lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 aprilis 2017
S. Isidori, episcopi et Ecclesiæ doctoris, pro commemoratione


Natus est circa annum 560 apud Hispalim (Sevilla), in Hispania; post mortem patris, a fratre Leandro educatus fuit. Episcopus suæ civitatis creatus, multa scripsit erudite, plura congregavit et rexit concilia in Hispania, in quibus multa sapienter ordinata sunt. Mortuus est anno 636.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Ecce nunc tempus acceptábile.
R. Ecce nunc dies salútis.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

3, 1-19

Iesus confessionis nostræ apostolus

     Fratres sancti, vocatiónis cæléstis partícipes, consideráte apóstolum et pontíficem confessiónis nostræ Iesum, qui fidélis est ei, qui fecit illum, sicut et Móyses in tota domo illíus. Amplióris enim glóriæ iste præ Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet quam domus, qui fabricávit illam. Omnis namque domus fabricátur ab áliquo; qui autem ómnia fabricávit, Deus est. Et Móyses quidem fidélis erat in tota domo eius tamquam fámulus in testimónium eórum, quæ dicénda erant, Christus vero tamquam Fílius super domum illíus; cuius domus sumus nos, si fidúciam et gloriatiónem spei retineámus.
     Quaprópter, sicut dicit Spíritus Sanctus: «Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra sicut in exacerbatióne, secúndum diem tentatiónis in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri in probatióne et vidérunt ópera mea quadragínta annos. Propter quod infénsus fui generatióni huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognovérunt vias meas. Sicut iurávi in ira mea: Non introíbunt in réquiem meam!».
     Vidéte, fratres, ne forte sit in áliquo vestrum cor malum incredulitátis discedéndi a Deo vivo, sed adhortámini vosmetípsos per síngulos dies, donec illud «hódie» vocátur, ut non obdurétur quis ex vobis fallácia peccáti; partícipes enim Christi effécti sumus, si tamen inítium substántiæ usque ad finem firmum retineámus, dum dícitur: «Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra quemádmodum in illa exacerbatióne».
     Qui sunt enim qui audiéntes exacerbavérunt? Nonne univérsi, qui profécti sunt ab Ægýpto per Móysen? Quibus autem infénsus fuit quadragínta annos? Nonne illis, qui peccavérunt, quorum membra cecidérunt in desérto? Quibus autem iurávit non introíre in réquiem ipsíus, nisi illis, qui incréduli fuérunt? Et vidémus quia non potuérunt introíre propter incredulitátem.

RESPONSORIUM

Hebr 3, 6a; Eph 2, 21

R. Christus tamquam Fílius super domum Patris; * cuius domus sumus nos.
V. In Christo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino. * Cuius domus sumus nos.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 8, De passione Domini, 6-8: PL 54, 340-342)

Crux Christi omnium fons benedictionum, omnium est causa gratiarum

     Noster intelléctus, quem Spíritus veritátis illúminat, glóriam Crucis cælo terráque radiántem puro ac líbero corde suscípiat, et interióre ácie vídeat quale sit, quod Dóminus, cum de passiónis suæ loquerétur instántia, dixit: Venit hora, ut clarificétur Fílius hóminis, et infra: Nunc, inquit, turbáta est ánima mea, et quid dicam? Pater, salva me ex hac hora. Sed proptérea veni in hanc horam. Pater, clarífica Fílium tuum; et cum vox Patris venísset e cælo dicens: Et clarificávi, et íterum clarificábo, respóndens Iesus circumstántibus, dixit: Non propter me vox hæc facta est, sed propter vos. Nunc iudícium mundi est, nunc princeps huius mundi eiciétur foras. Et ego si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad me ipsum.
     O admirábilis poténtia crucis! O ineffábilis glória passiónis, in qua et tribúnal Dómini et iudícium mundi et potéstas est crucifíxi.
     Traxísti, Dómine, ómnia ad te, ut, quod in uno Iudǽæ templo obumbrátis significatiónibus agebátur, pleno apertóque sacraménto, universárum ubíque natiónum devótio celebráret.
     Nunc étenim et ordo clárior levitárum, et dígnitas ámplior seniórum, et sacrátior est únctio sacerdótum; quia crux tua ómnium fons benedictiónum, ómnium est causa gratiárum, per quam credéntibus datur virtus de infirmitáte, glória de oppróbrio, vita de morte. Nunc étiam carnálium sacrificiórum varietáte cessánte, omnes differéntias hostiárum una córporis et sánguinis tui implet oblátio, quóniam tu es verus Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi; et ita in te univérsa pérficis mystéria, ut, sicut unum est pro omni víctima sacrifícium, ita unum de omni gente sit regnum.
     Confiteámur ígitur, dilectíssimi, quod beátus magíster géntium Paulus apóstolus gloriósa voce conféssus est, dicens: Fidélis sermo et omni acceptióne dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatóres salvos fácere.
     Hinc enim mirabílior est erga nos misericórdia Dei, quod non pro iustis, neque pro sanctis, sed pro iníquis et ímpiis Christus est mórtuus: et, cum mortis acúleum recípere non posset natúra Deitátis, suscépit tamen, nascéndo ex nobis, quod posset offérre pro nobis.
     Olim enim morti nostræ mortis suæ poténtia minabátur, dicens per Oséam prophétam: O mors, ero mors tua, et ero morsus tuus, inférne. Leges enim inférni moriéndo súbiit, sed resurgéndo dissólvit: et ita perpetuitátem mortis incídit, ut eam de ætérna fáceret temporálem. Sicut enim omnes in Adam moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur..

