lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 iunius 2025
Pro O.P.: S. Petri de Verona, presbyteri et martyris, memoria


Saeculo xu exeunte Veronae in Italia, parentibus Manichaeorum asseclis natus, puerulus ad fidem catholicam conversus est. Adulescens, studiorum causa, Bononiam petiit et Ordinem amplexus est, praedicatione sancti Dominici — a quo habitum accepit — impulsus. Inde praedicationi dedi¬tus est praecipue apud Catharos ac, Magistro sancto Domi¬nico, evangelica regula dialogo utens, Evangelii salutis praeco et testis praeclarus effectus.
Spiritus Sancti donis mirifice suffultus, in verae fidei propagationem et defensionem impense adlaboravit, de cuius promotione in populo sollicitus, «Consociationes fidei» et « Confraternitates laudum B. V. Mariæ » instituit. Fraternitatis amator et sectator, communitariam vitam ferventer promovit, sapienter ut prior ordinavit strenueque defendit. De bono quoque spirituali Sororum valde sollicitus, illis peramanter astitit consilio et adhortatione atque ut moderator spiritus plurimum profuit.
Postremo vitæ tempore, inquisitoris officio auctus, medietate anni 1251, apostolicam missionem summa cum humanitate efficaciter implevit. Die 6 aprilis 1252 Como Mediolanum revertens haereticorum gladio occubuit « pro fidei pietate et oboedientia romanæ Ecclesiae», suprema voce symbolum Credo confitens et sanguine firmans. Unus ex sicariis, Carinus, postea Ordinem amplexus est. Die 9 martii 1253 Innocentius IV Petrum in sanctorum catalogum adscripsit et festum die 29 aprilis statuit. Post novissimam instaurationem liturgicam eius festum hodierno celebratur die translationis reliquiarum anniversario (1340).

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Magnæ dies lætítiæ
nobis illúxit cǽlitus,
Petrus ad thronum glóriæ
martyr pervénit ínclitus.

Puer in fide cláruit,
paréntum carens nébula,
Deo servíre stúduit
sub paupertátis régula.

Carnem afflíxit iúgiter
in labóre multíplici,
viam sequens humíliter
Patris sui Domínici.

Triúmphat per martýrium
Christi fortis in ácie,
consérvans semper lílium
virginális mundítiæ.

Laus et perénnis glória
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1

Ser. A 
Sitívit in te ánima mea, semper te desiderávit et caro mea: in velaménto alárum tuárum exsultábo in ætérnum. Allelúia.

Ser. B 
Summa pollens Petrus mundítia et præfúlgens doctrínæ grátia, martýrii clarus victória, trinæ fulget corónæ glória. Allelúia.

Psalmus 85 (86), 1-10
Pauperis in rebus adversis oratio

Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 3. 4)

1 Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, *
      quóniam inops et pauper sum ego.
2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; *
      salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. –

3 Miserére mei, Dómine, *
      quóniam ad te clamávi tota die.
4 Lætífica ánimam servi tui, *
      quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
5 Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis *
      et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te. –

6 Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam *
      et inténde voci deprecatiónis meæ.
7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, *
      quia exáudies me. –

8 Non est símilis tui in diis, Dómine, *
      et nihil sicut ópera tua.
9 Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient †
       et adorábunt coram te, Dómine, *
       et glorificábunt nomen tuum,
10 quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: *
       tu es Deus solus. –

11 Doce me, Dómine, viam tuam, *
       et ingrédiar in veritáte tua;
    simplex fac cor meum, *
       ut tímeat nomen tuum.
12 Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo *
       et glorificábo nomen tuum in ætérnum,
13 quia misericórdia tua magna est super me, *
       et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri. –

14 Deus, supérbi insurrexérunt super me, †
       et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam, *
       et non proposuérunt te in conspéctu suo.
15 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors *
       pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis,
16 réspice in me et miserére mei; †
       da fortitúdinem tuam púero tuo *
       et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. –

17 Fac mecum signum in bonum, †
       ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur, *
       quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1

Ser. A 
Sitívit in te ánima mea, semper te desiderávit et caro mea: in velaménto alárum tuárum exsultábo in ætérnum. Allelúia.

Ser. B 
Summa pollens Petrus mundítia et præfúlgens doctrínæ grátia, martýrii clarus victória, trinæ fulget corónæ glória. Allelúia.

