lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 november 2023
Pro OP: Ss. Ignatii Clementis Delgado, episcopi, Vincentii le Quang Liem a Pace, presbyteri, Dominici Pham Trong (An) Kham, laici, et sociorum, martyrum in Vietnam, memoria


Hanc 117 sanctorum martyrum catervam Ioannes Paulus II sollemniter canonizavit die 19 iunii 1988 eosdemque anno 1990 patronos nationis quæ dicitur Viet-Nam declaravit. Ibi enim pro Christi nomine crudelissime occisi sunt sæc. XVIII-XIX. Ex illis 96 Vietnamitæ exstant, 11 Hispani et 10 Galli; 58 autem ex Missionibus Exteris Parisiensibus proveniunt, 59 vero Familiæ Dominicanæ sunt sodales.

Inter istos fratres nostros, quidam fuerunt episcopi, nempe: Ignatius Clemens Delgado († 1838), Dominicus Henares († 1838), Iosephus Maria Díaz Sanjurjo († 1857), Melchior García-Sampedro († 1858), Valentinus Berrio-Ochoa († 1861), Hieronymus Hermosilla († 1861);

alii vero presbyteri: Franciscus Gil de Federich († 1745), Matthæus Alonso Leciniana († 1745), Hiacynthus Castañeda († 1773), Vincentius Le Quang Liêm a Pace († 1773), Vincentius Dô Yên († 1838), Iosephus Fernández († 1838), Dominicus Nguyên Van Hahn (Diêu) († 1838), Petrus Nguyên Van Tu (†1838), Dominicus Tuóc († 1839), Thomas Dinh Viêt Du († 1839), Dominicus Nguyên Van (Doàn) Xuyên († 1839), Josephus Dô Quang Hien († 1840), Dominicus (Doâi) Trach († 1840), Dominicus Mâu († 1858), Ioseph Tuân († 1861), Petrus Almató († 1861);

alii Fraternitatis sacerdotalis S. Dominici sodales extiterunt: Augustinus Schoeffler († 1851), Dominicus Câm († 1859), Thomas Khuông († 1861);

nonnulli denique Laici dominicani fuerunt: Iosephus Hoàng Luong Canh († 1838), Iosephus Nguyên Dính Uyên († 1838), Thomas Nguyên Van Dê († 1839), Franciscus Xavierius Hà Trong Mâu (†1839), Augustinus Nguyên Van Mói († 1839), Dominicus Bùi Van Uy (†1839), Stephanus Nguyên Van Vinh († 1839), Thomas Toán († 1840). Dominicus Pham Trong (An) Kham († 1859), Iosephus Nguyên Duy Khang († 1861); ceteri 25 christifideles fuerunt ex Missionibus O.P. in Tunquino.

Qui omnes morte diversimode mulctati sunt: 75 capitis obtruncatione, 22 iugulatione, 6 combustione, 5 membrorum dilaceratione, 9 in carcere variis tormentis occisi sunt. Eorum corpora anonime sepulta sunt, eorum vero memoria in benedictione semper habita in populis viva perseverat: sperandum est fore ut eorum intercessione mundo pax et Ecclesiæ libertas donentur.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS Adhibetur textus congruus, vel de Communi plurimorum martyrum, vel sequens.

Invícti nostri mártyres,
tandem solúti et líberi
statu vitæ pulchérrimo
in domo Patris énitent.

Fides pugnávit strénua
sui cruóris pródiga:
nam morte mortem díruit
seséque impéndens róborat.

Vitam tenébunt, dífferunt
pœnis morárum iúgibus,
et mors inextricábilis
longos dolóres prótrahit.

Non sordidáti aut débiles
sicut vidéntur ínterim,
sed candidátis véstibus
repléntur Christi gáudio.