RESPONSORIUM

Col 2, 14-15; Io 8, 28a

R. Chirógraphum decrétis, quod erat contrárium nobis, tulit de médio Christus, affígens illud cruci; * et exspólians principátus et potestátes, tradúxit confidénter, triúmphans illos in semetípso.
V. Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum. * Et exspólians principátus et potestátes, tradúxit confidénter, triúmphans illos in semetípso.

LECTIO TERTIA

E libris Sententiárum sancti Isidóri epíscopi

(Lib. 3, 8-10: PL 83, 679-682)

Scriba doctus in regno cælorum

     Oratiónibus mundámur, lectiónibus instrúimur; utrúmque bonum, si líceat; si non líceat, mélius est oráre quam légere.
     Qui vult cum Deo semper esse, frequénter debet oráre, frequénter et légere. Nam cum orámus, cum Deo ipsi lóquimur; cum vero légimus, Deus nobíscum lóquitur.
     Omnis proféctus ex lectióne et meditatióne procédit. Quæ enim nescímus, lectióne díscimus, quæ autem didícimus, meditatiónibus conservámus.
     Géminum confert donum léctio sanctárum Scripturárum: sive quia intelléctum mentis érudit, seu quod a mundi vanitátibus abstráctum hóminem ad amórem Dei perdúcit.
     Géminum lectiónis stúdium: primum, quómodo Scriptúræ intellegántur; secúndum, qua utilitáte vel dignitáte dicántur. Erit enim ántea quisque promptus, ad intellegéndum quæ legit, sequénter idóneus ad proferéndum quæ dídicit.
     Lector strénuus pótius ad impléndum quæ legit, quam ad sciéndum erit promptíssimus. Minor enim pœna est nescíre quid áppetas, quam ea quæ nóveris non implére. Sicut enim legéndo scire concupíscimus, sic sciéndo recta quæ didícimus implére debémus.
     Nemo potest sensum Scriptúræ sanctæ cognóscere, nisi legéndi familiaritáte, sicut est scriptum: Ama illam, et exaltábit te; glorificáberis ea, cum eam fúeris amplexátus.
     Quanto quisque magis in sacris elóquiis assíduus fúerit, tanto ex eis uberiórem intellegéntiam capit; sicut terra, quæ quanto ámplius excólitur, tanto ubérius fructíficat.
     Quidam habent intellegéntiæ ingénium, sed néglegunt lectiónis stúdium; et quod legéndo scire potuérunt, neglegéndo contémnunt. Quidam vero amórem sciéndi habent, sed tarditáte sensus præpediúntur; qui tamen assídua lectióne sápiunt, quod ingeniósi per desídiam non novérunt.
     Sicut qui tardus est ad capiéndum, pro intentióne tamen boni stúdii prǽmium pércipit, ita qui prǽstitum sibi ex Deo ingénium intellegéntiæ néglegit, condemnatiónis reus exsístit, quia donum quod accépit déspicit, et per desídiam delínquit.
     Doctrína sine adiuvánte grátia, quamvis infundátur áuribus, ad cor numquam descéndit; foris quidem pérstrepit, sed intérius nil próficit. Tunc autem Dei sermo infúsus áuribus ad cordis última pérvenit, quando Dei grátia mentem intérius, ut intéllegat, tangit.

RESPONSORIUM

Mt 13, 52; cf. Prov 14, 33

R. Omnis scriba, doctus in regno cælórum. * Símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
V. In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quoque erúdiet.* Símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

ORATIO

Orémus:
Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Isidóri commemoratióne deférimus, ut Ecclésia tua eius intercessiónibus adiuvétur, cuius cæléstibus instrúitur disciplínis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)