lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 ianuarius 2025
Pro O.P.: B. Bernardi Scamacca, presbyteri


Bernardus, antea Antonius, Catanæ in Sicilia [Italia] anno 1430 e nobilibus parentibus natus est. Post levem iuventutem, gravi prostratus vulnere in singulari certamine accepto, divina gratia permotus, inter Fratres Prædicatores ascribi voluit anno 1452. Uni Deo adhærens flagranti caritate dignisque pænitentiæ fructibus Christo Crucifixo, cuius Passionem singulari pietate coluit, se conformare studuit. Misericordia in proximos enituit, egenos præsertim et ægrotos, pro quibus magnum nosocomium adhuc existens extruendum curavit, nobilium concivium sumptibus, quod ipse dum viveret prudenter rexit. Restaurandæ vitæ regulari præpositus, huic operi totum se dedit. Prædicator ardens multos cives ad Deum adduxit. Obiit Catanæ, die 11 ianuarii 1487. Leo XII, die 8 martii 1825, eius cultum ratum habuit et confirmavit.

AD NONAM

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.   Allelúia.

HYMNUS

Ternis horárum términis
volútis, dante Dómino,
trinum perfécte et únicum
ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium
puro tenéntes péctore,
Petri magístri régula
signo salútis pródita,

Et nos psallámus spíritu,
hæréntes sic apóstolis,
ut plantas adhuc débiles
Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Ecce dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Psalmus 118 (119), 81-88
XI (Caph)

81 Defécit in salutáre tuum ánima mea, *
      et in verbum tuum supersperávi.
82 Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, *
      dicéntes: "Quando consoláberis me?" –

83 Quia factus sum sicut uter in fumo; *
      iustificatiónes tuas non sum oblítus.
84 Quot sunt dies servi tui? *
      Quando fácies de persequéntibus me iudícium? –

85 Fodérunt mihi fóveas supérbi, *
      qui non sunt secúndum legem tuam.
86 Omnia præcépta tua véritas; *
      dolóse persecúti sunt me: ádiuva me. –

87 Paulo minus consummavérunt me in terra, *
      ego autem non derelíqui mandáta tua.
88 Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, *
      et custódiam testimónia oris tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 60 (61)
Exsulis oratio

Oratio iusti æterna sperantis. (S. Hilarius)

2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, *
      inténde oratióni meæ.

3 A fínibus terræ ad te clamávi, †
      dum anxiarétur cor meum. *
      In petram inaccéssam mihi deduc me! –

4 Quia factus es spes mea, *
      turris fortitúdinis a fácie inimíci.

5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula, *
      prótegar in velaménto alárum tuárum,

6 quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, *
      dedísti hereditátem timéntium nomen tuum. –

7 Dies super dies regis adícies, *
      annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.

8 Sédeat in ætérnum in conspéctu Dei; *
      misericórdia et véritas servent eum. –

9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, *
      ut reddam vota mea de die in diem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 63 (64)
Contra hostes oratio

Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo. (S. Augustinus)

2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
      a timóre inimíci custódi ánimam meam.
3 Prótege me a convéntu malignántium, *
      a multitúdine operántium iniquitátem. –

4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
      intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
5     ut sagíttent in occúltis immaculátum.
   Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
6     firmavérunt sibi consílium nequam.
   Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
      dixérunt: "Quis vidébit eos?"
7 Excogitavérunt iníqua, †
      perfecérunt excogitáta consília. *
      Interióra hóminis et cor eius abýssus. –

8 Et sagittávit illos Deus; †
      súbito factæ sunt plagæ eórum, *
9     et infirmávit eos lingua eórum.
   Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
10    et timébit omnis homo;
    et annuntiábunt ópera Dei *
       et facta eius intéllegent. –

11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
       et gloriabúntur omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

LECTIO BREVIS

Zac 8, 7-8
Ecce ego salvábo pópulum meum de terra oriéntis et de terra occásus solis: et addúcam eos, et habitábunt in médio Ierúsalem; et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum in veritáte et iustítia.


V. Benedícite, gentes, Deum nostrum.
R. Et audítam fácite vocem laudis eius.

ORATIO

Orémus:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut Salvatóris mundi, stella duce, manifestáta natívitas méntibus nostris revelétur semper et crescat. Per Christum Dóminum nostrum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)