lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 aprilis 2017
S. Isidori, episcopi et Ecclesiæ doctoris, pro commemoratione

AD VESPERAS


Natus est circa annum 560 apud Hispalim (Sevilla), in Hispania; post mortem patris, a fratre Leandro educatus fuit. Episcopus suæ civitatis creatus, multa scripsit erudite, plura congregavit et rexit concilia in Hispania, in quibus multa sapienter ordinata sunt. Mortuus est anno 636.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Iesu, quadragenáriæ
dicátor abstinéntiæ,
qui ob salútem méntium
præcéperas ieiúnium,

Adésto nunc Ecclésiæ,
adésto pæniténtiæ,
qua supplicámus cérnui
peccáta nostra dílui.

Tu retroácta crímina
tua remítte grátia
et a futúris ádhibe
custódiam mitíssime,

Ut, expiáti ánnuis
compunctiónis áctibus,
tendámus ad paschália
digne colénda gáudia.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Tríbuit Dóminus victóriam Christo suo.

Psalmus 19 (20)
Oratio pro regis victoria

Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Act 2, 21)

2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis, *
      prótegat te nomen Dei Iacob.
3 Mittat tibi auxílium de sancto *
      et de Sion tueátur te. –

4 Memor sit omnis sacrifícii tui *
      et holocáustum tuum pingue hábeat.
5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum *
      et omne consílium tuum adímpleat. –

6 Lætábimur in salutári tuo †
      et in nómine Dei nostri levábimus signa; *
      ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas. –

7 Nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum suum: exaudívit illum de cælo sancto suo, *
      in virtútibus salútis déxteræ eius. –

8 Hi in cúrribus et hi in equis, *
      nos autem nomen Dómini Dei nostri invocávimus.
9 Ipsi incurváti sunt et cecidérunt, *
      nos autem surréximus et erécti sumus. –

10 Dómine, salvum fac regem, *
      et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Tríbuit Dóminus victóriam Christo suo.

Ant. 2 Cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Psalmus 20 (21), 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria

Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sǽculum sǽculi. (S. Irenæus)

2 Dómine in virtúte tua lætábitur rex, *
      et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
3 Desidérium cordis eius tribuísti ei *
      et voluntátem labiórum eius non denegásti.
4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
      posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
5 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, *
      longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

6 Magna est glória eius in salutári tuo, *
      magnificéntiam et decórem impónes super eum;
7 quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, *
      lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
8 Quóniam rex sperat in Dómino
      et in misericórdia Altíssimi non commovébitur. –

     9   [Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, *
         dextera tua inveniet, qui te oderunt.
     10  Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: *
         Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
     11  Fructum eorum de terra perdes *
         et semen eorum de filiis hominum.
     12  quóniam intenderunt in te mala, *
         cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
     13  quóniam pones eos dorsum, *
         arcus tuos tendes in vultum eorum.]

14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
      cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

LECTIO BREVIS

1 Cor 1, 27b-30
Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
V. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
R. Miserére mei.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Qui me misit, mecum est, et non relíquit me solum; quia quæ plácita sunt ei fácio semper.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Qui me misit, mecum est, et non relíquit me solum; quia quæ plácita sunt ei fácio semper.

PRECES
Christum Dóminum, a quo iubémur ut vigilántiam et oratiónem advérsus tentatiónes adhibeámus, eníxe deprecémur:
     Atténde, Dómine, et miserére.

Christe Iesu, qui congregátis ad orándum in nómine tuo te affutúrum promisísti,
nos tecum Patrem in Spíritu Sancto semper oráre concéde.
Cæléstis Sponse, máculas ab Ecclésia tua dilécta exclúde,
eámque ambuláre concéde in spe et virtúte Spíritus Sancti.
Hóminis amátor, redde nos sollícitos de próximo nostro, sicut unicuíque mandásti,
ut salutáre lumen tuum vivídius ómnibus effúlgeat.
Rex pacífice, da pacem tuam in mundo vigére,
ut præséntia tua salutáris ubíque magis percipiátur.
Omnibus defúnctis beátæ æternitátis intróitum résera,
eísque incorruptiónis áperi limen et glóriæ.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Da nobis, quǽsumus, Dómine, perseverántem in tua voluntáte famulátum, ut in diébus nostris et mérito et número pópulus tibi sérviens augeátur.

O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte Isidóre, divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei.
Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Isidóri commemoratióne deférimus, ut Ecclésia tua eius intercessiónibus adiuvétur, cuius cæléstibus instrúitur disciplínis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)