Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. II
Pro O.P.: B. Henrici Seuze, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Libros scripsit, quam plurimum a fidelibus dilectos, claræ famæ in historia spiritualium litterarum, qui adhuc vitam spiritualem afficiunt. Mystica eius opera — quorum quædam vulgari sermone conscripta — continuo diligi ac typis edi compertum est, illud in primis quod inscribitur Horologium Sapientiæ in quo ipse exspoliationem a sensibilibus et unionem cum Deo per contemplationem perfectionum et passionum Christi prædicat. Humilitate et caritate refulgens, cælestibus donis illustratus, amore Iesu, cuius nomen in pectore sibi insculpsit, flagrans, Ulmæ piissime obiit die 25 ianuarii 1366. A Gregorio XVI eius cultus confirmatus fuit die 22 aprilis 1831. Cuius sepulcrum sæculo XVI, dissidiis religionis sævientibus, dirutum fuit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
V.
Dómine, ad quem íbimus?
R.
Verba vitæ ætérnæ habes.
LECTIO PRIOR
De libro Deuteronómii
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Meménto et ne obliviscáris quómodo ad iracúndiam provocáveris Dóminum Deum tuum in solitúdine; ex eo die,
quo egréssus es ex Ægýpto, usque ad locum istum advérsum Dóminum contendístis. Nam et in Horeb provocástis
eum, et irátus delére vos vóluit, quando ascéndi in montem, ut accíperem tábulas lapídeas, tábulas pacti,
quod pépigit vobíscum Dóminus, et perseverávi in monte quadragínta diébus ac nóctibus, panem non cómedens
et aquam non bibens. Dedítque mihi Dóminus duas tábulas lapídeas scriptas dígito Dei et continéntes ómnia
verba, quæ vobis locútus est in monte de médio ignis, quando cóntio pópuli congregáta est. Cumque transíssent
quadragínta dies et tótidem noctes, dedit mihi Dóminus duas tábulas lapídeas, tábulas fœderis, dixítque mihi:
“Surge et descénde hinc cito, quia peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de Ægýpto: deseruérunt velóciter viam,
quam præcépi eis, fecerúntque sibi conflátile”. Rursúmque ait Dóminus ad me: “Cerno quod pópulus iste duræ
cervícis sit; dimítte me, ut cónteram eos et déleam nomen eórum sub cælo et fáciam te in gentem, quæ hac fórtior et maior sit”.
Cumque revérsus de monte ardénte descénderem et duas tábulas fœderis utráque tenérem manu vidissémque vos
peccásse Dómino Deo vestro et fecísse vobis vítulum conflátilem ac deseruísse velóciter viam eius, quam Dóminus
vobis præcéperat, arrípui duas tábulas et proiéci eas de mánibus meis confregíque eas in conspéctu vestro;
et prócidi ante Dóminum sicut prius, quadragínta diébus et nóctibus panem non cómedens et aquam non bibens
propter ómnia peccáta vestra, quæ gessístis contra Dóminum, et eum ad iracúndiam provocástis; tímui enim
indignatiónem et iram illíus, qua advérsum vos concitátus delére vos vóluit. Et exaudívit me Dóminus étiam
hac vice. Advérsum Aaron quoque veheménter irátus vóluit contérere; et pro illo simíliter tunc deprecátus sum.
Peccátum autem vestrum, quod fecerátis, id est vítulum, arrípiens igne combússi; et in frusta commínuens omninóque
in púlverem rédigens proiéci in torréntem, qui de monte descéndit.
Et iácui coram Dómino quadragínta diébus ac nóctibus, quibus eum supplíciter deprecábar, ne deléret vos, ut fúerat
comminátus. Et orans dixi: Dómine Deus, ne dispérdas pópulum tuum et hereditátem tuam, quam redemísti in magnitúdine
tua, quod eduxísti de Ægýpto in manu forti. Recordáre servórum tuórum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspícias durítiam
pópuli huius et impietátem atque peccátum ne forte dicant habitatóres terræ de qua eduxísti nos: “Non póterat Dóminus
introdúcere eos in terram, quam pollícitus est eis, et óderat illos; idcírco edúxit, ut interfíceret eos in
solitúdine”. Attamen ipsi sunt pópulus tuus et heréditas tua, quos eduxísti in fortitúdine tua magna et in bráchio tuo exténto».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístulis beáti Henríci Seuze presbýteri
Sanctificétur nomen Dei in vobis, ut aquam hauriátis in gáudio de vulnéribus Christi! Divína cáritas, pax vera, profúnda humílitas quæ de corde
fidéli Iesu prófluit, gaudiósa oblívio sui in societáte digníssimi Fílii Dei et Vírginis! Hæc est mihi orátio domínica ad vos in Christo Iesu valefáciendos.
Bene sciátis, filióli, talem in bonis opéribus ánimum, tale ante Deum opus. Habeátis igitur óperum varietátem, animórum autem unitátem. Grátia vero
in témpore et glória in æternitáte magis pro ánimo in manus Dei commísso dantur quam in ópere extrínsecus perfécto, quamvis magnum et sanctum videátur.
Virtútes omnes quas potéstis cólite, nolíte tamen in illis fidúciam pónere vestram, sed in Christo solo.
Corda vestra ad eum in cæléstem pátriam convertátis, hanc autem quasi dulce exílium, non per sensum sed per ardéntem desidérium, habeátis, voluntátem
Dei exspectántes, eius honórem zelántes. Gáudium, labórem, ærúmnas, prosperitátem, honórem, iucunditátem, ignomíniam, calúmniam, ómnia de manu eius
suscípite. Sub pédibus eius primo prosternámini, vosmetípsos humum tam totáliter et perfécte proiciéntes ut nemo vos magis abícere iam possit. De
honóre Dómini nostri gaudéte, ad eum anheláte, eum dilígite, nullam delectatiónem vobismetípsis quæréntes. In eo confídite, caritátem autem ipsi ne desinátis profitéri.
Hoc vobis, dilectíssimi, a Deo suscípite et a me misero peccatóre, qui totus amícus sum vestri. Quid autem? Peccáta vestra nonne confitéri
vultis? « Ita, libénter, frater dilécte ». Ne peccáta aliórum confiteámini. Quem imitári non vultis, ne iudicáre quidem, sed per intelléctum
humilitátis in vobismetípsis iudícium ómnium hóminum inveníre debétis.
Deúmne sentíre vultis? Cum vobismetípsis díscite intimitátem. Novúmne lumen novámque Dei grátiam accípere vultis? Dona eius agnóscere díscite,
et propter omne bonum grátias ágere, quod ab eo accípitis.
Vultísne in Deo vívere et Deum in vobis, in témpore et in æternitáte, vívere? Vobismetípsis mori díscite, quia excélsa vita ánimæ in moriénte
morte naturális voluntátis est abscóndita. Quæ mors in gáudio et in dolóre, et in omni re a nobis elécta, ubi gáudium et dolórem cárpere valeámus,
facit ut Chri¬stum nudum et spoliátum nudi et spoliáti sequámur.
Régula brevis hæc est, quod a temporálibus diligénter vobis separándum est. Imágines creaturárum sapiénter castificáte. Ad cælum cum Christo
sine ambiguitáte elevámini. Natúram vestram fórtiter cum discretióne moderámini. Dulces in humilitáte estóte, et omnem veritátem agnóscere
valébitis. Nihil ámplius in præséntia. Valéte!
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beátum Henrícum in Filii tui sequélam vocásti et córporis mortificatióne mirábilem effecísti, concéde ut Christum crucifíxum
sectántes, perpétua eius consolatióne fruámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)