lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 november 2021
S. Martini de Porres, religiosi, memoria ad libitum


Ex patre Hispano et nigra muliere natus est Limæ in Peruvia anno 1579. Puerulus medicamentariam artem didicit, quam postea, inter Fratres Prædicatores adlectus, pro pauperibus large exercuit. Vitam gessit asperam atque humilem, et eucharistiam maxime coluit. Mortuus est anno 1639.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O redemptóris píetas colénda,
quæ Patri exóptans hómines dicári,
Spíritus miro varióque ducis
  péctora nutu!

Quos tua lympha facis esse natos
ex Deo vero, nova vis in illis
grátiam crebro dare caritátis
  gérmina, Christe.

Tu vocas: currunt álacres vocáti,
ábdicant cunctis, duce te voléntes,
calle regáli crucis, usque solum
  quǽrere Patrem.

Cælitus fervens ita sanctus iste
víribus totis tibi amánter hæsit,
atque virtútum cúpiit tenére
  cúlmina læta.

Laus Patri summo, tibi, Christe princeps,
Flámini Sancto párilis resúltet,
parva qui danti, bona corde magno
  céntupla fertis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro primo Machabæórum

3, 1-26
De Iuda Machabæo

     In diébus illis: Surréxit Iudas, qui vocabátur Maccabǽus, fílius eius pro eo. Et adiuvábant eum omnes fratres eius et univérsi, qui se coniúnxerant patri eius: et prœliabántur prœlium Israel cum lætítia. Et dilatávit glóriam pópulo suo et índuit se lorícam sicut gigas et succínxit se arma béllica sua et prœlia constítuit prótegens castra gládio. Símilis factus est leóni in opéribus suis et sicut cátulus leónis rúgiens in venatiónem; et persecútus est iníquos perscrútans et eos, qui conturbábant pópulum suum, succéndit. Et subdúcti sunt iníqui præ timóre eius, et omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt; et prosperáta est salus in manu eius. Et exacerbábat reges multos; et lætificábat Iacob in opéribus suis, et in sǽculum memória eius in benedictiónem. Et perambulávit in civitátibus Iudæ et dispérdidit ímpios ex ea et avértit iram ab Israel; et nominátus est usque ad últimum terræ et congregávit pereúntes.
     Et congregávit Apollónius gentes et a Samaría virtútem magnam ad bellándum contra Israel. Et cognóvit Iudas et éxiit óbviam illi; et percússit eum et occídit, et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt. Et accepérunt spólia eórum, et gládium Apollónii accépit Iudas; et erat pugnans in eo ómnibus diébus. Et audívit Seron, princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Iudas congregatiónem et convocatiónem fidélium secum et egrediéntium in prœlium, et ait: «Fáciam mihi nomen et glorificábor in regno et debellábo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis». Et accéssit, et ascéndit cum eo exércitus impiórum fortis auxiliári ei, ut fáceret vindíctam in fílios Israel. Et appropinquávit usque ad ascénsum Bethóron, et exívit Iudas óbviam illi cum paucis. Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam dixérunt Iudæ: «Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam fortem, et nos fatigáti sumus ieiúnio hódie?». Et ait Iudas: «Fácile est conclúdi multos in mánibus paucórum; et non est differéntia in conspéctu cæli liberáre in multis aut in paucis, quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est. Ipsi véniunt ad nos in multitúdine contuméliæ et iniquitátis, ut dispérdant nos et uxóres nostras et fílios nostros et ut spólient nos; nos vero pugnámus pro animábus nostris et pro legítimis nostris, et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram; vos autem ne timuéritis eos». Ut cessávit autem loqui, insíluit in eos súbito; et contrítus est Seron et exércitus eius in conspéctu ipsíus. Et persequebántur eum in descénsu Bethóron usque ad campum, et cecidérunt ex eis octingénti viri; réliqui autem fugérunt in terram Philísthim. Et cœpit timor Iudæ ac fratrum eius et formído cécidit super gentes in circúitu eórum; et pervénit ad regem nomen eius, et de prœliis Iudæ narrábant omnes gentes.

RESPONSORIUM

1 Mac 3, 20a. 22b. 19. 21-22a
R. Véniunt ad nos in multitúdine contuméliæ et iniquitátis; vos autem ne timuéritis eos: * Quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est.
V. Nos pugnámus pro animábus nostris et legítimis nostris; et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram. * Quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Ioánnis papæ Vicésimi Tértii in canonizatióne sancti Martíni de Porres hábita

(Die 6 maii 1962: AAS 54 [1962], 306-309)

«Martinus a caritate»

