lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 october 2016
Pro O.P.: beátæ Mariæ Virginis a Rosario


Hodierna festivitate Ordo noster cum universa Ecclésia celebrat mirabilia Dei erga genus humanum, devota contemplatione mysteriorum vitæ, passionis et resurrectionis Salvatoris nostri Iesu, cum Maria matre eius quae est « exemplar meditationis verborum Christi et docilitatis in propria missione» (LCO, n. 67, § II). Tanta beneficia, harmonice in unum collecta, per illud peculiare precandi genus recoluntur quod « Rosarii » titulo in usum venit, quodque in ambitu vitae et apostolatus ipsius Ordinis nostri initia et incrementa sumpsisse noscitur.
Beatus Humbertus de Romans († 1277) pro novitiis Ordinis « De modo orandi » agens (Opera II, 543) hæc singulariter tradit: « Primo novitius post Matutinas beátæ Virginis cogitet et revolvat cum ardore beneficia Dei: scilicet Incarnationis, Nativitatis, Passionis et huiusmodi generalia; ... et postea dicat Pater noster et Ave Maria. ... Post Completorium recolligat beneficia Dei, eo modo quo scripta sunt in principio istius "Modi orandi" ...; et poterit étiam addere Salve Regina, etc. cum aliis antiphonis et orationibus specialibus de Beata Virgine».
Inter fratres vero, qui magnam partem circa Rosarium habuerunt, prae aliis nominandus venit beatus Alanus de La Roche (1428-1478) in illius structura definienda atque in eiusdem diffusione promovenda. Item Confraternitates a fratribus nostris ubique propagatæ, inde ab illa prima Douai ab ipso Alano fundata (a. 1470) et ab alia percelebri a Iacobo Sprenger, 0P. Coloniæ erecta cum Apostolicæ Sedis approbatione (a. 1476). Item S. Pius V, Bulla Consueverunt Romani Pontifices (17 septembris 1569) definitivam Rosarii formam statuit, atque nova Bulla Salvatoris Domini (5 martii 1572) festivitatem liturgicam B.M.V. a Victoria, deinde a Rosario nuncupatam, instituit, die 7 octobris celebrandam; quæ in novissima liturgiæ instauratione confirmata est.
Diligentis inde curæ onus nobis incumbit huiusmodi precandi formam in nostris communitatibus promovere atque inter ipsos fideles apostolico zelo fovere, vetera quidem novis augendo. Rosarium sane «in contemplationem nos ducit mysterii salutis, in quo Virgo Maria cum Filii sui opere intime coniungitur » (LCO, n. 67, § II) atque efficacissimum medium se præbet fidei promovendæ ac vitæ christianæ in populo alendæ. Nam «hæc precatoria corona quasi quoddam Evangelii compendium præ se fert, ac proinde formam pietatis Ecclesiæ» (Pauli VI, Adhort. Apost. Recurrens mensis october, 7-10-1969).

1. Sequens Officium hic traditur omnibus elementis completum sicubi festivitas B. M. V. a Rosario gradu sollemnitatis celebranda occurrat.

2. Gradu festi ordinarie servato, hoc Officium sequenti modo absolvitur: Hymnus et antiphonæ referentes Mysteria gaudiosa, vel pro adiunctis dolorosa, dicuntur aut cantantur ad Officium lectionis; quæ Mysteria gloriosa referunt, ad Laudes matutinas; quæ recapitulationem omnium Mysteriorum præbent, ad Vesperas.

3. Adhiberi étiam potest, si magis placet, Officium ut in Liturgia Horarum (IV, 1193-1196).

4. Plura elementa in præsenti Officio allata utiliter adhiberi possunt in ordinandis aliis quibusdam celebrationibus marialibus, aut pro peculiaribus adunationibus quorundam cœtuum orationis.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Dixit Dóminus matri suæ: « Múlier, ecce fílius tuus ». Ad discípulum autem: « Ecce mater tua ».

Vel, præsertim in cantu: Veníte, ascendámus ad montem Dómini, et vidéte si est dolor sicut dolor meus.

Psalmus 122 (123)
Dominus fiducia populi

Duo cæci ... clamaverunt: „Domine, miserere nostri, Fili David.“ (Mt 20, 30)

1 Ad te levávi óculos meos, *
      qui hábitas in cælis. –

2 Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
      sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
   ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
      donec misereátur nostri. –

3 Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
      quia multum repléti sumus despectióne;
4 quia multum repléta est ánima nostra *
      derisióne abundántium et despectióne superbórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 123 (124)
Adiutorium nostrum in nomine Domini

Dixit Dominus Paulo: „Noli timere ... quia ego sum tecum.“ (Act 18, 9 - 10)

1 Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
2     nisi quia Dóminus erat in nobis, *
      cum exsúrgerent hómines in nos:
3 forte vivos deglutíssent nos, *
      cum irascerétur furor eórum in nos.
4 Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
      torrens pertransísset ánimam nostram *
5     fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes. –

6 Benedíctus Dóminus; *
      qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
7 ánima nostra sicut passer erépta est *
      de láqueo venántium:
   láqueus contrítus est, *
      et nos erépti sumus. –

8 Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
      qui fecit cælum et terram.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dixit Dóminus matri suæ: « Múlier, ecce fílius tuus ». Ad discípulum autem: « Ecce mater tua ».

Vel, præsertim in cantu: Veníte, ascendámus ad montem Dómini, et vidéte si est dolor sicut dolor meus.

LECTIO BREVIS

Col 1, 24-25
Nunc gáudeo in passiónibus pro vobis et adímpleo ea, quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore eius, quod est Ecclésia, cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei.


V. Stabat sancta Mater María.
R. Iuxta crucem Iesu.

ORATIO

Orémus:

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Vel ut ad I vesperas:
Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit, concéde quǽsumus ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)