Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXI
S. Martini de Porres, religiosi, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Martini de Porres, religiosi, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)
I
2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
3 Quóniam dixísti: †
„In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
in cælis firmábitur véritas tua. –
4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
iurávi David servo meo:
5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –
6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
símilis erit Dómino in fíliis Dei?
8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –
9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
10 Tu domináris supérbiæ maris, *
elatiónes flúctuum eius tu mítigas.
11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –
12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.
13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.
14 Tibi bráchium cum poténtia; *
firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.
15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –
16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt
17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
et in iustítia tua exaltabúntur,
18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
et Sancti Israel rex noster.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
„Pósui adiutórium in poténte *
et exaltávi eléctum de plebe.
21 Invéni David servum meum; *
óleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
et bráchium meum confortábit eum. –
23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
et fílius iniquitátis non ópprimet eum.
24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
et odiéntes eum percútiam.
25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
26 Et ponam super mare manum eius *
et super flúmina déxteram eius. –
27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
Deus meus et refúgium salútis meæ.'
28 Et ego primogénitum ponam illum, *
excélsum præ régibus terræ.
29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
et testaméntum meum fidéle ipsi.
30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
et thronum eius sicut dies cæli.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
et in iudíciis meis non ambuláverint,
32 si iustificatiónes meas profanáverint *
et mandáta mea non custodíerint,
33 visitábo in virga delíctum eórum *
et in verbéribus iniquitátem eórum. –
34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
neque méntiar in veritáte mea.
35 Non profanábo testaméntum meum *
et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
36 Semel iurávi in sancto meo: *
David non méntiar.
37 Semen eius in ætérnum manébit, *
et thronus eius sicut sol in conspéctu meo
38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
et testis in cælo fidélis.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.
V.
Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R.
Et intelléctum dat párvulis.
LECTIO PRIOR
De libro primo Machabæórum
In diébus illis: Surréxit Iudas, qui vocabátur Maccabǽus, fílius eius pro eo. Et adiuvábant eum omnes fratres eius et univérsi, qui se
coniúnxerant patri eius: et prœliabántur prœlium Israel cum lætítia. Et dilatávit glóriam pópulo suo et índuit se lorícam sicut gigas et
succínxit se arma béllica sua et prœlia constítuit prótegens castra gládio. Símilis factus est leóni in opéribus suis et sicut cátulus leónis
rúgiens in venatiónem; et persecútus est iníquos perscrútans et eos, qui conturbábant pópulum suum, succéndit. Et subdúcti sunt iníqui præ
timóre eius, et omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt; et prosperáta est salus in manu eius. Et exacerbábat reges multos; et lætificábat
Iacob in opéribus suis, et in sǽculum memória eius in benedictiónem. Et perambulávit in civitátibus Iudæ et dispérdidit ímpios ex ea et avértit
iram ab Israel; et nominátus est usque ad últimum terræ et congregávit pereúntes.
Et congregávit Apollónius gentes et a Samaría virtútem magnam ad bellándum contra Israel. Et cognóvit Iudas et éxiit óbviam illi; et percússit
eum et occídit, et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt. Et accepérunt spólia eórum, et gládium Apollónii accépit Iudas; et erat
pugnans in eo ómnibus diébus. Et audívit Seron, princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Iudas congregatiónem et convocatiónem fidélium secum
et egrediéntium in prœlium, et ait: «Fáciam mihi nomen et glorificábor in regno et debellábo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum
regis». Et accéssit, et ascéndit cum eo exércitus impiórum fortis auxiliári ei, ut fáceret vindíctam in fílios Israel. Et appropinquávit usque ad
ascénsum Bethóron, et exívit Iudas óbviam illi cum paucis. Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam dixérunt Iudæ: «Quómodo potérimus pauci
pugnáre contra multitúdinem tantam fortem, et nos fatigáti sumus ieiúnio hódie?». Et ait Iudas: «Fácile est conclúdi multos in mánibus paucórum; et
non est differéntia in conspéctu cæli liberáre in multis aut in paucis, quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo
est. Ipsi véniunt ad nos in multitúdine contuméliæ et iniquitátis, ut dispérdant nos et uxóres nostras et fílios nostros et ut spólient nos; nos
vero pugnámus pro animábus nostris et pro legítimis nostris, et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram; vos autem ne timuéritis eos». Ut cessávit
autem loqui, insíluit in eos súbito; et contrítus est Seron et exércitus eius in conspéctu ipsíus. Et persequebántur eum in descénsu Bethóron usque
ad campum, et cecidérunt ex eis octingénti viri; réliqui autem fugérunt in terram Philísthim. Et cœpit timor Iudæ ac fratrum eius et formído cécidit
super gentes in circúitu eórum; et pervénit ad regem nomen eius, et de prœliis Iudæ narrábant omnes gentes.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilía Ioánnis papæ Vicésimi Tértii in canonizatióne sancti Martíni de Porres hábita
Martínus suæ exémplis vitæ demónstrat ea nos via posse salútem et sanctitátem cónsequi, quam Christus Iesus osténdit: si
vidélicet primo Deum dilexérimus ex toto corde nostro, in tota ánima nostra et in tota mente nostra; secúndo autem si
próximos nostros dilexérimus sicut nosmetípsos.
Cum illi esset perspéctum Christum Iesum passum esse pro nobis eúmque peccáta nostra pertulísse in córpore suo super lignum,
eum præcípuo amóre prosecútus est cruci affíxum, cuius cum cruciátus acerbíssimos contemplarétur, temperáre sibi non póterat
quin fleret ubérius. Diléxit item singulári caritáte augustíssimum eucharístiæ sacraméntum, quod plerúmque ábditus multas
horas in templi sacrário adorábat, quoque quanta máxima crebritáte póterat, enutríri cupiébat.
Deínde vero sanctus Martínus, divíno hortánti Magístro obsequentíssimus, summa prosequebátur fratres caritáte ex incorrúpta
fide demissóque ánimo orta. Atque hómines diligébat, quia tamquam Dei fílios fratrésque suos sincére existimábat; immo eos plus
quam seípsum diligébat, quandóquidem, qua erat humilitáte, omnes seípso iustióres meliorésque putábat.
Aliórum enim excusábat menda; vel acerbíssimis iniúriis ignoscébat, cum sibi persuásum esset se ob commíssa peccáta multo
gravióribus dignum esse pœnis; sontes ad bonam frugem redúcere omni stúdio contendébat; ægrótis assidébat benígnus; tenuióribus
cibum, vestes, medicaménta suppeditábat; agrícolas et hómines vel nigræ cutis vel mixto génere natos, qui tunc témporis abiécta
quasi servítia habebántur, omni auxílio et sollicitúdine, quantum in sua erat potestáte, fovébat, ita ut «Martínus a caritáte» vulgo mererétur appellári.
Sanctus hic vir, qui allóquio, exémplo virtutéque sua álios ad religiónem tantópere alléxit, nunc étiam mirum in modum mentes
nostras ad cæléstia erígere valet. Non omnes, proh dolor, supérna hæc bona, ut opórtet, intéllegunt, non omnes in honóre habent,
quin immo multi in vitiórum oblectaménta proni, ea vel parvi pendunt vel fastídio habent, vel prorsus néglegunt. Utinam Martíni
exémplum plúrimos salutáriter dóceat quam suáve et quam beátum sit Iesu Christi vestígiis insístere eiúsque divínis mandátis parére.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi
exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)