     Martínus suæ exémplis vitæ demónstrat ea nos via posse salútem et sanctitátem cónsequi, quam Christus Iesus osténdit: si vidélicet primo Deum dilexérimus ex toto corde nostro, in tota ánima nostra et in tota mente nostra; secúndo autem si próximos nostros dilexérimus sicut nosmetípsos.
     Cum illi esset perspéctum Christum Iesum passum esse pro nobis eúmque peccáta nostra pertulísse in córpore suo super lignum, eum præcípuo amóre prosecútus est cruci affíxum, cuius cum cruciátus acerbíssimos contemplarétur, temperáre sibi non póterat quin fleret ubérius. Diléxit item singulári caritáte augustíssimum eucharístiæ sacraméntum, quod plerúmque ábditus multas horas in templi sacrário adorábat, quoque quanta máxima crebritáte póterat, enutríri cupiébat.
     Deínde vero sanctus Martínus, divíno hortánti Magístro obsequentíssimus, summa prosequebátur fratres caritáte ex incorrúpta fide demissóque ánimo orta. Atque hómines diligébat, quia tamquam Dei fílios fratrésque suos sincére existimábat; immo eos plus quam seípsum diligébat, quandóquidem, qua erat humilitáte, omnes seípso iustióres meliorésque putábat.
     Aliórum enim excusábat menda; vel acerbíssimis iniúriis ignoscébat, cum sibi persuásum esset se ob commíssa peccáta multo gravióribus dignum esse pœnis; sontes ad bonam frugem redúcere omni stúdio contendébat; ægrótis assidébat benígnus; tenuióribus cibum, vestes, medicaménta suppeditábat; agrícolas et hómines vel nigræ cutis vel mixto génere natos, qui tunc témporis abiécta quasi servítia habebántur, omni auxílio et sollicitúdine, quantum in sua erat potestáte, fovébat, ita ut «Martínus a caritáte» vulgo mererétur appellári.
     Sanctus hic vir, qui allóquio, exémplo virtutéque sua álios ad religiónem tantópere alléxit, nunc étiam mirum in modum mentes nostras ad cæléstia erígere valet. Non omnes, proh dolor, supérna hæc bona, ut opórtet, intéllegunt, non omnes in honóre habent, quin immo multi in vitiórum oblectaménta proni, ea vel parvi pendunt vel fastídio habent, vel prorsus néglegunt. Utinam Martíni exémplum plúrimos salutáriter dóceat quam suáve et quam beátum sit Iesu Christi vestígiis insístere eiúsque divínis mandátis parére.

RESPONSORIUM

Cf. Sir 31, 8. 11a. 9

R. Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit nec sperávit in pecúnia et thesáuris. * ídeo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.
V. Quis est hic, et laudábimus eum? Fecit enim mirabília in pópulo suo. * ídeo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.

PSALMODIA

Ant. 1 Lætífica ánimam servi tui: ad te, Dómine, ánimam meam levávi.

Psalmus 85 (86), 1-10
Pauperis in rebus adversis oratio

Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 3. 4)

1 Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, *
      quóniam inops et pauper sum ego.
2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; *
      salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. –

3 Miserére mei, Dómine, *
      quóniam ad te clamávi tota die.
4 Lætífica ánimam servi tui, *
      quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
5 Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis *
      et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te. –

6 Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam *
      et inténde voci deprecatiónis meæ.
7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, *
      quia exáudies me. –

8 Non est símilis tui in diis, Dómine, *
      et nihil sicut ópera tua.
9 Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient †
       et adorábunt coram te, Dómine, *
       et glorificábunt nomen tuum,
10 quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: *
       tu es Deus solus. –

11 Doce me, Dómine, viam tuam, *
       et ingrédiar in veritáte tua;
    simplex fac cor meum, *
       ut tímeat nomen tuum.
12 Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo *
       et glorificábo nomen tuum in ætérnum,
13 quia misericórdia tua magna est super me, *
       et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri. –

14 Deus, supérbi insurrexérunt super me, †
       et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam, *
       et non proposuérunt te in conspéctu suo.
15 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors *
       pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis,
16 réspice in me et miserére mei; †
       da fortitúdinem tuam púero tuo *
       et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. –

17 Fac mecum signum in bonum, †
       ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur, *
       quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lætífica ánimam servi tui: ad te, Dómine, ánimam meam levávi.

Ant. 2 Beátus vir, qui ámbulat in iustítia et lóquitur veritátem.

Canticum
Deus iudicabit in iustitia
Is 33, 13-16
Vobis est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt (Act 2, 39).

13 Audíte, qui longe estis, quæ fécerim, *
       et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.
14 Contérriti sunt in Sion peccatóres, *
       possédit tremor ímpios.
    Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? *
       Quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis? –

15 Qui ámbulat in iustítiis *
       et lóquitur æquitátes,
    qui réicit lucra ex rapínis*
       et éxcutit manus suas, ne múnera accípiat,
    qui obtúrat aures suas, ne áudiat sánguinem, *
       et claudit óculos suos, ne vídeat malum: –

16 iste in excélsis habitábit, *
       muniménta saxórum refúgium eius;
    panis ei datus est, *
       aquæ eius fidéles sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beátus vir, qui ámbulat in iustítia et lóquitur veritátem.

Ant. 3 Iubiláte in conspéctu regis Dómini.

Psalmus 97 (98)
Dominus victor in iudicio

Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium. (S. Athanasius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
      quia mirabília fecit. –

   Salvávit sibi déxtera eius, *
      et bráchium sanctum eius.
2 Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
      in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
3 Recordátus est misericórdiæ suæ *
      et veritátis suæ dómui Israel.
   Vidérunt omnes términi terræ *
      salutáre Dei nostri. –

4 Iubiláte Deo, omnis terra, *
      erúmpite, exsultáte et psállite.
5 Psállite Dómino in cíthara, *
      in cíthara et voce psalmi;
6 in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
      iubiláte in conspéctu regis Dómini. –

7 Sonet mare et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
8 Flúmina plaudent manu, †
      simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
9     quóniam venit iudicáre terram.
   Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
      et pópulos in æquitáte.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iubiláte in conspéctu regis Dómini.

LECTIO BREVIS

Rom 12, 1-2
Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
R. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
V. Et non supplantabúntur gressus eius.
R. In corde ipsíus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lex Dei eius * in corde ipsíus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia redemptiónem ómnium géntium fecit, et omnes de ténebris vocávit in admirábile lumen suum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, quia redemptiónem ómnium géntium fecit, et omnes de ténebris vocávit in admirábile lumen suum.

PRECES
Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus:
     Tu solus sanctus, Dómine.

Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,
miserére nostri, Dómine Iesu.
Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,
sanctífica nos, Dómine Iesu.
Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,
illúmina nos, Dómine Iesu.
Qui voluísti ministráre, non ministrári,
fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.
Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,
fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)