lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 december 2028
In conceptione Immaculata beátæ Mariæ Virginis, sollemnitas




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Te dícimus præcónio,
mater Dei puríssima;
nostris benígna láudibus
tuam repénde grátiam.

Sontes Adámi pósteri,
infécta proles gígnimur;
labis patérnæ néscia
tu sola, Virgo, créderis.

Caput dracónis ínvidi
tu cónteris vestígio,
gerísque sola glóriam
intaminátæ oríginis.

Nostræ decus propáginis,
quæ tollis Evæ oppróbrium,
tu nos tuére súpplices,
tu nos labántes érige.

Serpéntis antíqui potens
astus retúnde et ímpetus,
ut cǽlitum perénnibus
per te fruámur gáudiis.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui sanctitátis únicæ
te munerárunt grátia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In Conceptióne sua accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In Conceptióne sua accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.

Ant. 2 Adiúvit eam Deus mane dilúculo: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Adiúvit eam Deus mane dilúculo: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei: fundávit te Dóminus in móntibus sanctis.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei: fundávit te Dóminus in móntibus sanctis.


V. Deus omnípotens præcínxit me virtúte.
R. Et pósuit immaculátam viam meam.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

5, 12-21

Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia

     Fratres: Sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit et per peccátum mors, et ita in omnes hómines mors pertránsiit, eo quod omnes peccavérunt. Usque ad legem enim peccátum erat in mundo; peccátum autem non imputátur, cum lex non est, sed regnávit mors ab Adam usque ad Móysen étiam in eos, qui non peccavérunt in similitúdine prævaricatiónis Adæ, qui est figúra futúri.
     Sed non sicut delíctum, ita et donum; si enim uníus delícto multi mórtui sunt, multo magis grátia Dei et donum in grátia uníus hóminis Iesu Christi in multos abundávit. Et non sicut per unum, qui peccávit, ita et donum; nam iudícium ex uno in condemnatiónem, grátia autem ex multis delíctis in iustificatiónem. Si enim uníus delícto mors regnávit per unum, multo magis, qui abundántiam grátiæ et donatiónis iustítiæ accípiunt, in vita regnábunt per unum Iesum Christum.
     Igitur sicut per uníus delíctum in omnes hómines in condemnatiónem, sic et per uníus iustítiam in omnes hómines in iustificatiónem vitæ; sicut enim per inobœdiéntiam uníus hóminis peccatóres constitúti sunt multi, ita et per uníus obœditiónem iusti constituéntur multi.
     Lex autem subintrávit, ut abundáret delíctum; ubi autem abundávit peccátum, superabundávit grátia, ut sicut regnávit peccátum in morte, ita et grátia regnet per iustítiam in vitam ætérnam per Iesum Christum Dóminum nostrum.

RESPONSORIUM

Rom 5, 12; Lc 1, 30; cf. Ps 114 (116 A), 8; 17 (18), 19

R. Per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit, eo quod omnes peccavérunt. * Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Deum.
V. Erípuit Dóminus ánimam tuam de morte, et contra inimícum factus est protéctor tuus. * Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Deum.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Ansélmi epíscopi

(Oratio 52: PL 158, 955-956)

O Virgo, per cuius benedictionem benedicitur omnis natura!

     Cælum, sídera, terra, flúmina, dies, nox et quæcúmque humánæ potestáti vel utilitáti sunt obnóxia in amíssum decus sese gratulántur, dómina, per te quodámmodo resuscitáta, et nova quadam ineffábili grátia donáta. Quasi enim ómnia mórtua erant, cum amíssa congénita dignitáte favéndi dominátui vel úsibus Deum laudántium, ad quod facta erant; obruebántur oppressióne, et decolorabántur abúsu idólis serviéntium, propter quos facta non erant. Quasi vero éadem resuscitáta lætántur, cum iam Deum confiténtium et dominátu regúntur, et usu decorántur.
     Nova autem et inæstimábili grátia quasi exsultavérunt, cum ipsum Deum, ipsum creatórem suum, non solum invisibíliter supra se illa regéntem sensérunt, sed étiam visibíliter intra se eísdem uténdo sanctificántem vidérunt. Hæc tanta bona per benedíctum fructum benedícti ventris benedíctæ Maríæ provenérunt.
     Per plenitúdinem enim grátiæ tuæ, et quæ in inférno erant, se lætántur liberáta; et quæ supra mundum sunt, se gaudent restauráta. Per eúndem quippe gloriósum Fílium gloriósæ virginitátis tuæ, omnes iusti qui obiérunt ante vitálem eius mortem, exsúltant diruptióne captivitátis suæ, et ángeli gratulántur restitutióne semírutæ civitátis suæ.
     O fémina plena et superpléna grátia, de cuius plenitúdinis exundántia respérsa sic reviréscit omnis creatúra! O Virgo benedícta et superbenedícta, per cuius benedictiónem benedícitur omnis natúra, non solum creáta a Creatóre, sed et Creátor a creatúra!
     Deus Fílium suum, quem solum de corde suo æquálem sibi génitum, tamquam seípsum diligébat, ipsum dedit Maríæ: et ex María fecit sibi fílium non álium, sed eúndem; ut naturáliter esset unus idémque commúnis Fílius Dei et Maríæ. Omnis natúra a Deo est creáta, et Deus ex María est natus. Deus ómnia creávit, et María Deum génuit. Deus qui ómnia fecit, ipse se ex María fecit; et sic ómnia quæ fécerat, refécit. Qui pótuit ómnia de níhilo fácere, nóluit ea violáta sine María refícere.
     Deus ígitur est pater rerum creatárum et María mater rerum recreatárum. Deus est Pater constitutiónis ómnium, et María est mater restitutiónis ómnium. Deus enim génuit illum, per quem ómnia sunt facta; et María péperit illum, per quem ómnia sunt salváta. Deus génuit illum, sine quo pénitus nihil est; et María péperit illum, sine quo omníno nihil bene est.
     O vere Dóminus tecum, cui dedit Dóminus, ut omnis natúra tantum tibi debéret secum.

RESPONSORIUM

Ps 33 (34), 4; 85 (86), 13; Lc 1, 48

R. Magnificáte Dóminum mecum: * Quia misericórdia Dómini magna est super me.
V. Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.* Quia misericórdia Dómini magna est super me.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti, quǽsumus, ut, qui ex morte eiúsdem Fílii tui prævísa, eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos, eius intercessióne, ad te perveníre concédas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)