lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 martius 2029
S. Franciscæ Romanæ, religiosæ, pro commemoratione


Romæ nata est anno 1384; adhuc iuvenis matrimonio copulata, tres peperit filios. Temporibus calamitosis vivens, bona pauperibus distribuit, ægrotis ministravit; mirabilis fuit in vita actuosa erga egenos et in virtutibus colendis, præsertim humilitate et patientia. Anno 1425 Congregationem instituit Oblatarum sub regula S. Benedicti. Mortua est anno 1440.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R. Quia benígnus et miséricors est.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

35, 30-36,1; 37,1-9

Opus sanctuarii et arcæ

     In diébus illis: Dixit Móyses ad fílios Israel: «Ecce vocávit Dóminus ex nómine Beséleel fílium Uri fílii Hur de tribu Iudæ; implevítque eum spíritu Dei, sapiéntia et intellegéntia et sciéntia ad omne opus, ad excogitándum et faciéndum opus in auro et argénto et ære, ad scindéndum et includéndum gemmas et ad sculpéndum ligna, quidquid fabre adinveníri potest. Dedit quoque in corde eius, ut álios docéret, ipsi et Oóliab fílio Achísamech de tribu Dan. Ambos implévit sapiéntia, ut fáciant ópera fabri polymitárii ac plumárii de hyacíntho ac púrpura coccóque et bysso et textóris, faciéntes omne opus ac nova quæque reperiéntes».
     Fecit ergo Beséleel et Oóliab et omnis vir sápiens, quibus dedit Dóminus sapiéntiam et intelléctum, ut scirent fabre operári, quæ in usus sanctuárii necessária sunt et quæ præcépit Dóminus.
     Fecit autem Beséleel et arcam de lignis acáciæ habéntem duos semis cúbitos in longitúdine et cúbitum ac semíssem in latitúdine, altitúdo quoque uníus cúbiti fuit et dimídii; vestivítque eam auro puríssimo intus ac foris. Et fecit illi corónam áuream per gyrum, conflans quáttuor ánulos áureos in quáttuor pédibus eius; duos ánulos in látere uno et duos in áltero. Vectes quoque fecit de lignis acáciæ, quos vestívit auro; et quos misit in ánulos, qui erant in latéribus arcæ, ad portándum eam.
     Fecit et propitiatórium de auro mundíssimo: duórum cubitórum et dimídii in longitúdine et cúbiti ac semis in latitúdine. Duos étiam chérubim ex auro dúctili fecit ex utráque parte propitiatórii: cherub unum ex summitáte uníus partis et cherub álterum ex summitáte partis alteríus; duos chérubim ex síngulis summitátibus propitiatórii extendéntes alas sursum et tegéntes alis suis propitiatórium seque mútuo et illud respiciéntes.

RESPONSORIUM

Ps 83 (84), 2. 3; 45 (46), 5b. 6a

R. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum. Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini. * Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.
V. Sancta tabernácula Altíssimi: Deus in médio eius, non commovébitur. * Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

LECTIO ALTERA

E libris Morálium sancti Gregórii Magni papæ in Iob

(Lib. 13, 21-23: PL 75, 1028-1029)

Mysterium nostræ vivificationis

     Beátus Iob, sanctæ Ecclésiæ typum tenens, modo voce córporis, modo autem voce cápitis útitur; et, dum de membris eius lóquitur, repénte ad verba cápitis levátur. Unde hic quoque subiúngitur: .
     Absque iniquitáte enim manus suas pértulit, qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore eius, et tamen dolórem crucis pro nostra redemptióne tolerávit. Qui solus præ ómnibus mundas ad Deum preces hábuit, quia et in ipso dolóre passiónis pro persecutóribus orávit, dicens: Pater, dimítte illis, non enim sciunt quid fáciunt.
     Quid enim dici, quid cogitári in prece múndius potest quam cum et illis misericórdia intercessiónis tribúitur, a quibus tolerátur dolor? Unde factum est, ut Redemptóris nostri sánguinem, quem persecutóres sæviéntes fúderant, póstmodum credéntes bíberent, eúmque esse Dei Fílium prædicárent.
     De quo vidélicet sánguine apte subiúngitur: Terra, ne opérias sánguinem meum, neque invéniat in te laténdi locum clamor meus. Peccánti hómini dictum est: Terra es, et in terram ibis.
     Quæ scílicet terra Redemptóris nostri sánguinem non abscóndit, quia unusquísque peccátor, redemptiónis suæ prétium sumens, confitétur ac laudat, et quibus valet próximis innotéscit.
     Terra étiam sánguinem eius non opéruit, quia sancta Ecclésia redemptiónis suæ mystérium in cunctis iam mundi pártibus prædicávit.
     Notándum quod súbditur: Neque invéniat in te laténdi locum clamor meus. Ipse enim sanguis redemptiónis, qui súmitur, clamor nostri Redemptóris est. Unde étiam Paulus dicit: Et sánguinis aspersiónem mélius loquéntem quam Abel. De sánguine Abel dictum fúerat: Vox sánguinis fratris tui clamat ad me de terra.
     Sed sanguis Iesu mélius lóquitur quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricídæ fratris pétiit, sanguis autem Dómini vitam persecutóribus impetrávit.
     Ut ergo in nobis sacraméntum domínicæ passiónis non sit otiósum, debémus imitári quod súmimus, et prædicáre céteris quod venerámur.
     Locum enim laténdi clamor eius in nobis ínvenit, si hoc, quod mens crédidit, lingua tacet. Sed, ne in nobis clamor eius láteat, restat ut unusquísque iuxta módulum suum vivificatiónis suæ mystérium próximis innotéscat.

