lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 ianuarius 2025
Pro O.P.: B. Bernardi Scamacca, presbyteri, pro commemoratione


Bernardus, antea Antonius, Catanæ in Sicilia [Italia] anno 1430 e nobilibus parentibus natus est. Post levem iuventutem, gravi prostratus vulnere in singulari certamine accepto, divina gratia permotus, inter Fratres Prædicatores ascribi voluit anno 1452. Uni Deo adhærens flagranti caritate dignisque pænitentiæ fructibus Christo Crucifixo, cuius Passionem singulari pietate coluit, se conformare studuit. Misericordia in proximos enituit, egenos præsertim et ægrotos, pro quibus magnum nosocomium adhuc existens extruendum curavit, nobilium concivium sumptibus, quod ipse dum viveret prudenter rexit. Restaurandæ vitæ regulari præpositus, huic operi totum se dedit. Prædicator ardens multos cives ad Deum adduxit. Obiit Catanæ, die 11 ianuarii 1487. Leo XII, die 8 martii 1825, eius cultum ratum habuit et confirmavit.

AD LAUDES MATUTINAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iesu, coróna célsior
et véritas sublímior,
qui confiténti sérvulo
reddis perénne prǽmium,

Da supplicánti cœtui,
huius rogátu cǽlitis,
remissiónem críminum
rumpéndo nexum vínculi.

Nil vanitátis díligens,
terréna sic exércuit,
ut mente tota férvidus
tibi placéret únice.

Te, Christe, rex piíssime,
hic confiténdo iúgiter,
calcávit hostem fórtiter
supérbum ac satéllitem.

Virtúte clarus et fide,
oratióni sédulus
ac membra servans sóbria,
dapes supérnas óbtinet.

Deo Patri sit glória
tibíque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Canticum
Dei beneficia in populum
Dt 32, 1-12
Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas (Mt 23, 37).

1 Audíte, cæli, quæ loquor, *
       áudiat terra verba oris mei!
2 Stillet ut plúvia doctrína mea, *
      fluat ut ros elóquium meum
   quasi imber super herbam *
      et quasi stillæ super grámina. –

3 Quia nomen Dómini invocábo: *
      date magnificéntiam Deo nostro!
4 Petra, perfécta sunt ópera eius, *
      quia omnes viæ eius iustítia.
   Deus fidélis et absque ulla iniquitáte, *
      iustus et rectus. –

5 Peccavérunt ei, non fílii eius in sórdibus suis, *
      generátio prava atque pervérsa.
6 Hǽccine rédditis Dómino, *
      pópule stulte et insípiens?
   Numquid non ipse est pater tuus, *
      qui possédit te, ipse fecit et stabilívit te? –

7 Meménto diérum antiquórum, *
      cógita generatiónes síngulas;
   intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi, *
      maióres tuos, et dicent tibi. –

8 Quando dividébat Altíssimus gentes, *
      quando separábat fílios Adam,
   constítuit términos populórum *
      iuxta númerum filiórum Israel;
9 pars autem Dómini pópulus eius, *
       Iacob funículus hereditátis eius. –

10 Invénit eum in terra desérta, *
       in loco horróris et ululátu solitúdinis;
    circúmdedit eum et atténdit *
       et custodívit quasi pupíllam óculi sui.
11 Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos *
       et super eos vólitans
    expándit alas suas et assúmpsit eum *
       atque portávit super pennas suas.
12 Dóminus solus dux eius fuit, *
       et non erat cum eo deus aliénus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.

LECTIO BREVIS

Rom 12, 1-2
Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
R. Lex Dei eius * in corde ipsíus.
V. Et non supplantabúntur gressus eius.
R. In corde ipsíus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lex Dei eius * in corde ipsíus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In hoc cognóscent omnes quia mei estis discípuli, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In hoc cognóscent omnes quia mei estis discípuli, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.

PRECES
Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus:
     Tu solus sanctus, Dómine.

Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,
miserére nostri, Dómine Iesu.
Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,
sanctífica nos, Dómine Iesu.
Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,
illúmina nos, Dómine Iesu.
Qui voluísti ministráre, non ministrári,
fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.
Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,
fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátum Bernárdum in viam conversiónis et evangélicæ perfectiónis traduxísti, præsta quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, peccáta nostra defléntes, ad te puris méntibus convertámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)