Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXIII
In dedicatione basilicarum SS. Petri et Pauli, apostolorum, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O sempitérnæ cúriæ
regis suprémi príncipes,
quos ipse Iesus édocens
donávit orbi Apóstolos,
Supérna vos Ierúsalem,
lucérna cuius Agnus est,
gemmas micántes póssidet,
præclára vos fundámina.
Vos et celébrat grátulans
nunc sponsa Christi Ecclésia,
quam sermo vester éxciit,
quam consecrástis sánguine.
Cadéntibus cum sǽculis
iudex Redémptor séderit,
qua laude vos sedébitis,
senátus altæ glóriæ!
Nos ergo vestra iúgiter
prex adiuvándo róboret,
fudístis ut quæ sémina
in grana cæli flóreant.
Ætérna Christo glória,
qui fecit esse núntios
vos Patris, atque Spíritus
replévit almo númine. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Fili mi, custódi sermónes meos.
R.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De libro Zacharíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «In die illa quæram contérere omnes gentes, quæ véniunt contra Ierúsalem, et effúndam super domum David et super habitatóres
Ierúsalem spíritum grátiæ et precum; et aspícient ad me. Quem confixérunt, plangent quasi planctu super unigénitum et dolébunt super eum, ut doléri
solet super primogénitum. In die illa magnus erit planctus in Ierúsalem sicut planctus Adadrémmon in campo Magéddo; et planget terra, síngulæ famíliæ seórsum.
In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Ierúsalem pro peccátis et immundítia. Et erit in die illa, dicit Dóminus exercítuum,
dispérdam nómina idolórum de terra, et non memorabúntur ultra; et pseudoprophétas et spíritum immúndum áuferam de terra. Et erit: cum prophetáverit
quíspiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuérunt eum: “Non vives, quia mendácium locútus es in nómine Dómini”; et confígent eum
pater eius et mater eius, qui genuérunt eum, cum prophetáverit. Et erit: in die illa confundéntur prophétæ, unusquísque ex visióne sua, cum
prophetáverit; nec operiéntur pállio sáccino, ut mentiántur, sed dicet: “Non sum prophéta; homo óperans terram ego sum, quóniam terra est
posséssio mea ab adulescéntia mea”. Et dicétur ei: “Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum?”. Et dicet: “His plagátus sum in domo eórum,
qui diligébant me”. Frámea, suscitáre super pastórem meum et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum. Pércute pastórem, et
dispergéntur oves, et convértam manum meam contra párvulos. Et erit in omni terra, dicit Dóminus: partes duæ in ea dispergéntur et defícient,
et tértia pars relinquétur in ea; et ducam tértiam partem per ignem et purgábo eos, sicut purgátur argéntum, et probábo eos, sicut probátur
aurum: ipse vocábit nomen meum. Dicam: Pópulus meus est ille; et ipse dicet: “Dóminus est Deus meus”».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
 
Pretiósa est in conspéctu Dómini mors sanctórum eius, nec ullo crudelitátis génere déstrui potest sacraménto crucis Christi
fundáta relígio. Non minúitur persecutiónibus Ecclésia, sed augétur; et semper domínicus ager ségete ditióre vestítur, dum
grana, quæ síngula cadunt, multiplicáta nascúntur.
Unde duo ista præclára divíni séminis gérmina in quantam sóbolem pullulárint, beatórum mília mártyrum protestántur, quæ
apostolicórum ǽmula triumphórum, Urbem nostram purpurátis et longe latéque rutilántibus pópulis ambiérunt, et quasi ex
multárum honóre gemmárum consérto uno diadémate coronárunt.
De quo præsídio, dilectíssimi, divínitus nobis ad exémplum patiéntiæ et confirmatiónem fídei præparáto, universáliter
quidem ómnium sanctórum commemoratióne lætándum est; sed in horum excelléntia patrum mérito est exsultántius gloriándum,
quos grátia Dei in tantum ápicem inter ómnia Ecclésiæ membra provéxit, ut eos in córpore, cui caput est Christus, quasi
géminum constitúerit lumen oculórum.
De quorum méritis atque virtútibus, quæ omnem loquéndi súperant facultátem, nihil divérsum, nihil debémus sentíre discrétum,
quia illos et eléctio pares, et labor símiles, et finis fecit æquáles.
Sicut autem et nos expérti sumus, et nostri probavére maióres, crédimus atque confídimus inter omnes labóres istíus vitæ ad
obtinéndam misericórdiam Dei semper nos speciálium patronórum oratiónibus adiuvándos; ut quantum própriis peccátis deprímimur,
tantum apostólicis méritis erigámur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem
sǽculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)