Laus et perénnis glória,
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ser. A: Accipiétis virtútem superveniénte Sancto Spíritu in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ.
Ser. B: Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus

Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

3 Miserére mei, Deus, *
      secúndum misericórdiam tuam;
   et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
      dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
      et a peccáto meo munda me. –

5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
      et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
      et malum coram te feci,
   ut iustus inveniáris in senténtia tua *
      et æquus in iudício tuo. –

7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
      et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
      et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –

9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
       lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
       et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –

11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
       et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
       et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –

13 Ne proícias me a fácie tua *
       et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
       et spíritu promptíssimo confírma me. –

15 Docébo iníquos vias tuas, *
       et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
       et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –

17 Dómine, lábia mea apéries, *
       et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
       holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
       cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –

20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
       ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
       oblatiónes et holocáusta; *
       tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ser. A: Accipiétis virtútem superveniénte Sancto Spíritu in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ.
Ser. B: Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

Ant. 2 Ser. A: Vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini.
Ser. B: Hi sunt qui venérunt ex magna tribulatióne et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

Canticum
Omnes gentes convertantur ad Dominum
Is 45, 15-25
In nomine Iesu omne genu flectatur (Phil 2, 10).

15 Vere tu es Deus abscónditus, *
      Deus Israel salvátor. –

16  Confúsi sunt et erubuérunt omnes, *
       simul abiérunt in confusiónem fabricatóres idolórum.
17 Israel salvátus est in Dómino salúte ætérna; *
       non confundémini et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.

18 Quia hæc dicit Dóminus, †
       qui creávit cælos, ipse Deus, *
       qui formávit terram et fecit eam, ipse fundávit eam;
    non ut vácua esset, creávit eam, †
       ut habitarétur, formávit eam: *
       «Ego Dóminus, et non est álius. –

19 Non in abscóndito locútus sum, *
       in loco terræ tenebróso; non dixi sémini Iacob:
    “Frustra quǽrite me”. *
       Ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta. –

20 Congregámini et veníte et accédite simul, *
       qui salváti estis ex géntibus.
    Nesciérunt, qui levant lignum sculptúræ suæ *
       et rogant deum non salvántem.
21 Annuntiáte et veníte et consiliámini simul. *
       Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
    Numquid non ego Dóminus, †
       et non est ultra Deus absque me? *
       Deus iustus et salvans non est præter me. –

22 Convertímini ad me et salvi éritis, omnes fines terræ, *
       quia ego Deus, et non est álius.

23 In memetípso iurávi: Egréssa est de ore meo iustítia, *
       verbum, quod non revertétur;
    quia mihi curvábitur omne genu, *
       et iurábit omnis lingua». –

24 «Tantum in Dómino» dicent *
       «sunt iustítiæ et robur!».
25 Ad eum vénient et confundéntur †
       omnes, qui repúgnant ei: *
       in Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ser. A: Vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini.
Ser. B: Hi sunt qui venérunt ex magna tribulatióne et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

Ant. 3 Ser. A: Vos estis qui permansístis mecum in tentatiónibus meis.
Ser. B: ídeo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 99 (100)
Gaudium in templum ingredientium

Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).

1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
      servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
      in exsultatióne. –

3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
      ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
      pópulus eius et oves páscuæ eius. –

4 Introíte portas eius in confessióne, †
      átria eius in hymnis, *
      confitémini illi, benedícite nómini eius.

5 Quóniam suávis est Dóminus; †
      in ætérnum misericórdia eius, *
      et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ser. A: Vos estis qui permansístis mecum in tentatiónibus meis.
Ser. B: ídeo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14
Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et virtútis Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Iusti autem *in perpétuum vivent.
R. Iusti autem *in perpétuum vivent.
V. Et apud Dóminum est merces eórum.
R. In perpétuum vivent.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Iusti autem *in perpétuum vivent.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Sancti mártyres, communicántes passiónibus Christi, gavísi sunt, et in revelatióne glóriæ eius conrégnant cum Christo in ætérnum.

Vel, præsertim in cantu: Maiórem caritátem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Sancti mártyres, communicántes passiónibus Christi, gavísi sunt, et in revelatióne glóriæ eius conrégnant cum Christo in ætérnum.

Vel, præsertim in cantu: Maiórem caritátem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis.

PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
     Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, omnis paternitátis fons et orígo, qui beátos mártyres Ignátium et sócios eius cruci Fílii tui, usque ad sánguinis effusiónem, fidéles effecísti; eórum intercessióne concéde, ut amórem tuum inter fratres propagántes, fílii tui nominári et esse valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)