur, audíta vobis fáciam».
Audíte me, ínsulæ, et atténdite pópuli de longe: Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei; et
pósuit os meum quasi gládium acútum, in umbra manus suæ protéxit me et pósuit me sicut sagíttam eléctam, in pháretra sua abscóndit
me, et dixit mihi: «Servus meus es tu, Israel, in quo gloriábor». Et ego dixi: «In vácuum laborávi, sine causa et vane fortitúdinem
meam consúmpsi; verúmtamen iudícium meum cum Dómino et merces mea cum Deo meo».
Et nunc dicit Dóminus, qui formávit me ex útero servum sibi, ut redúcerem Iacob ad eum, et Israel ei congregarétur; et glorificátus
sum in óculis Dómini, et Deus meus factus est fortitúdo mea. Et dixit: «Parum est ut sis mihi servus ad suscitándas tribus Iacob et
relíquias Israel reducéndas: dabo te in lucem géntium, ut sit salus mea usque ad extrémum terræ».
Hæc dicit Dóminus, redémptor Israel, Sanctus eius, ad contémptum in ánima, ad abominátum in gente, ad servum dominórum: «Reges vidébunt
et consúrgent, príncipes quoque et adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, Sanctum Israel, qui elégit te».
Hæc dicit Dóminus: «In témpore benepláciti exaudívi te et in die salútis auxiliátus sum tui; et servávi te et dedi te in fœdus pópuli,
ut suscitáres terram et distribúeres hereditátes dissipátas; ut díceres his, qui vincti sunt: “Exíte”, et his, qui in ténebris:
“Revelámini”. Super vias pascéntur, et in ómnibus cóllibus decalvátis páscua eórum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi
Christus illuminátur, simul illustrémur; Christus baptizátur, simul descendámus, ut simul étiam ascendámus.
Baptízat Ioánnes, Iesus accédit; forsan quidem ut ipsum quoque, a quo baptizátur, sanctitáte affíciat; proculdúbio autem,
ut totum véterem Adámum in aquis sepéliat: ante nos vero, et propter nos, Iordánem sanctíficans; ut, quemádmodum spíritus
et caro erat, sic étiam per Spíritum et aquam initiáret.
Baptísta non admíttit: Iesus certat. Tum: Ego a te baptizári débeo, inquit lucérna Soli, vox Verbo, amícus Sponso, maior
inter omnes natos mulíerum omnis creatúræ Primogénito, is, qui a matérno ventre præsultárat, ei qui in ventre adorátus fúerat,
præcúrsor et præcursúrus, ei qui apparúerat atque apparébit. Ego a te baptizári débeo: adde, et pro te. Explorátum enim habébat
fore ut martýrio baptizarétur; aut, ut Petrus, non pédibus dumtáxat purgarétur.
At étiam Iesus ex aquis ascéndit; mundum enim secum in altum effert, ac cælos, quos Adámus et sibi et pósteris, quemádmodum et
flámmeo gládio paradísum, cláuserat, findi atque aperíri cernit.
Ac Spíritus deitátem testátur, nimírum ad parem accúrrens; et vox cǽlitus míttitur; illinc enim is erat, cui testimónium dicebátur;
et ut colúmba, corpus enim honóre áfficit, quandóquidem hoc étiam per deificatiónem Deus est, corpóreo modo conspécta. Ac simul
multis retro sǽculis colúmba dilúvii finem nuntiáre consuévit.
Nos autem hódie Christi baptísmum honóre complectámur, ac festum honéste celebrémus.
Omníno autem purgáti sitis, ac purgémini. Nulla enim re Deus perínde delectátur, ut hóminis, pro quo omnis sermo et ómnia mystéria,
resipiscéntia et salúte; ut efficiámini, sicut luminária in mundo, vis quædam vitális réliquis homínibus, quo perfécta lúmina magno
illi lúmini astántes, eius ipsíus, quæ in cælo est, lucis splendóribus imbuámini, púrius et clárius a Trinitáte illumináti, cuius
nunc rádium unum ex una Deitáte manántem minus plene accepístis, in Christo Iesu Dómino nostro, cui glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum, Spíritu Sancto super eum descendénte, diléctum Fílium
tuum sollémniter declarásti, concéde fíliis adoptiónis tuæ, ex aqua et Spíritu Sancto renátis, ut in beneplácito tuo iúgiter
persevérent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)