lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 iunius 2019
Pro O.P.: Bb. Dianæ et Cæciliæ, virginum, memoria ad libitum


Diana de Andaló, Bononiae ineunte sǽculo xiii nata, B. Reginaldum in conventu Bononiensi aedificando adiuvit. Anno 1219 petente Dominico Bononiam, Diana cum aliis puellis propositum vitae religiosae in manibus beati Patriarchae emisit. Superatis molestiis familiarium qui étiam costam ei fregerunt, monasterium S. Agnetis a B. Iordano de Saxonia erectum adiit, ac vera mater sororibus exsistens, anno 1236 obiit. Extant quinquaginta epistolae a Iordano de Saxonia illi scriptae quæ pulchrum sunt documentum spiritualitatis Dominicanæ Familiae ac fraternitatis fratrum sororumque. Eius cultus die 8 augusti 1888 a Leone XIII confirmatus fuit.
Caecilia, quae ineunte saeculo xiu Romæ ortum habuit, a S. Maria in Tempulo anno 1221 in monasterium S. Xisti se transtulit, ubi S. Dominicum cognovit eiusque vultus et spiritus testis fuit fidelissima. Postea, exeunte anno 1223 vel ineunte anno 1224, cum tribus aliis sororibus a papa Honorio III Bononiam missa est ad spiritum S. P. Dominici in monasterium S. Agnetis a B. Diana conditum inferendum. Ibidem obiit anno 1290. Eius cultus a Leone XIII die 24 decembris 1891 approbatus fuit.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iesu, coróna vírginum,
quem Mater illa cóncipit
quæ sola virgo párturit,
hæc vota clemens áccipe,

Qui pascis inter lília
sæptus choréis vírginum,
sponsus decórus glória
sponsísque reddens prǽmia.

Quocúmque pergis, vírgines
sequúntur, atque láudibus
post te canéntes cúrsitant
hymnósque dulces pérsonant.

Te deprecámur, lárgius
nostris adáuge méntibus
nescíre prorsus ómnia
corruptiónis vúlnera.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt, allelúia.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt, allelúia.

Ant. 2 Ædificásti templum et altáre in monte sancto tuo, Dómine, allelúia.

Canticum
Domine, da mihi sapientiam
Sap 9, 1-6. 9-11
Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere ... adversarii vestri (Lc 21, 15).

1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
      qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
      ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
      et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
      et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
      homo infírmus et exígui témporis *
      et minor ad intelléctum iudícii et legum. –

6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
      si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
      in níhilum computábitur. –

9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
      quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
   et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
       et quid diréctum in præcéptis tuis –

10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
       et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
    ut mecum sit et mecum labóret, *
       ut sciam quid accéptum sit apud te. –

11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
       et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
       et custódiet me in sua glória.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ædificásti templum et altáre in monte sancto tuo, Dómine, allelúia.

Ant. 3 Ego sum via et véritas et vita, allelúia.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego sum via et véritas et vita, allelúia.

LECTIO BREVIS

Cant 8, 7
Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam; si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despícient eum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Tibi dixit cor meum: Quæsívi vultum tuum. * Allelúia, allelúia.
R. Tibi dixit cor meum: Quæsívi vultum tuum. * Allelúia, allelúia.
V. Vultum tuum, Dómine, requíram.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Tibi dixit cor meum: Quæsívi vultum tuum. * Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Congregávit nos Christus ad glorificándum seípsum; reple, Dómine, ánimas nostras Sancto Spíritu Allelúia.
Vel, præsertim in cantu:
Símile est regnum cælórum decem virgínibus, quæ accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Congregávit nos Christus ad glorificándum seípsum; reple, Dómine, ánimas nostras Sancto Spíritu Allelúia.
Vel, præsertim in cantu:
Símile est regnum cælórum decem virgínibus, quæ accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Allelúia.

PRECES
Christo, vírginum sponso et corónæ, lætis vócibus iubilémus et devóte eum exorémus, dicéntes:
     Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Christe, quem sanctæ vírgines ut únicum sponsum dilexérunt,
concéde ut nihil a tua caritáte nos séparet.
Qui Maríam, matrem tuam, regínam vírginum coronásti,
da nos, eius intercessióne, cordis puritáte tibi iúgiter famulári.
Per intercessiónem ancillárum tuárum, quæ íntegro et indivíso corde semper de te sollícitæ fuérunt, ut essent sanctæ córpore et spíritu,
præsta ut figúra huius mundi, quæ prǽterit, nos a te numquam ábstrahat.
Dómine Iesu, sponse, quem vírgines sapiéntes adventúrum exspectábant,
concéde nobis, ut in spe vigilántes te præstolémur.
Per intercessiónem sanctæ N., quæ virgo fuit sápiens et de número prudéntum,
præsta nobis innocéntiam vitæ et sapiéntiam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Lætífica nos, quǽsumus, Dómine, in Beatárum vírginum Diánæ et Cæcíliæ grata festivitáte, earúmque intercessióne nobis præsta, ut fraternitátis dilectiónem ac veritátis amórem corde exhibeámus et ópere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)