lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 maius 2014
Pro O.P.: Patrocinii beátæ Mariæ Virginis supra Ordinem Fratrum prædicatorum universum, memoria


Consuevit in Ecclésia beatam Mariam Virginem « titulis Advocatæ, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis » invocari, indesinenter perdurante in gratiæ oeconomia salutifero eius maternitatis munere, eo quod ipsa, « multiplici intercessione sua pergit in æternæ salutis donis nobis conciliandis » (Lumen Gentium, n. 62).
quóniam vero, ut B. Humbertus de Romans asserit, « Ipsa [B. Virgo] fuit magnum adiutorium initiandi Ordinem ... et speratur quod ducit ad finem bonum» (Opera II, 70-71), Ordo noster inde ab initio eiusdem B. Virginis Patrocinium agnoscit, ipsumque «profiteri non dubitat, iugiter experitur et omnium — fratrum ac sororum — cordi commendat, ut hoc materno fulti præsidio Salvatori intimius adhaereant » (LG, n. 62) pro ardua salvifica missione in mundo adimplenda.
Usque ad novissimam Calendarii liturgici instaurationem, apud nos Patrocinium B. M. Virginis recolebatur die 22 decembris, anniversario approbationis Ordinis ab Honorio III (22 decembris 1216). Nunc autem, attenta præcedentia feriarum Adventus, quæ omnibus memoriis præponuntur, hæc Patrocinii celebranda commemoratio proponitur mense maii — qui peculiari devotioni solet B. M. Virgini in Ecclésia dicari —, et quidem die 8, quatenus in ea diversimode aliquod B. M. Virginis eiusdem rationis titulum in diversis Propriis liturgicis celebrandum recolitur.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

María, quæ mortálium
preces amánter éxcipis,
rogámus ecce súpplices,
nobis adésto pérpetim.

Adésto, si nos críminum
caténa stringit hórrida;
cito resólve cómpedes
quæ corda culpis ílligant.

Succúrre, si nos sǽculi
fallax imágo péllicit,
ne mens salútis trámitem,
oblíta cæli, déserat.

Succúrre, si vel córpori
advérsa sors impéndeat;
fac sint quiéta témpora,
ætérnitas dum lúceat.

Tuis et esto fíliis
tutéla mortis témpore,
ut, te iuvánte, cónsequi
perénne detur prǽmium.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantábimus sicut choros ducéntes: omnes fontes mei sunt in te, cívitas Dei, allelúia.

Ant. 2 Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.

Canticum
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus
Is 40, 10-17
Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).

10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
       et bráchium eius dominátur;
    ecce merces eius cum eo *
       et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
       in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
       fetas ipse portat.

12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
       módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
       et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
       Aut quis consílium suum osténdit illi?

14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
       et dócuit eum sémitam iustítiæ
    et erudívit eum sciéntiam *
       et viam prudéntiæ osténdit illi?–

15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
       et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
       ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
       et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
       quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Sicut pastor, congregábit agnos et in sinu suo levábit, allelúia.

Ant. 3 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.

Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster

Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
      sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
      et excélsus super omnes pópulos. –

3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
      quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
      tu statuísti, quæ recta sunt, *
      iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –

5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
      quóniam sanctus est. –

6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
      et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
   Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7     in colúmna nubis loquebátur ad eos.
   Custodiébant testimónia eius *
      et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
      Deus, tu propítius fuísti eis, *
      ulcíscens autem adinventiónes eórum. –

9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad montem sanctum eius, *
      quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos, allelúia.

LECTIO BREVIS

Cf. Act 1, 11b. 12 13a. 14
Postquam assúmptus est Iesus in cælum, revérsi sunt Apóstoli in Ierúsalem a monte, qui vocátur Olivéti, qui est iuxta Ierúsalem sábbati habens iter. Et cum introíssent, in cenáculum ascendérunt, ubi manébant. Omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et Maria matre Iesu et frátribus eius.

RESPONSORIUM BREVE

Tempore per annum:
V. Sancta María, mater Christi, * audi rogántes sérvulos.
R. Sancta María, mater Christi, *audi rogántes sérvulos.
V. Et impetrátam nobis cǽlitus tu defer indulgéntiam.
R. Audi rogántes sérvulos.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sancta María, mater Christi, *audi rogántes sérvulos.

Tempore paschali:
V. Sancta María, mater Christi, audi rogántes sérvulos. *Allelúia, allelúia.
R. Sancta María, mater Christi, *Allelúia, allelúia.
V. Et impetrátam nobis cǽlitus tu defer indulgéntiam.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sancta María, mater Christi, audi rogántes sérvulos. *Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Benedícta et venerábilis sancta María, Virgo Dei Génetrix, cuius patrocínium celebrámus, ut intercéssio ipsíus sit pro nobis ad Dóminum.
Vel:
Ave, stella matutína, peccatórum medicína, mundi princeps et regína, sola Virgo digna dici: contra tela inimíci clípeum pone salútis tuæ títulum virtútis. O sponsa Dei elécta, esto nobis via recta ad ætérna gáudia. Allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedícta et venerábilis sancta María, Virgo Dei Génetrix, cuius patrocínium celebrámus, ut intercéssio ipsíus sit pro nobis ad Dóminum.
Vel:
Ave, stella matutína, peccatórum medicína, mundi princeps et regína, sola Virgo digna dici: contra tela inimíci clípeum pone salútis tuæ títulum virtútis. O sponsa Dei elécta, esto nobis via recta ad ætérna gáudia. Allelúia.

PRECES

Christum, qui resurréxit et semper præsens est in Ecclésia sua, venerémur, illum invocántes:
     Mane nobíscum, Dómine.

Dómine Iesu, de peccáto et morte triúmphans,
esto in médio nostri, qui vivis in sǽculum sǽculi.
Veni ad nos cum fortitúdine tua invícta,
et benignitátem Dei córdibus nostris osténde.
Adiuva mundum discórdia laborántem,
tu qui solus potens es ad ánimos regenerándos et reconciliándos.
Confírma nos in fide novíssimæ victóriæ,
nosque corróbora in spe advéntus tui.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Fidélis et miséricors Deus, qui prædicatórum Ordinem singulári beátæ Maríæ Vírginis patrocínio commíttere dignátus es, præsta quǽsumus ut, sicut ipsa, in præsénti exstat vita dulcédo et spes nostra, ita Iesum, Fílium tuum, in vitæ éxitu nobis misericórditer osténdat. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)