RESPONSORIUM

Cf. Gen 4, 10. 11; Hebr 12, 24

R. Ecce vox sánguinis Fílii tui, fratris nostri, de terra clamat ad te, Dómine. * Benedícta terra, quæ apéruit os suum et suscépit sánguinem Redemptóris.
V. Hæc est sánguinis aspérsio, mélius loquens quam Abel. * Benedícta terra, quæ apéruit os suum et suscépit sánguinem Redemptóris.

LECTIO TERTIA

E Vita sanctæ Francíscæ Románæ a María Magdaléna Anguillária prǽside Oblatárum Turris Speculórum conscrípta

(Cap. 6-7, Acta Sanctorum Martii 2, *188-*189)

De patientia et caritate sanctæ Franciscæ

     Non in extérnis tantum fortúnæ bonis probávit Francíscæ patiéntiam Deus, sed in ipso quoque illíus córpore múltiplex súmere vóluit experiméntum per morbos, quibus diutúrnis gravibúsque, ut dictum est dicetúrque deínceps, fuit exércita; sic tamen ut nullus impatiéntiæ motus in ea observátus sit umquam, nulla displicéntia alicúius obséquii quantúmvis inépte sibi exhíbiti.
     Per filiórum, quos tenérrime diligébat, immatúra fúnera, constántiam suam Francísca probávit, ánimo semper tranquíllo divínæ sese voluntáti aptans et grátias agens in iis quæ accidébant. Pari constántia maledicórum ac sibi detrahéntium, deque ipsíus vivéndi modo male loquéntium linguas pértulit; ne mínimæ quidem aversiónis indícium ab iis demónstrans persónis, quas de se suísque rebus pérperam sentíre ac loqui nóverat; sed bonum pro malo reddens, solébat Deum pro ipsis contínuo deprecári.
     Quóniam ipsam non elégerat Deus ut sibi soli sancta foret, sed ut colláta sibi divínitus dona in proximórum spiritálem ac corporálem salútem convérteret, tanta illam amabilitáte instrúxerat, ut cuicúmque ágere cum ipsa contigísset, is íllico sentíret illíus amóre æstimationéque captum se, atque ad omne ipsíus arbítrium fléxilem. Ea namque verbis suis divínæ virtútis efficácia ínerat, ut brevi sermóne afflíctis et ægris ánimis, solámen fáceret, inquiétos sedáret, mitigáret irátos, reconciliáret inimícos, inveteráta ódia rancorésque exstíngueret, et meditátam paratámque vindíctam sæpe sǽpius impedíret, verbo uno ut frenásse hóminum quorumcúmque afféctus, et eos quocúmque vellet dúcere posse viderétur.
     Quare ex omni parte recurrebátur ad Francíscam, velut ad asylum tutíssimum, nec ab ea quisquam nisi consolátus recedébat, quamvis líbere ipsa et peccáta reprehénderet, et quæ nóxia erant Deóque ingráta citra formídinem castigáret.
     Grassabántur Romæ morbi várii, mortáles passim et pestíferi hábiti, in quibus non dubitávit sancta, spreto contagiónis perículo, exhibére víscera misericórdiæ erga míseros et opis índigos aliénæ; quos fácile repértos primum ad expiánda per compassiónem inducébat, sédulo deínde iuvábat ministério, amánter exhórtans ut de manu Dei hoc qualecúmque incómmodum libénter acceptárent, et pro eius amóre tolerárent, qui tam multa prior pro ipsis tulísset.
     Non erat conténta iis, quos domi suæ collígere póterat, infírmis curándis Francísca; sed in suis illos mapálibus atque hospitálibus públicis requirébat, ibíque invéntis refovébat sitim, componébat lectos, obligábat úlcera; quæ quanto fœtentióra erant et magis stómacho suo contrária, tanto diligéntius accuratiúsque tractábat. Solébat étiam in Campum Sanctum iens cibos et delicatióra obsónia deférre secum, inter magis índigos distribuénda; domum autem revértens referébat detríta indusiórum frágmina et páuperes pannos immundítia plenos, quos diligénter elútos probéque resártos, tamquam ipsi Dómino suo servitúros, curióse complicábat atque inter odóres reponébat.
     Per annos omníno trigínta hoc inserviéndi infírmis atque hospitálibus ministérium secúta Francísca est, dum scílicet in sui maríti domo esset, frequens ad hospitália Sanctæ Maríæ et Sanctæ Cæcíliæ in Transtíberim, ad áliud Sancti Spíritus in Sáxea, quartúmque in Campo Sancto. Et quóniam eiúsmodi contagiónum témpore non solum diffícile erat inveníre médicos, qui curárent córpora, sed étiam sacerdótes, qui necessáriam animábus medicínam fácerent; ipsa eos requirébat adducebátque ad tales, qui iam ad suscipiénda pæniténtiæ et eucharístiæ sacraménta dispósiti erant; quod ut pro arbítrio suo commódius fáceret, alébat suis impéndiis sacerdótem, qui ad prædícta accédens hospitália, præscríptos a se infírmos visitáret.

