lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 october 2016
Pro O.P.: beátæ Mariæ Virginis a Rosario, sollemnitas


Hodierna festivitate Ordo noster cum universa Ecclésia celebrat mirabilia Dei erga genus humanum, devota contemplatione mysteriorum vitæ, passionis et resurrectionis Salvatoris nostri Iesu, cum Maria matre eius quae est « exemplar meditationis verborum Christi et docilitatis in propria missione» (LCO, n. 67, § II). Tanta beneficia, harmonice in unum collecta, per illud peculiare precandi genus recoluntur quod « Rosarii » titulo in usum venit, quodque in ambitu vitae et apostolatus ipsius Ordinis nostri initia et incrementa sumpsisse noscitur.
Beatus Humbertus de Romans († 1277) pro novitiis Ordinis « De modo orandi » agens (Opera II, 543) hæc singulariter tradit: « Primo novitius post Matutinas beátæ Virginis cogitet et revolvat cum ardore beneficia Dei: scilicet Incarnationis, Nativitatis, Passionis et huiusmodi generalia; ... et postea dicat Pater noster et Ave Maria. ... Post Completorium recolligat beneficia Dei, eo modo quo scripta sunt in principio istius "Modi orandi" ...; et poterit étiam addere Salve Regina, etc. cum aliis antiphonis et orationibus specialibus de Beata Virgine».
Inter fratres vero, qui magnam partem circa Rosarium habuerunt, prae aliis nominandus venit beatus Alanus de La Roche (1428-1478) in illius structura definienda atque in eiusdem diffusione promovenda. Item Confraternitates a fratribus nostris ubique propagatæ, inde ab illa prima Douai ab ipso Alano fundata (a. 1470) et ab alia percelebri a Iacobo Sprenger, 0P. Coloniæ erecta cum Apostolicæ Sedis approbatione (a. 1476). Item S. Pius V, Bulla Consueverunt Romani Pontifices (17 septembris 1569) definitivam Rosarii formam statuit, atque nova Bulla Salvatoris Domini (5 martii 1572) festivitatem liturgicam B.M.V. a Victoria, deinde a Rosario nuncupatam, instituit, die 7 octobris celebrandam; quæ in novissima liturgiæ instauratione confirmata est.
Diligentis inde curæ onus nobis incumbit huiusmodi precandi formam in nostris communitatibus promovere atque inter ipsos fideles apostolico zelo fovere, vetera quidem novis augendo. Rosarium sane «in contemplationem nos ducit mysterii salutis, in quo Virgo Maria cum Filii sui opere intime coniungitur » (LCO, n. 67, § II) atque efficacissimum medium se præbet fidei promovendæ ac vitæ christianæ in populo alendæ. Nam «hæc precatoria corona quasi quoddam Evangelii compendium præ se fert, ac proinde formam pietatis Ecclesiæ» (Pauli VI, Adhort. Apost. Recurrens mensis october, 7-10-1969).

1. Sequens Officium hic traditur omnibus elementis completum sicubi festivitas B. M. V. a Rosario gradu sollemnitatis celebranda occurrat.

2. Gradu festi ordinarie servato, hoc Officium sequenti modo absolvitur: Hymnus et antiphonæ referentes Mysteria gaudiosa, vel pro adiunctis dolorosa, dicuntur aut cantantur ad Officium lectionis; quæ Mysteria gloriosa referunt, ad Laudes matutinas; quæ recapitulationem omnium Mysteriorum præbent, ad Vesperas.

3. Adhiberi étiam potest, si magis placet, Officium ut in Liturgia Horarum (IV, 1193-1196).

4. Plura elementa in præsenti Officio allata utiliter adhiberi possunt in ordinandis aliis quibusdam celebrationibus marialibus, aut pro peculiaribus adunationibus quorundam cœtuum orationis.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iam morte, victor, óbruta
ab ínferis Christus redit,
fractísque culpæ vínculis,
cæli reclúdit límina.

Visus satis mortálibus
ascéndit ad cæléstia,
dextrǽque Patris ássidet,
consors patérnæ glóriæ.

Quem iam suis promíserat,
Sanctum datúrus Spíritum,
linguis amóris ígneis
mæstis alúmnis ímpluit.

Solúta carnis póndere
ad astra Virgo tóllitur,
excépta cæli iúbilo
et Angelórum cánticis.

Bis sena cingunt sídera
Almæ Paréntis vérticem,
throno propínqua Fílii
cunctis creátis ímperat.

Sit Trinitáti glória,
quæ sacra per mystéria
orántibus det grátiam,
qua consequántur glóriam. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lætáre, Virgo Mater, allelúia: surréxit Christus de sepúlcro, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lætáre, Virgo Mater, allelúia: surréxit Christus de sepúlcro, allelúia.

Ant. 2 Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui, allelúia.

Ant. 3 Assúmpta est María in cælum, gaudent Angeli, laudántes benedícunt Dóminum, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Assúmpta est María in cælum, gaudent Angeli, laudántes benedícunt Dóminum, allelúia.

LECTIO BREVIS

Phil 2, 8-9
Christus Iesus humiliávit semetípsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium, terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur: « Dóminus Iesus Christus! », in glóriam Dei Patris.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
R. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.
V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
R. Dóminus tecum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sacratíssimi Rosárii sollemnitátem.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sacratíssimi Rosárii sollemnitátem.

PRECES
Cum Regína cæli canámus lætántes:
     Tu rex glóriæ, Christe.

Te, Christe, primogénitum ex mórtuis læti confitémur
grátias agéntes quia nos eripuísti de potestáte tenebrárum.
Rex glóriæ, qui fragilitátis nostræ substántiam in déxtera Patris collocásti,
glória tibi, qui nos divinitátis tuæ compartícipes facis et futúræ glóriæ.
Qui promíssum Spíritum misísti in discípulos cum María matre tua orántes,
Ecclésiam eódem Spiritu dilatátam iúgiter rénova.
Qui matrem tuam suscepísti tecum córpore et ánima in cælum assúmptam,
fac ut ea quæ sursum sunt quærámus semper et sapiámus.
[Matutínas preces concludámus oratiónem Christi persolvéndo, quæ supplicántis Ecclésiæ totum complet offícium:]

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel ut ad I vesperas:
Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit, concéde quǽsumus ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)