lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 december 2017
S. Nicolai, episcopi, memoria ad libitum


Episcopus Myræ in Lycia (nunc in Turcarum regione) mortuus est circa medietatem sæculi IV et in tota Ecclésia, præsertim a sæculo X, honoratur.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
  regnat in astris.

Qui sacerdótis, ducis ac magístri
munus insúmpsit pópulis sacrátum,
præsul et vitæ sápiens parávit
  dona beátæ.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
  cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
  légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Psalmus 35 (36)
Malitia peccatoris, Domini bonitas

Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ. (Io 8, 12)

2 Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *
      non est timor Dei ante óculos eius. –

3 Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *
      ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
4 Verba oris eius iníquitas et dolus, *
      désiit intellégere, ut bene ágeret.
5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †
      ástitit omni viæ non bonæ, *
      malítiam autem non odívit. –

6 Dómine, in cælo misericórdia tua *
      et véritas tua usque ad nubes;
7 iustítia tua sicut montes Dei, †
      iudícia tua abýssus multa: *
      hómines et iuménta salvábis, Dómine. –

8 Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *
      Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;
9 inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *
      et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
10 Quóniam apud te est fons vitæ, *
       et in lúmine tuo vidébimus lumen. –

11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *
       et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non véniat mihi pes supérbiæ, *
       et manus peccatóris non móveat me.
13 Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *
       expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Canticum
Dominus, creator mundi, populum suum protegit
Iudt 16, 1-2. 13-15
Cantant novum canticum (Ap 5, 9).

1 Incípite Deo meo in týmpanis, *
      cantáte Dómino meo in cýmbalis,
   modulámini illi psalmum novum, *
      exaltáte et invocáte nomen ipsíus.
2 Tu es Deus cónterens bella, †
      qui ponis castra in médio pópuli tui, *
      ut erípias me de manu persequéntium me. –

13 Cantábo Deo meo hymnum novum: †
       Dómine, magnus es tu et clarus,*
       mirábilis in virtúte et insuperábilis. –

14 Tibi sérviat omnis creatúra tua, *
       quóniam dixísti, et facta sunt, –
    misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt, *
       et non est, qui resístat voci tuæ. –

15 Montes enim a fundaméntis agitabúntur cum aquis, *
       petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent. –
    Illis autem qui timent te *
       propítius adhuc eris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Psalmus 46 (47)
Dominus universorum rex

Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis.

2 Omnes gentes, pláudite mánibus, *
      iubiláte Deo in voce exsultatiónis,
3 quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *
      rex magnus super omnem terram. –

4 Subiécit pópulos nobis *
      et gentes sub pédibus nostris.
5 Elégit nobis hereditátem nostram, *
      glóriam Iacob, quem diléxit.
6 Ascéndit Deus in iúbilo, *
      et Dóminus in voce tubæ. –

7 Psállite Deo, psállite; *
      psállite regi nostro, psállite.
8 Quóniam rex omnis terræ Deus, *
      psállite sapiénter. –

9 Regnávit Deus super gentes, *
      Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Príncipes populórum congregáti sunt *
       cum pópulo Dei Abraham,
    quóniam Dei sunt scuta terræ: *
       veheménter elevátus est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi perículis, ut via salútis nobis páteat expedíta. per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)