Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
PER ANNUM, hebd. II
Pro O.P.: S. Margaritæ de Hungaria, virginis, memoria
Pro O.P.: S. Margaritæ de Hungaria, virginis, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Monasticæ asceseos ac misericordiæ operibus insistens, zelo pro pace instauranda et invictæ fortitudini in denuntiandis iniustitiis magnam suavitatem erga sorores coniunxit, quibus humillima præstare servitia cupiebat. Erga Eucharisticum mysterium et Redemptoris passionem mira flagrans caritate, in Spiritum Sanctum et B. V. Mariam pietate enituit, propitiationis victima exstans pro suæ gentis libeatione a Tartarorum incursionibus. Obiit die 18 ianuarii 1270 et a Pio XII inter sanctas relata est die 19 novembris 1943. Eius sepulcrum sæculo XVII disparuit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.
41 Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, *
salutáre tuum secúndum elóquium tuum.
42 Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, *
quia sperávi in sermónibus tuis. –
43 Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, *
quia in iudíciis tuis supersperávi.
44 Et custódiam legem tuam semper, *
in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –
45 Et ambulábo in latitúdine, *
quia mandáta tua exquisívi.
46 Et loquar de testimóniis tuis in conspéctu regum *
et non confúndar. –
47 Et delectábor in præcéptis tuis, *
quæ diléxi.
48 Et levábo manus meas ad præcépta tua, quæ diléxi; *
et exercébor in iustificatiónibus tuis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.
Ant. 2 Meus cibus est ut fáciam voluntátem Patris.
hóstiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. (Hebr 10, 5)
I
2 Exspéctans exspectávi Dóminum, *
et inténdit mihi.
3 Et exaudívit clamórem meum *
et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis;
et státuit super petram pedes meos *
et firmávit gressus meos.
4 Et immísit in os meum cánticum novum, *
carmen Deo nostro. –
Vidébunt multi et timébunt *
et sperábunt in Dómino.
5 Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam *
et non respéxit supérbos et declinántes in mendácium.
6 Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua, †
et cogitatiónes tuas pro nobis: *
non est qui símilis sit tibi.
Si nuntiáre et éloqui volúero, *
multiplicabúntur super númerum. –
7 Sacrifícium et oblatiónem noluísti, *
aures autem fodísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti, *
8 tunc dixi: "Ecce vénio.
In volúmine libri scriptum est de me. *
9 Fácere voluntátem tuam,
Deus meus, vólui; *
et lex tua in præcórdiis meis."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Meus cibus est ut fáciam voluntátem Patris.
Ant. 3 Pauper sum ego; Dóminus sollícitus est mei.
10 Annuntiávi iustítiam tuam in ecclésia magna; *
ecce lábia mea non prohibébo, Dómine, tu scisti.
11 Iustítiam tuam non abscóndi in corde meo, *
veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
Non abscóndi misericórdiam tuam *
et veritátem tuam ab ecclésia magna. –
12 Tu autem, Dómine, ne prohíbeas miseratiónes tuas a me; *
misericórdia tua et véritas tua semper suscípiant me,
13 quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; †
comprehendérunt me iniquitátes meæ, *
et non pótui vidére.
Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, *
et cor meum derelíquit me. –
14 Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; *
Dómine, ad adiuvándum me festína.
17 Exsúltent et læténtur in te omnes quæréntes te *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus", qui díligunt salutáre tuum.
18 Ego autem egénus et pauper sum; *
Dóminus sollícitus est mei.
Adiútor meus et liberátor meus tu es; *
Deus meus, ne tardáveris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Pauper sum ego; Dóminus sollícitus est mei.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Deus, Pater óptime, qui labórem homínibus ita dedísti, ut mútua semper arte ad altióra profícerent,
præsta, quǽsumus, sic nos iúgiter operári, ut filiórum in te spíritu et fratérna in omnes caritáte vivámus. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)