lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 september 2021
PER ANNUM, hebd. XXV
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Nox et tenébræ et núbila,
confúsa mundi et túrbida,
lux intrat, albéscit polus:
Christus venit; discédite.

Calígo terræ scínditur
percússa solis spículo,
rebúsque iam color redit
vultu niténtis síderis.

Sic nostra mox obscúritas
fraudísque pectus cónscium,
ruptis retéctum núbibus,
regnánte palléscet Deo.

Te, Christe, solum nóvimus,
te mente pura et símplici
rogáre curváto genu
flendo et canéndo díscimus.

Inténde nostris sénsibus
vitámque totam díspice:
sunt multa fucis íllita
quæ luce purgéntur tua.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Psalmus 35 (36)
Malitia peccatoris, Domini bonitas

Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ. (Io 8, 12)

2 Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *
      non est timor Dei ante óculos eius. –

3 Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *
      ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
4 Verba oris eius iníquitas et dolus, *
      désiit intellégere, ut bene ágeret.
5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †
      ástitit omni viæ non bonæ, *
      malítiam autem non odívit. –

6 Dómine, in cælo misericórdia tua *
      et véritas tua usque ad nubes;
7 iustítia tua sicut montes Dei, †
      iudícia tua abýssus multa: *
      hómines et iuménta salvábis, Dómine. –

8 Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *
      Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;
9 inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *
      et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
10 Quóniam apud te est fons vitæ, *
       et in lúmine tuo vidébimus lumen. –

11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *
       et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non véniat mihi pes supérbiæ, *
       et manus peccatóris non móveat me.
13 Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *
       expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Canticum
Dominus, creator mundi, populum suum protegit
Iudt 16, 1-2. 13-15
Cantant novum canticum (Ap 5, 9).

1 Incípite Deo meo in týmpanis, *
      cantáte Dómino meo in cýmbalis,
   modulámini illi psalmum novum, *
      exaltáte et invocáte nomen ipsíus.
2 Tu es Deus cónterens bella, †
      qui ponis castra in médio pópuli tui, *
      ut erípias me de manu persequéntium me. –

13 Cantábo Deo meo hymnum novum: †
       Dómine, magnus es tu et clarus,*
       mirábilis in virtúte et insuperábilis. –

14 Tibi sérviat omnis creatúra tua, *
       quóniam dixísti, et facta sunt, –
    misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt, *
       et non est, qui resístat voci tuæ. –

15 Montes enim a fundaméntis agitabúntur cum aquis, *
       petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent. –
    Illis autem qui timent te *
       propítius adhuc eris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Psalmus 46 (47)
Dominus universorum rex

Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis.

2 Omnes gentes, pláudite mánibus, *
      iubiláte Deo in voce exsultatiónis,
3 quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *
      rex magnus super omnem terram. –

4 Subiécit pópulos nobis *
      et gentes sub pédibus nostris.
5 Elégit nobis hereditátem nostram, *
      glóriam Iacob, quem diléxit.
6 Ascéndit Deus in iúbilo, *
      et Dóminus in voce tubæ. –

7 Psállite Deo, psállite; *
      psállite regi nostro, psállite.
8 Quóniam rex omnis terræ Deus, *
      psállite sapiénter. –

9 Regnávit Deus super gentes, *
      Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Príncipes populórum congregáti sunt *
       cum pópulo Dei Abraham,
    quóniam Dei sunt scuta terræ: *
       veheménter elevátus est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

LECTIO BREVIS

Tob 4, 15a, 16ab.19a
Atténde tibi, fili, in ómnibus opéribus tuis et esto sápiens in ómnibus sermónibus tuis et, quod óderis, némini féceris. De pane tuo commúnica esuriénti et de vestiméntis tuis nudis; ex ómnibus, quæcúmque tibi abundáverint, fac eleemósynam. Omni témpore bénedic Dóminum et póstula ab illo, ut dirigántur viæ tuæ et omnes sémitæ tuæ et consília bene disponántur.

RESPONSORIUM BREVE
V. Inclína cor meum, Deus, * in testimónia tua.
R. Inclína cor meum, Deus, * in testimónia tua.
V. In via tua vivífica me.
R. In testimónia tua.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Inclína cor meum, Deus, * in testimónia tua.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Fac nobíscum misericórdiam, Dómine, et memoráre testaménti tui sancti.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Fac nobíscum misericórdiam, Dómine, et memoráre testaménti tui sancti.

PRECES
Grátias agámus Christo eúmque semper laudémus, quia non dedignátur fratres vocáre quos sanctíficat. ídeo ei supplicémus:
     Sanctífica fratres tuos, Dómine.

Fac ut huius diéi inítia in honórem resurrectiónis tuæ puris tibi córdibus consecrémus,
et diem totum tibi gratum sanctificatiónis opéribus faciámus.
Qui diem, amóris tui signum, ad salútem et lætítiam nobis renovásti,
rénova nos cotídie ad glóriam tuam.
Doce nos hódie te in ómnibus præséntem agnóscere,
teque in mæréntibus præsértim et paupéribus inveníre.
Da nos hódie cum ómnibus pacem habére,
némini vero malum réddere pro malo.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Exáudi nos, Deus, salutáris noster, et nos pérfice sectatóres lucis et operários veritátis, ut qui ex te nati sumus lucis fílii, tui testes coram homínibus esse valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)