lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 maius 2010
S. Mariæ Magdalenæ de’ Pazzi, virginis, memoria ad libitum

AD VESPERAS


Florentiæ nata est anno 1566; pie educata et inter Sorores Carmelitas adscripta, absconditam vitam orationis et abnegationis duxit, pro Ecclesiæ reformatione enixe precabatur, et sorores ad perfectionem direxit. Multis donis a Deo insignita, obiit anno 1607.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iesu, coróna vírginum,
quem Mater illa cóncipit
quæ sola virgo párturit,
hæc vota clemens áccipe,

Qui pascis inter lília
sæptus choréis vírginum,
sponsus decórus glória
sponsísque reddens prǽmia.

Quocúmque pergis, vírgines
sequúntur, atque láudibus
post te canéntes cúrsitant
hymnósque dulces pérsonant.

Te deprecámur, lárgius
nostris adáuge méntibus
nescíre prorsus ómnia
corruptiónis vúlnera.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur déxtera mea.

Psalmus 136 (137), 1-6
Super flumina Babylonis

Hanc corporalem populi captivitatem referre in exemplum spiritalis captivitatis oportet. (S. Hilarius)

1 Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus, *
      cum recordarémur Sion.
2 In salícibus in médio eius *
      suspéndimus cítharas nostras. –

3 Quia illic rogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, *
      verba cantiónum
   et, qui affligébant nos, lætítiam: *
      „Cantáte nobis de cánticis Sion.“ –

4 Quómodo cantábimus cánticum Dómini *
      in terra aliéna?
5 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, *
      oblivióni detur déxtera mea;
6 adhǽreat lingua mea fáucibus meis, *
      si non memínero tui,
   si non præposúero Ierúsalem *
      in cápite lætítiæ meæ.

     7  [Memor esto, Domine, adversus filios Edom *
         diei Ierusalem;
         qui dicebant: "Exinanite, exinanite *
         usque ad fundamentum in ea."
     8  Filia Babylonis devastans, †
         beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, *
         quam retribuisti nobis;
     9  beatus, qui tenebit *
         et allidet parvulos tuos ad petram.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Si oblítus fúero tui, Ierúsalem, oblivióni detur déxtera mea.

Ant. 2 In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.

Psalmus 137 (138)
Gratiarum actio

Reges terrae afferent gloriam suam et honorem in civitatem sanctam. (Cf. Ap 21, 24)

1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *
      quóniam audísti verba oris mei.
   In conspéctu angelórum psallam tibi, *
2     adorábo ad templum sanctum tuum;
   et confitébor nómini tuo †
      propter misericórdiam tuam et veritátem tuam, *
      quóniam magnificásti super omne nomen elóquium tuum. –

3 In quacúmque die invocávero te, exáudi me; *
      multiplicábis in ánima mea virtútem.
4 Confitebúntur tibi, Dómine, omnes reges terræ, *
      quia audiérunt elóquia oris tui.
5 Et cantábunt vias Dómini, *
      quóniam magna est glória Dómini;
6 quóniam excélsus Dóminus, †
      et húmilem réspicit, *
      et supérbum a longe cognóscit. –

7 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me; †
      et contra iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, *
      et salvum me fáciet déxtera tua.
8 Dóminus perfíciet pro me; †
      Dómine, misericórdia tua in sǽculum: *
      ópera mánuum tuárum ne despícias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.

Ant. 3 Dignus est Agnus qui occísus est accípere glóriam et honórem.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dignus est Agnus qui occísus est accípere glóriam et honórem.

LECTIO BREVIS

1 Cor 7, 32b.34a
Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu.

RESPONSORIUM BREVE
V. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.
R. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.
V. Adducéntur in templum Regis.
R. In exsultatióne.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant.
Pro virgine et martyre: In una hóstia dúplicem celebrámus corónam, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit.
Pro virgine: Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant.
Pro virgine et martyre: In una hóstia dúplicem celebrámus corónam, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit.
Pro virgine: Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.

PRECES
Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
     Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
immaculátam eam redde et sanctam.
Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, virginitátis amátor, qui beátam Maríam Magdalénam vírginem, tuo amóre succénsam, donis cæléstibus decorásti, da ut, quam hódie venerámur, eius puritátis caritatísque imitémur exémpla. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)