Ant. 2

Ser. A 
Agnus qui in médio throni est dedúxit eum ad vitæ fontes aquárum et abstérsit Deus omnem lácrimam ab óculis eius. Allelúia.

Ser. B 
prædicatórum Ordinis mílitans in ácie, nunc coniúnctus est ágmini cæléstis milítiæ. Allelúia.

Canticum
Deus iudicabit in iustitia
Is 33, 13-16
Vobis est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt (Act 2, 39).

13 Audíte, qui longe estis, quæ fécerim, *
       et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.
14 Contérriti sunt in Sion peccatóres, *
       possédit tremor ímpios.
    Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? *
       Quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis? –

15 Qui ámbulat in iustítiis *
       et lóquitur æquitátes,
    qui réicit lucra ex rapínis*
       et éxcutit manus suas, ne múnera accípiat,
    qui obtúrat aures suas, ne áudiat sánguinem, *
       et claudit óculos suos, ne vídeat malum: –

16 iste in excélsis habitábit, *
       muniménta saxórum refúgium eius;
    panis ei datus est, *
       aquæ eius fidéles sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2

Ser. A 
Agnus qui in médio throni est dedúxit eum ad vitæ fontes aquárum et abstérsit Deus omnem lácrimam ab óculis eius. Allelúia.

Ser. B 
prædicatórum Ordinis mílitans in ácie, nunc coniúnctus est ágmini cæléstis milítiæ. Allelúia.

Ant. 3

Ser. A 
Sedénti in throno et Agno benedíctio et honor et glória et potéstas in sǽcula sæculórum. Allelúia.

Ser. B 
Mens fuit angélica, lingua fructuósa, vita apostólica, mors quam pretiósa! Allelúia.

Psalmus 97 (98)
Dominus victor in iudicio

Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium. (S. Athanasius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
      quia mirabília fecit. –

   Salvávit sibi déxtera eius, *
      et bráchium sanctum eius.
2 Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
      in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
3 Recordátus est misericórdiæ suæ *
      et veritátis suæ dómui Israel.
   Vidérunt omnes términi terræ *
      salutáre Dei nostri. –

4 Iubiláte Deo, omnis terra, *
      erúmpite, exsultáte et psállite.
5 Psállite Dómino in cíthara, *
      in cíthara et voce psalmi;
6 in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
      iubiláte in conspéctu regis Dómini. –

7 Sonet mare et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
8 Flúmina plaudent manu, †
      simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
9     quóniam venit iudicáre terram.
   Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
      et pópulos in æquitáte.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3

Ser. A 
Sedénti in throno et Agno benedíctio et honor et glória et potéstas in sǽcula sæculórum. Allelúia.

Ser. B 
Mens fuit angélica, lingua fructuósa, vita apostólica, mors quam pretiósa! Allelúia.

LECTIO BREVIS

2 Tim 1, 8-10
Noli erubéscere testimónium Dómini nostri neque me vinctum eius, sed collábora evangélio secúndum virtútem Dei, qui nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra sed secúndum propósitum suum et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante témpora sæculária. Manifestáta est autem nunc per illustratiónem Salvatóris nostri Iesu Christi, qui destrúxit quidem mortem, illuminávit autem vitam et incorruptiónem per Evangélium.

RESPONSORIUM BREVE

Tempore per annum:
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.

Tempore paschali:
V. Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti.* Allelúia, allelúia.
R. Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti.* Allelúia, allelúia.
V. Et gloriámini, omnes recti corde.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti.* Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Qui volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam, et qui perdíderit ánimam suam propter me invéniet eam. Allelúia.
Vel, præsertim in cantu:
Accingímini fílii poténtes, et estóte paráti pugnáre in prœlio: quóniam mélius est nobis mori in bello, quam vidére mala gentis nostræ, et sanctórum. Sicut fúerit volúntas in cælo, sic fiat. Allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Qui volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam, et qui perdíderit ánimam suam propter me invéniet eam. Allelúia.
Vel, præsertim in cantu:
Accingímini fílii poténtes, et estóte paráti pugnáre in prœlio: quóniam mélius est nobis mori in bello, quam vidére mala gentis nostræ, et sanctórum. Sicut fúerit volúntas in cælo, sic fiat. Allelúia.

PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
    Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut beáti Petri mártyris tui fidem cóngrua devotióne sectémur, qui pro eiúsdem fídei dilatatióne, martýrii palmam méruit obtinére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)