lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 iulius 2019
Pro OP: B. Bartholomæi de Martyribus, episcopi, pro commemoratione


Bartholomǽus Fernandes (1514-1590) natus est Olisipone (Lisboa) die 3 maii 1514. Agnomen de Martyribus Ecclésiam memorat ubi ipse baptizatus est. Habitu Ordinis indutus est die 11 novembris 1528 et novitiatu in conventu Olisiponensi peracto, cursum studiorum philosophiæ atque theologiæ anno 1538 perfecit. Lector fuit in conventu Olisiponensi et postea in eo qui vulgo appellabatur “da Batalha” necnon in eo qui erat in civitate Evorensi (Évora) constitutus (1538-1557); deinde prior factus est conventus Olisiponensis qui nuncupatur ‘de Benfica’ (1557-1558).
Anno 1551 Magister in Theologia factus, archiepiscopus Bracarensis est creatus, qua in magna dioecesi munus apostolicum iniit die 4 octobris 1559: visitationes scilicet pastorales et evangelizationem populi, pro quo Catechismum sive Doctrinam christianam et spirituales observationes scripsit, necnon presbyterorum instructionem atque opera theologica confecit. Inter eius scripta nobiliora sunt opus quod inscribitur Stimulus pastorum, quo usi sunt étiam Patres Concilii Vaticani I et II, necnon Compendium spiritualis doctrinæ.
Ab anno 1561 usque ad 1563 Concilio Tridentino affuit, ubi 268 petitiones proposuit, multas quæstiones pro reformatione Ecclesiæ colligens; ad deliberationes Concilii obtemperandas Synodum Dioecesanam anno 1564 et Synodum Provincialem anno 1566 indixit. Anno 1571 vel 1572 Seminarium Conciliare in Campo Vinha ædificari iussit.
Die 23 februarii 1582 officium archiepiscopale abrenuntiavit et in conventu dominicano Sanctæ Crucis in Viana do Castelo se recepit, quod anno 1561 ad ecclesiastica studia et prædicationem fovenda condiderat. Hic deinde die 16 iulii 1590 obiit, populo eum celebrante veluti Archiepiscopum sanctum, patrem pauperum atque infirmorum. Eius sepulcrum in Ecclésia Sanctæ Crucis servatur. Ioannes Paulus II eum inter Beatos rettulit die 4 novembris 2001, in memoria liturgica sancti Caroli Borromeo, cum quo Bartholomǽus de Martyribus pro deliberationibus Concilii Tridentini ad effectum adducendis sedulo laboravit.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
  regnat in astris.

Qui sacerdótis, ducis ac magístri
munus insúmpsit pópulis sacrátum,
præsul et vitæ sápiens parávit
  dona beátæ.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
  cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
  légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.

Canticum
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus
Is 40, 10-17
Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).

10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
       et bráchium eius dominátur;
    ecce merces eius cum eo *
       et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
       in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
       fetas ipse portat.

12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
       módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
       et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
       Aut quis consílium suum osténdit illi?

14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
       et dócuit eum sémitam iustítiæ
    et erudívit eum sciéntiam *
       et viam prudéntiæ osténdit illi?–

15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
       et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
       ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
       et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
       quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster

Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
      sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
      et excélsus super omnes pópulos. –

3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
      quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
      tu statuísti, quæ recta sunt, *
      iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –

5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
      quóniam sanctus est. –

6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
      et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
   Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7     in colúmna nubis loquebátur ad eos.
   Custodiébant testimónia eius *
      et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
      Deus, tu propítius fuísti eis, *
      ulcíscens autem adinventiónes eórum. –

9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad montem sanctum eius, *
      quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Ecclésiam tuam, Dómine, beáti Bartholomǽi epíscopi apostólica caritáte custódi: ut sicut illum pastorális sollicitúdo gloriósum réddidit, ita nos eius intercéssio in tuo semper fáciat amóre fervéntes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Senhor, protegei a vossa Igreja com a caridade apostólica do Bemaventurado Bartolomeu dos Mártires bispo, de modo que, como a solicitude pastoral o glorificou, assim também a sua intercessão nos faça sempre fervorosos no vosso amor. Por nosso Senhor Jesus Cristo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)