Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
PER ANNUM, hebd. VI
Pro O.P.: B. Ioannis de Fiesole seu B. Angelici, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Sacro presbyteratu insignitus, eiusdem conventus vicarium bis et priorem posterius egit. Arcta nixus fidelitate erga religionis officia, divina mysteria oratione et studio in tabulis altarium Fæsulis pinxit (c. 1425-1438); Florentiæ vero, apud S. Marcum, rogatu magni patris Antonini tunc prioris, claustrum et aulam capituli, cellas et andrones, udo illito opere, exornavit (1439-1445). Romam ab Eugenio IV accitus, duo sacella depinxit in basilica S. Petri et in ædibus Vaticanis; ex mandato autem papæ Nicolai V, qui eum venerabatur ob vitæ integritatem et morum excellentiam, privatum ipsius sacellum et zotheculam exornavit (1445-1449). Cortonæ quoque, in conventu S. Dominici (1438) et Urbeveteri, in Ecclésia cathedrali (1447) adlaboravit. Florentinum archiepiscopatum, sibimet ab Eugenio IV oblatum, demisse recusavit, suadens ut dignitas illa Antonino tribueretur.
Romæ, apud S. Mariam supra Minervam, die 18 februarii 1455 beato transitu requievit in pace; ibique eius marmoreum sepulcrum super terram, cum illius imagine, adhuc exstat. Fuit Frater Ioannes vir simplex et rectus, pauper et humilis; in picturis vero devotus et suavis, ornatus et facilis. Quapropter, mirabili quodam virtutum et artis compendio, Beatus Angelicus reverenter est appellatus. Cuius sanctitatis et ingenii fama late ubique celebratur.
In eius igitur honorem et artis sacræ augmentum Ioannes Paulus II, die 3 octobris 1982, cultum liturgicum universo Prædicatorum Ordini concessit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Vir celse, forma fúlgida
virtútis, hymnum súscipe,
qui iure dum te prǽdicat,
Dei canit magnália.
Qui sempitérnus Póntifex
stirpem Deo mortálium
revínxit, atque réddidit
paci novo nos fœdere,
Te fecit ipse próvidus
sui minístrum múneris,
Patri datúrum glóriam
eiúsque vitam plébibus.
Regális huius cúlminis
adéptus altitúdinem,
verbo fuísti et móribus
doctor, sacérdos, hóstia.
Locátus in cæléstibus,
sanctæ meménto Ecclésiæ,
oves ut omnes páscua
Christi petant felícia.
Sit Trinitáti glória,
quæ sancti honóris múnia
tibi minístro sédulo
dignis corónat gáudiis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.
Dives difficile intrabit in regnum cælorum. (Mt 19, 23)
2 Audíte hæc, omnes gentes, *
áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem:
3 quique húmiles et viri nóbiles, *
simul in unum dives et pauper! –
4 Os meum loquétur sapiéntiam *
et meditátio cordis mei prudéntiam.
5 Inclinábo in parábolam aurem meam, *
apériam in psaltério ænígma meum. –
6 Cur timébo in diébus malis, *
cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
7 Qui confídunt in virtúte sua *
et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur. –
8 Etenim seípsum non rédimet homo; *
non dabit Deo propitiatiónem suam.
9 Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: †
ad últimum defíciet, *
10 ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
11 Et vidébit sapiéntes moriéntes; †
simul insípiens et stultus períbunt *
et relínquent aliénis divítias suas. –
12 Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; †
tabernácula eórum in progéniem et progéniem, *
etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; †
comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
et símilis factus est illis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.
Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.
14 Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, *
et finis eórum, qui cómplacent in ore suo.
15 Sicut oves in inférno pósiti sunt, *
mors depáscet eos;
descéndent præcípites ad sepúlcrum, †
et figúra eórum erit in consumptiónem: *
inférnus habitáculum eórum. –
16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, *
de manu ínferi vere suscípiet me.
17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo *
et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
18 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, *
neque descéndet cum eo glória eius. –
19 Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: *
„Laudábunt te quod benefecísti tibi“,
20 tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, *
qui in ætérnum non vidébunt lumen. –
21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; †
comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
et símilis factus est illis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.
Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.
5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábunt super terram. –
12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
V. Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis.
R. Qui multum orat pro pópulo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Dómine, non est exaltátum cor meum, neque eláti sunt óculi mei: vere pacátam et quiétam feci ánimam meam
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Dómine, non est exaltátum cor meum, neque eláti sunt óculi mei: vere pacátam et quiétam feci ánimam meam
PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
— fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
— per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
— reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
— tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
— salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beáto Ioánni de Fǽsulis próvide inspirásti ut supérnam pacem ac dulcédinem nobis collustráret, illíus tríbue précibus ut,
perspícuis virtútum exémplis, eándem in corda fratrum nostrórum radiántem exhibeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, cuius ineffábili múnere Beátus Angélicus Verbi tui mystéria iúgiter investigávit et dócuit, eius intercessióne concéde,
ut qui iam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)