lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 november 2010
S. Martini de Porres, religiosi, memoria ad libitum

AD VESPERAS


Ex patre Hispano et nigra muliere natus est Limæ in Peruvia anno 1579. Puerulus medicamentariam artem didicit, quam postea, inter Fratres Prædicatores adlectus, pro pauperibus large exercuit. Vitam gessit asperam atque humilem, et eucharistiam maxime coluit. Mortuus est anno 1639.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui séminant in lácrimis, in exsultatióne metent.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
      facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
      et lingua nostra exsultatióne.
   Tunc dicébant inter gentes: *
      „Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
      facti sumus lætántes. –

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
      sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
      in exsultatióne metent. –

6 Eúntes ibant et flebant *
      semen spargéndum portántes;
   veniéntes autem vénient in exsultatióne *
      portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui séminant in lácrimis, in exsultatióne metent.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum, et custódiat civitátem.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum, et custódiat civitátem.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mórtuis
Cf. Col 1, 12-20

12 Grátias agámus Deo Patri, *
       qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
       et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
       remissiónem peccatórum; –

15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
       primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
       in cælis et in terra, *
       visibília et invisibília,
    sive throni sive dominatiónes *
       sive principátus sive potestátes. –

    Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17    et ipse est ante ómnia, *
       et ómnia in ipso constant. –

18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
       qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
       ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *
       et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
       sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 28-30
Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Iustus Dóminus, * et iustítiam diléxit.
R. Iustus Dóminus, * et iustítiam diléxit.
V. Æquitátem vidit vultus eius.
R. Et iustítiam diléxit.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Iustus Dóminus, * et iustítiam diléxit.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Magnificémus Dóminum, qui húmilem servum suum Martínum cæléstibus donis exaltávit.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Magnificémus Dóminum, qui húmilem servum suum Martínum cæléstibus donis exaltávit.

PRECES
Implorémus Patrem, fontem omnis sanctitátis, ut, per sanctórum exémpla et intercessiónem, ad vitam sanctam nos perdúcat, et dicámus:
     Sancti simus, quia tu sanctus es.

Pater sancte, qui voluísti ut fílii tui nominémur et simus,
fac ut te per orbem terrárum sancta confiteátur Ecclésia.
Pater sancte, qui voluísti ut ambulémus digne tibi per ómnia placéntes,
da, ut in ópere bono fructificémus.
Pater sancte, qui nos tibi reconciliásti per Christum,
serva nos in nómine tuo, ut omnes unum simus.
Pater sancte, qui nos ad cæléste vocásti convívium,
per panem, qui de cælo descéndit, præsta nobis, ut caritátem pleniórem cónsequi valeámus.
Pater sancte, ómnibus peccatóribus dimítte delícta,
et súscipe defúnctos ad lumen vultus tui.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)