lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 november 2023
Pro OP: Ss. Ignatii Clementis Delgado, episcopi, Vincentii le Quang Liem a Pace, presbyteri, Dominici Pham Trong (An) Kham, laici, et sociorum, martyrum in Vietnam


Hanc 117 sanctorum martyrum catervam Ioannes Paulus II sollemniter canonizavit die 19 iunii 1988 eosdemque anno 1990 patronos nationis quæ dicitur Viet-Nam declaravit. Ibi enim pro Christi nomine crudelissime occisi sunt sæc. XVIII-XIX. Ex illis 96 Vietnamitæ exstant, 11 Hispani et 10 Galli; 58 autem ex Missionibus Exteris Parisiensibus proveniunt, 59 vero Familiæ Dominicanæ sunt sodales.

Inter istos fratres nostros, quidam fuerunt episcopi, nempe: Ignatius Clemens Delgado († 1838), Dominicus Henares († 1838), Iosephus Maria Díaz Sanjurjo († 1857), Melchior García-Sampedro († 1858), Valentinus Berrio-Ochoa († 1861), Hieronymus Hermosilla († 1861);

alii vero presbyteri: Franciscus Gil de Federich († 1745), Matthæus Alonso Leciniana († 1745), Hiacynthus Castañeda († 1773), Vincentius Le Quang Liêm a Pace († 1773), Vincentius Dô Yên († 1838), Iosephus Fernández († 1838), Dominicus Nguyên Van Hahn (Diêu) († 1838), Petrus Nguyên Van Tu (†1838), Dominicus Tuóc († 1839), Thomas Dinh Viêt Du († 1839), Dominicus Nguyên Van (Doàn) Xuyên († 1839), Josephus Dô Quang Hien († 1840), Dominicus (Doâi) Trach († 1840), Dominicus Mâu († 1858), Ioseph Tuân († 1861), Petrus Almató († 1861);

alii Fraternitatis sacerdotalis S. Dominici sodales extiterunt: Augustinus Schoeffler († 1851), Dominicus Câm († 1859), Thomas Khuông († 1861);

nonnulli denique Laici dominicani fuerunt: Iosephus Hoàng Luong Canh († 1838), Iosephus Nguyên Dính Uyên († 1838), Thomas Nguyên Van Dê († 1839), Franciscus Xavierius Hà Trong Mâu (†1839), Augustinus Nguyên Van Mói († 1839), Dominicus Bùi Van Uy (†1839), Stephanus Nguyên Van Vinh († 1839), Thomas Toán († 1840). Dominicus Pham Trong (An) Kham († 1859), Iosephus Nguyên Duy Khang († 1861); ceteri 25 christifideles fuerunt ex Missionibus O.P. in Tunquino.

Qui omnes morte diversimode mulctati sunt: 75 capitis obtruncatione, 22 iugulatione, 6 combustione, 5 membrorum dilaceratione, 9 in carcere variis tormentis occisi sunt. Eorum corpora anonime sepulta sunt, eorum vero memoria in benedictione semper habita in populis viva perseverat: sperandum est fore ut eorum intercessione mundo pax et Ecclesiæ libertas donentur.

AD SEXTAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Viam mandatórum tuórum curram, quia dilatásti cor meum.

Psalmus 118 (119), 25-32
IV (Daleth)

25 Adhǽsit púlveri ánima mea; *
      vivífica me secúndum verbum tuum.

26 Vias meas enuntiávi, et exaudísti me; *
      doce me iustificatiónes tuas. –

27 Viam mandatórum tuórum fac me intellégere, *
      et exercébor in mirabílibus tuis.

28 Lacrimáta est ánima mea præ mæróre; *
      érige me secúndum verbum tuum. –

29 Viam mendácii avérte a me *
      et legem tuam da mihi benígne.

30 Viam veritátis elégi, *
      iudícia tua propósui mihi. –

31 Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine; *
      noli me confúndere.

32 Viam mandatórum tuórum curram, *
      quia dilatásti cor meum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Viam mandatórum tuórum curram, quia dilatásti cor meum.

Ant. 2 In Dómino sperans, non infirmábor.

Psalmus 25 (26)
Innocentis fiducia et oratio

Elegit nos Deus in Christo, ut essemus sancti et immaculati. (Eph 1, 4)

1 Iúdica me, Dómine, †
      quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum *
      et in Dómino sperans non infirmábor.

2 Proba me, Dómine, et tenta me; *
      ure renes meos et cor meum. –

3 Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est, *
      et ambulávi in veritáte tua.

4 Non sedi cum viris vanitátis *
      et cum occúlte agéntibus non introíbo.

5 Odívi ecclésiam malignántium *
      et cum ímpiis non sedébo. –

6 Lavábo in innocéntia manus meas *
      et circúmdabo altáre tuum, Dómine,

7 ut audítas fáciam voces laudis *
      et enárrem univérsa mirabília tua.

8 Dómine, diléxi habitáculum domus tuæ *
      et locum habitatiónis glóriæ tuæ. –

9 Ne cólligas cum ímpiis ánimam meam *
      et cum viris sánguinum vitam meam,

10 in quorum mánibus iniquitátes sunt, *
       déxtera eórum repléta est munéribus.

11 Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum, *
       rédime me et miserére mei. –

12 Pes meus stetit in dirécto, *
       in ecclésiis benedícam Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 In Dómino sperans, non infirmábor.

Ant. 3 In Dómino sperávit cor meum, et adiútus sum.

Psalmus 27 (28), 1-3. 6-9
Supplicatio et gratiarum actio

Pater, gratias ago tibi quóniam audisti me. (Io 11, 41)

1 Ad te, Dómine, clamábo; *
      Deus meus, ne síleas a me.
  Nequándo táceas a me, *
      et assimilábor descendéntibus in lacum. –

2 Exáudi vocem deprecatiónis meæ, dum clamo ad te, *
      dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.

3 Ne simul trahas me cum peccatóribus *
      et cum operántibus iniquitátem.
  Qui loquúntur pacem cum próximo suo, *
      mala autem in córdibus eórum. –

6 Benedíctus Dóminus, †
      quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ; *

7    Dóminus adiútor meus et protéctor meus,
   in ipso sperávit cor meum, et adiútus sum, †
      et exsultávit cor meum, *
      et in cántico meo confitébor ei.

8 Dóminus fortitúdo plebi suæ *
      et refúgium salvatiónum christi sui est.

9 Salvum fac pópulum tuum et bénedic hereditáti tuæ *
      et pasce eos et extólle illos usque in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In Dómino sperávit cor meum, et adiútus sum.

LECTIO BREVIS

2 Cor 13, 4
Etsi crucifíxus est Christus ex infirmitáte, sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo, sed vivémus cum eo ex virtúte Dei.


V. Adhǽsit púlveri ánima mea.
R. Vivífica me secúndum verbum tuum, Dómine.

ORATIO

Orémus:

Dómine Iesu Christe, qui hora sexta, univérso mundo in ténebris constitúto, pro redemptióne nostra crucis lignum ínnocens ascendísti, illam nobis lucem semper concéde, per quam ad ætérnam vitam perveníre mereámur. Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)