Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Pro O.P.: S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Exinde, Spiritus Sancti donis mirifice aucta eique summa docilitate obsequens, divinorum altissimam contemplationem in « cella cordis » mira cum apostolica actuositate coniunxit. Ipsum Pontificem, ignito eloquio ac pulchris epistolis, ut Romanam sedem peteret induxit (1376) multosque cuiuscumque condicionis viros ac mulieres ad bonum virtutis vel pacis adducere sategit. Divina caritate succensa Christo Crucifixo conformis fieri studuit et sacris quoque stigmatibus, fulgore non cruore coruscantibus, die 1 aprilis anno 1375 exornari meruit.
«Doctrina eius non acquisita fuit; prius magistra visa est quam discipula» (Bulla canoniz.). Præclara illius spiritualis ac theologicæ doctrinæ documenta reliquit, Dialogum (1378) præsertim: digna quæ «Mater» tunc a copiosa discipulorum familia vocaretur et nunc pro universa Dominicana Familia perseveret. Romæ obiit anno 1380 ibique condita fuit in basilica sanctæ Mariæ supra Minervam. Pius II die 29 iunii 1461 inter sanctas retulit et Paulus VI anno 1970 ipsam Ecclesiæ doctorem declaravit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Veníte, servi, súpplices,
et mente et ore extóllite
dignis beátum láudibus
nomen Dei cum cántico.
Hoc namque tempus illud est,
quo sæculórum iúdicem
iniústa morti trádidit
mortálium senténtia.
Et nos amóre débito,
timóre iusto súbditi,
advérsus omnes ímpetus
quos sævus hostis íncutit,
Unum rogémus et Patrem
Deum regémque Fílium
simúlque Sanctum Spíritum,
in Trinitáte Dóminum. Amen.
PSALMODIA
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
81 Defécit in salutáre tuum ánima mea, *
et in verbum tuum supersperávi.
82 Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, *
dicéntes: "Quando consoláberis me?" –
83 Quia factus sum sicut uter in fumo; *
iustificatiónes tuas non sum oblítus.
84 Quot sunt dies servi tui? *
Quando fácies de persequéntibus me iudícium? –
85 Fodérunt mihi fóveas supérbi, *
qui non sunt secúndum legem tuam.
86 Omnia præcépta tua véritas; *
dolóse persecúti sunt me: ádiuva me. –
87 Paulo minus consummavérunt me in terra, *
ego autem non derelíqui mandáta tua.
88 Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, *
et custódiam testimónia oris tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Oratio iusti æterna sperantis. (S. Hilarius)
2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, *
inténde oratióni meæ.
3 A fínibus terræ ad te clamávi, †
dum anxiarétur cor meum. *
In petram inaccéssam mihi deduc me! –
4 Quia factus es spes mea, *
turris fortitúdinis a fácie inimíci.
5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula, *
prótegar in velaménto alárum tuárum,
6 quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, *
dedísti hereditátem timéntium nomen tuum. –
7 Dies super dies regis adícies, *
annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
8 Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei; *
misericórdia et véritas servent eum. –
9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, *
ut reddam vota mea de die in diem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo. (S. Augustinus)
2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
a timóre inimíci custódi ánimam meam.
3 Prótege me a convéntu malignántium, *
a multitúdine operántium iniquitátem. –
4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
5 ut sagíttent in occúltis immaculátum.
Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
6 firmavérunt sibi consílium nequam.
Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
dixérunt: "Quis vidébit eos?"
7 Excogitavérunt iníqua, †
perfecérunt excogitáta consília. *
Interióra hóminis et cor eius abýssus. –
8 Et sagittávit illos Deus; †
súbito factæ sunt plagæ eórum, *
9 et infirmávit eos lingua eórum.
Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
10 et timébit omnis homo;
et annuntiábunt ópera Dei *
et facta eius intéllegent. –
11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
et gloriabúntur omnes recti corde.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
LECTIO BREVIS
ORATIO
Orémus:
Deus, qui tuæ circa nos veritátis lumen, in coniúncta et mirífica agnitióne nostri in te ac tuipsíus in nobis, per beátam Catharínam hauriéndum nos
doces, eius précibus nobis præsta, tanta veráci cognitióne profícere virtúte ut perféctius in dies te dilígere ac tibi
deservíre valeamus. Per Christum Dóminum nostrum.
Vel:
Deus, qui beátam Catharínam in contemplatióne domínicæ passiónis et in Ecclésiae tuæ servítio, divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne
concéde ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in eius glóriæ revelatióne semper
exsúltet. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)