lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 ianuarius 2011
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est circa annum 1225 ex familia comitum Aquinatum. Prius in monasterio montis Casini, deinde Neapoli studiis incubuit; postea, inter Fratres Prædicatores adscitus, ea Parisiis et Coloniæ, magistro sancto Alberto Magno, complevit. Multa erudite scripsit aliosque docuit, de disciplinis philosophicis et theologicis optime meritus. Mortuus est prope Tarracinam die 7 martii 1274. Eius memoria die 28 ianuarii colitur, qua die corpus eius Tolosam translatum est anno 1369.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Doctor ætérnus cóleris piúsque,
Christe, qui leges áperis salútis,
verba qui vitæ mérito putáris
  solus habére.

Teque clamámus, bone Pastor orbis,
cǽlitus semper solidásse Sponsæ
verba, constánter quibus illa mundo
  lumen adésset.

Ipse quin præbes fámulos corúscos,
áureas stellas velut emicántes,
certa qui nobis réserent beátæ
  dógmata vitæ.

Unde te laudes récinant, Magíster,
Spíritus fundis bona qui stupénda
ore doctórum, tua quo poténter
  lux patet alma.

Quique nunc iustus celebrátur, instet
ut tuam plebem per amœna lucis
des gradi, donec tibi dicat hymnos
  lúmine pleno. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Tibi soli peccávi, Dómine, miserére mei.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Tibi soli peccávi, Dómine, miserére mei.

Ant. 2 Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.

Canticum
Lamentatio populi tempore famis et belli
Ier 14, 17-21
Appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio (Mc 1, 15).

17 Dedúcant óculi mei lácrimam per noctem et diem, *
       et non táceant,
    quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei, *
       plaga péssima veheménter. –

18 Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio; *
       et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame:
    prophéta quoque et sacérdos *
       abiérunt per terram nesciéntes. –

19 Numquid proíciens abiecísti Iudam, *
       aut Sion abomináta est ánima tua?
    Quare ergo percussísti nos, *
       ita ut nulla sit sánitas ?
    Exspectávimus pacem, et non est bonum, *
       et tempus curatiónis, et ecce turbátio. –

20 Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, †
       iniquitátes patrum nostrórum, *
       quia peccávimus tibi.
21 Ne des nos in oppróbrium propter nomen tuum, *
       ne fácias contuméliam sólio glóriæ tuæ;
    recordáre, *
       ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.

Ant. 3 Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 99 (100)
Gaudium in templum ingredientium

Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).

1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
      servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
      in exsultatióne. –

3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
      ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
      pópulus eius et oves páscuæ eius. –

4 Introíte portas eius in confessióne, †
      átria eius in hymnis, *
      confitémini illi, benedícite nómini eius.

5 Quóniam suávis est Dóminus; †
      in ætérnum misericórdia eius, *
      et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.

LECTIO BREVIS

Sap 7, 13-14
Sapiéntiam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico; divítias illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus; quem qui acquisiérunt, ad amicítiam in Deum se paravérunt propter disciplínæ dona commendáti.

RESPONSORIUM BREVE
V. Sapiéntiam sanctórum * narrent pópuli.
R. Sapiéntiam sanctórum * narrent pópuli.
V. Et laudes eórum núntiet Ecclésia.
R. Narrent pópuli.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sapiéntiam sanctórum * narrent pópuli.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quǽsumus, et quæ dócuit intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)