RESPONSORIUM

Cf. Rut 3, 10a. 11b; cf. Iudt 13, 19a

R. Benedícta es a Dómino; * Scit enim omnis pópulus mulíerem te esse virtútis.
V. Nomen tuum Dóminus ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum. * Scit enim omnis pópulus mulíerem te esse virtútis.

PSALMODIA

Ant. 1 Tibi soli peccávi, Dómine, miserére mei.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Tibi soli peccávi, Dómine, miserére mei.

Ant. 2 Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.

Canticum
Lamentatio populi tempore famis et belli
Ier 14, 17-21
Appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio (Mc 1, 15).

17 Dedúcant óculi mei lácrimam per noctem et diem, *
       et non táceant,
    quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei, *
       plaga péssima veheménter. –

18 Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio; *
       et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame:
    prophéta quoque et sacérdos *
       abiérunt per terram nesciéntes. –

19 Numquid proíciens abiecísti Iudam, *
       aut Sion abomináta est ánima tua?
    Quare ergo percussísti nos, *
       ita ut nulla sit sánitas ?
    Exspectávimus pacem, et non est bonum, *
       et tempus curatiónis, et ecce turbátio. –

20 Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, †
       iniquitátes patrum nostrórum, *
       quia peccávimus tibi.
21 Ne des nos in oppróbrium propter nomen tuum, *
       ne fácias contuméliam sólio glóriæ tuæ;
    recordáre, *
       ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.

Ant. 3 Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 99 (100)
Gaudium in templum ingredientium

Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).

1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
      servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
      in exsultatióne. –

3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
      ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
      pópulus eius et oves páscuæ eius. –

4 Introíte portas eius in confessióne, †
      átria eius in hymnis, *
      confitémini illi, benedícite nómini eius.

5 Quóniam suávis est Dóminus; †
      in ætérnum misericórdia eius, *
      et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.

LECTIO BREVIS

Is 53, 11b-12
Iustificábit iustus servus meus multos et iniquitátes eórum ipse portábit. ídeo dispértiam ei multos, et cum fórtibus dívidet spólia, pro eo quod trádidit in mortem ánimam suam et cum scelerátis reputátus est; et ipse peccátum multórum tulit et pro transgressóribus rogat.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Iesus: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Iesus: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo.

PRECES
Grátias agámus Christo Dómino, qui in cruce móriens nobis vitam cóntulit, eúmque ex corde deprecémur:
     Per mortem tuam vivífica nos.

Magíster et Salvátor noster, qui fídei tuæ documénta nobis contulísti, nosque innovásti glória passiónis,
fac ne veterascámus in áctibus pravitátis.
Præsta nobis, ut hódie cibórum saturitátem córpori nostro subtráhere sciámus,
ut frátribus nostris indigéntibus succurrámus.
Da hunc sanctum quadragesimálem diem a te nos devóte suscípere,
et per ópera misericórdiæ tibi consecráre.
Córrige mentes nostras rebélles,
nosque magnánimos éffice.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde, ut ab humánis semper retrahámur excéssibus, et mónitis inhærére valeámus, te largiénte, cæléstibus.

Si quis fécerit voluntátem Patris mei, ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus.
Deus, qui nobis in beáta Francísca singuláre dedísti coniugális et monásticæ conversatiónis exémplar, fac nos tibi perseveránter deservíre, ut in ómnibus vitæ adiúnctis te conspícere et sequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)