Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXII
In dedicatione basilicarum SS. Petri et Pauli, apostolorum, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O sempitérnæ cúriæ
regis suprémi príncipes,
quos ipse Iesus édocens
donávit orbi Apóstolos,
Supérna vos Ierúsalem,
lucérna cuius Agnus est,
gemmas micántes póssidet,
præclára vos fundámina.
Vos et celébrat grátulans
nunc sponsa Christi Ecclésia,
quam sermo vester éxciit,
quam consecrástis sánguine.
Cadéntibus cum sǽculis
iudex Redémptor séderit,
qua laude vos sedébitis,
senátus altæ glóriæ!
Nos ergo vestra iúgiter
prex adiuvándo róboret,
fudístis ut quæ sémina
in grana cæli flóreant.
Ætérna Christo glória,
qui fecit esse núntios
vos Patris, atque Spíritus
replévit almo númine. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
V.
Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R.
Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.
LECTIO PRIOR
De libro Daniélis prophétæ
Hæc dixit mihi ángelus: «In témpore illo consúrget Míchael, princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui, et erit tempus angústiæ, quale non
fuit ab eo, quo gentes esse cœpérunt, usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis, qui invéntus fúerit scriptus in
libro. Et multi de his, qui dórmiunt in terra púlveris, evigilábunt: álii in vitam ætérnam et álii in oppróbrium sempitérnum. Qui autem docti
fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erudíerint multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Tu autem, Dániel,
claude sermónes et signa librum usque ad tempus finis; pertransíbunt plúrimi, et múltiplex erit sciéntia».
Et vidi ego Dániel, et ecce duo álii stabant, unus hinc super ripam flúminis et álius inde ex áltera ripa flúminis. Et dixit viro, qui indútus
erat líneis, qui stabat super aquas flúminis: «Usquequo finis horum mirabílium?». Et audívi virum, qui indútus erat líneis, qui stabat super
aquas flúminis, cum levásset déxteram et sinístram suam in cælum et iurásset per Vivéntem in ætérnum: «Quia in tempus, témpora et dimídium
témporis, et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc». Et ego audívi et non intelléxi et dixi: «Dómine mi,
quid erit finis horum?». Et ait: «Vade, Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad tempus præfinítum. Purificabúntur et dealbabúntur
et probabúntur multi, et ímpie agent ímpii, neque intéllegent omnes ímpii; porro docti intéllegent. Et a témpore, cum ablátum fúerit iuge
sacrifícium, et pósita fúerit abominátio vastatóris, dies mille ducénti nonagínta. Beátus, qui exspéctat et pérvenit usque ad dies mille
trecéntos trigínta quinque. Tu autem vade ad finem et requiésce, et stabit in sorte tua in fine diérum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
 
Pretiósa est in conspéctu Dómini mors sanctórum eius, nec ullo crudelitátis génere déstrui potest sacraménto crucis Christi
fundáta relígio. Non minúitur persecutiónibus Ecclésia, sed augétur; et semper domínicus ager ségete ditióre vestítur, dum
grana, quæ síngula cadunt, multiplicáta nascúntur.
Unde duo ista præclára divíni séminis gérmina in quantam sóbolem pullulárint, beatórum mília mártyrum protestántur, quæ
apostolicórum ǽmula triumphórum, Urbem nostram purpurátis et longe latéque rutilántibus pópulis ambiérunt, et quasi ex
multárum honóre gemmárum consérto uno diadémate coronárunt.
De quo præsídio, dilectíssimi, divínitus nobis ad exémplum patiéntiæ et confirmatiónem fídei præparáto, universáliter
quidem ómnium sanctórum commemoratióne lætándum est; sed in horum excelléntia patrum mérito est exsultántius gloriándum,
quos grátia Dei in tantum ápicem inter ómnia Ecclésiæ membra provéxit, ut eos in córpore, cui caput est Christus, quasi
géminum constitúerit lumen oculórum.
De quorum méritis atque virtútibus, quæ omnem loquéndi súperant facultátem, nihil divérsum, nihil debémus sentíre discrétum,
quia illos et eléctio pares, et labor símiles, et finis fecit æquáles.
Sicut autem et nos expérti sumus, et nostri probavére maióres, crédimus atque confídimus inter omnes labóres istíus vitæ ad
obtinéndam misericórdiam Dei semper nos speciálium patronórum oratiónibus adiuvándos; ut quantum própriis peccátis deprímimur,
tantum apostólicis méritis erigámur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem
sǽculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)