lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 ianuarius 2029
S. Fabiani, papæ et martyris, memoria ad libitum


Anno 236 episcopus Ecclesiæ Romanæ electus, anno 250 martyrio coronatus est, initio persecutionis Decii, ut testatur sanctus Cyprianus, et in cœmeterio Callisti sepultus est.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.

Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.

Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

16, 1-17
Festa celebranda

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Obsérva mensem Abib, ut fácies Pascha Dómino Deo tuo; quóniam in isto mense Abib edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte. Immolabísque Pascha Dómino Deo tuo de óvibus et de bobus in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi. Non cómedes cum eo panem fermentátum; septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam festinánter egréssus es de Ægýpto, ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto ómnibus diébus vitæ tuæ. Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus; et non manébit de cárnibus eius, quod immolátum est véspere, in die primo usque mane. Non póteris immoláre Pascha in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, sed in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi, immolábis Pascha véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto. Et coques et cómedes in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua. Sex diébus cómedes ázyma et in die séptimo, quia collécta est Dómino Deo tuo; non fácies opus.
     Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die, qua falcem in ségetem míseris, et celebrábis diem festum Hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes iuxta benedictiónem Dómini Dei tui. Et epuláberis coram Dómino Deo tuo tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua et Levítes, qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur tecum, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi; et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto custodiésque ac fácies, quæ præcépta sunt.
     Sollemnitátem quoque Tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas; et epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua, qui intra portas tuas sunt. Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco, quem elégerit Dóminus; quia benedícet tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis et in omni ópere mánuum tuárum, erísque totus in lætítia.
     Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit: in sollemnitáte Azymórum et in sollemnitáte Hebdomadárum et in sollemnitáte Tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus, sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit, iuxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam déderit tibi».

RESPONSORIUM

Cf. Deut 16, 14. 15; Nah 2, 1

R. Epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua; * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia. .
V. Ecce super montes pedes evangelizántis et annuntiántis pacem: célebra, Iuda, festivitátes tuas. * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris et Ecclésiæ Románæ de martýrio sancti Fabiáni papæ

(Ep. 9, 1 et 8, 2-3: CSEL 3, 488-489. 487-488)

Fabianus fidei et virtutis nobis præbet exemplum

     Cum cértior factus esset de morte Fabiáni papæ, sanctus Cypriánus hanc misit epístolam ad Romæ presbýteros et diáconos:
     «Cum de excéssu boni viri collégæ mei rumor apud nos incértus esset, fratres caríssimi, et opínio dúbia nutáret, accépi a vobis lítteras ad me missas per Creméntium hypodiáconum, quibus pleníssime de glorióso eius éxitu instrúerer, et exsultávi satis quod pro integritáte administratiónis eius consummátio quoque honésta procésserit.
     In quo vobis quoque plúrimum grátulor quod eius memóriam tam célebri et illústri testimónio prosequámini, ut per vos innotésceret nobis quod et vobis esset circa præpósiti memóriam gloriósam et nobis quoque fídei ac virtútis præbéret exémplum.
     Nam quantum perniciósa res est ad sequéntium lapsum ruína præpósiti, in tantum contra útile est et salutáre cum se epíscopus per firmaméntum fídei frátribus præbet imitándum».
     Prius vero quam, ut vidétur, hanc epístolam recéperat, Ecclésia Romána Carthaginiénsi perhibébat testimónium suæ in persecutióne fidelitátis:
     «Ecclésia stat fórtiter in fide, licet quidam terróre ipso compúlsi, sive quod essent insígnes persónæ sive apprehénsi timóre hóminum, ruérunt: quos quidem separátos a nobis non derelíquimus, sed ipsos cohortáti sumus et hortámur ágere pæniténtiam, si quo modo indulgéntiam póterint recípere ab eo qui potest præstáre, ne si relícti fúerint a nobis, peióres efficiántur.
     Vidétis ergo, fratres, quóniam et vos hoc fácere debétis, ut étiam illi qui cecidérunt, hortátu vestro corrigéntes ánimos eórum, si apprehénsi fúerint iteráto, confiteántur, ut possint priórem errórem corrígere, et ália quæ incúmbunt vobis, quæ étiam et ipsa subdídimus, ut si hi qui in hanc tentatiónem incidérunt cœperint apprehéndi infirmitáte et agant pæniténtiam facti sui et desíderent communiónem, útique subveníri eis debet: sive víduæ sive thlibómeni qui se exhibére non possunt sive hi qui in carcéribus sunt sive exclúsi de sédibus suis útique habére debent qui eis minístrent: sed et catechúmeni apprehénsi infirmitáte decépti esse non debébunt, ut eis subveniátur.
     Salútant vos fratres qui sunt in vínculis et presbýteri et tota Ecclésia, quæ et ipsa cum summa sollicitúdine éxcubat pro ómnibus qui ínvocant nomen Dómini. Sed et nos pétimus mútua vice mémores sitis nostri».

RESPONSORIUM

Phil 1, 23b; 3, 8b; 1, 21; 2, 17

R. Desidérium habens dissólvi et cum Christo esse; ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam; * Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum.
V. Si delíbor supra sacrifícium et obséquium fídei vestræ, gáudeo et congáudeo ómnibus vobis. * Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum.

PSALMODIA

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Canticum
Dei beneficia in populum
Dt 32, 1-12
Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas (Mt 23, 37).

1 Audíte, cæli, quæ loquor, *
       áudiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut plúvia doctrína mea, *
      fluat ut ros elóquium meum
   quasi imber super herbam *
      et quasi stillæ super grámina. –

3 Quia nomen Dómini invocábo: *
      date magnificéntiam Deo nostro!
4 Petra, perfécta sunt ópera eius, *
      quia omnes viæ eius iustítia.
   Deus fidélis et absque ulla iniquitáte, *
      iustus et rectus. –

5 Peccavérunt ei, non fílii eius in sórdibus suis, *
      generátio prava atque pervérsa.
6 Hǽccine rédditis Dómino, *
      pópule stulte et insípiens?
   Numquid non ipse est pater tuus, *
      qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te? –

7 Meménto diérum antiquórum, *
      cógita generatiónes síngulas;
   intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi, *
      maióres tuos, et dicent tibi. –

8 Quando dividébat Altíssimus gentes, *
      quando separábat fílios Adam,
   constítuit términos populórum *
      iuxta númerum filiórum Israel;
9 pars autem Dómini pópulus eius, *
       Iacob funículus hereditátis eius. –

10 Invénit eum in terra desérta, *
       in loco horróris et ululátu solitúdinis;
    circúmdedit eum et atténdit *
       et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos *
       et super eos vólitans
    expándit alas suas et assúmpsit eum *
       atque portávit super pennas suas.
12 Dóminus solus dux eius fuit, *
       et non erat cum eo deus aliénus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

LECTIO BREVIS

2 Cor 1, 3-5
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.

PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
    Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, tuórum glória sacerdótum, præsta, quǽsumus, ut beáti Fabiáni mártyris tui interveniénte suffrágio, eiúsdem proficiámus fídei consórtio dignóque servítii. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)