Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria
Pro O.P.: S. Thomæ de Aquino, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Christo Salvatori devotissimus, signanter in Crucis passione et in Eucharistiæ mysterio — quod liturgicis compositionibus extulit — filiali quoque erga Deiparam Virginem Mariam pietate flagravit. Obiit Fossæ Novæ [Fossanova], die 7 martii 1274, cum ad Lugdunense Concilium iter faceret. A Ioanne XXII, die 18 iulii 1323 in sanctorum numerum relatus fuit. A S. Pio V, die 11 aprilis 1567 quintus Latinæ Ecclesiæ Doctor declaratus est. A Leone XIII, die 4 augusti 1880, omnium Universitatum et Scholarum catholicarum Patronus proclamatus fuit. Eius festum, attentis liturgiæ instauratæ rationibus, hodierna celebratur die in qua translatio ipsius corporis Tolosam recolitur.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Thoma, te méritis láudibus ámbiunt
qui te conspíciunt númine cǽlico
sæclis propósitum, lúmine ut áfferas
divo fonte salúbriter.
Morum mundíties te quoque prǽdicat
quem puris símilem prǽstitit Angelis,
ac vultum Dómini nunc sine término
largítur tibi límpidum.
Non te divítiæ, prǽdia, stémmata
obléctant: húmilis per crucis áspera
tu Christum séqueris, nisu in ómnibus
eius quǽrere glóriam.
Humáni géneris qui decus énites,
mundo restítuas íntegra dógmata,
da castis hómines áctibus hǽreant,
Christi iússaque díligant.
Sint laudis Tríadi cántica iúgiter,
quæ te miríficis compsit honóribus,
quæ donet sócios nos tibi pérfrui
pacis múnere pérpetis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1
Ser. A: Secúndum grátiam Dei, quæ data est mihi, ut sápiens architéctus fundaméntum pósui; álius autem superædíficat.
Ser. B: Candor est lucis ætérnæ et spéculum sine mácula.
Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)
1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant, qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat, qui custódit eam. –
2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
qui manducátis panem labóris, *
quia dabit diléctis suis somnum. –
3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1
Ser. A: Secúndum grátiam Dei, quæ data est mihi, ut sápiens architéctus fundaméntum pósui; álius autem superædíficat.
Ser. B: Candor est lucis ætérnæ et spéculum sine mácula.
Ant. 2
Ser. A: Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte.
Ser. B: Non est invéntus símilis illi qui conserváret legem Excélsi.
Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens. (Ap 15, 3)
1 Confitébor Dómino in toto corde meo, *
in consílio iustórum et congregatióne. –
2 Magna ópera Dómini, *
exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.
3 Decor et magnificéntia opus eius, *
et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –
4 Memóriam fecit mirabílium suórum, *
miséricors et miserátor Dóminus.
5 Escam dedit timéntibus se; *
memor erit in sǽculum testaménti sui. –
6 Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
ut det illis hereditátem géntium; *
7 ópera mánuum eius véritas et iudícium.
Fidélia ómnia mandáta eius, †
8 confirmáta in sǽculum sǽculi, *
facta in veritáte et æquitáte.
9 Redemptiónem misit pópulo suo, *
mandávit in ætérnum testaméntum suum. –
Sanctum et terríbile nomen eius. *
10 Inítium sapiéntiæ timor Dómini,
intelléctus bonus ómnibus faciéntibus ea; *
laudátio eius manet in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2
Ser. A: Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte.
Ser. B: Non est invéntus símilis illi qui conserváret legem Excélsi.
Ant. 3
Ser. A: Deus, qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Iesu Christi.
Ser. B: Sapiéntia ædificávit sibi domum, móscuit vinum et pósuit mensam, allelúia.
11,17 Grátias ágimus tibi, *
Dómine Deus omnípotens,
qui es et qui eras, *
quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti. –
18 Et irátæ sunt gentes, *
et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis *
et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –
12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
et potéstas Christi eius,
quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri
die ac nocte. –
11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
et propter verbum testimónii sui;
et non dilexérunt ánimam suam *
usque ad mortem.
12 Proptérea lætámini, cæli *
et qui habitátis in eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3
Ser. A: Deus, qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Iesu Christi.
Ser. B: Sapiéntia ædificávit sibi domum, móscuit vinum et pósuit mensam, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Sapiéntiam eius * enarrábunt gentes.
R. Sapiéntiam eius * enarrábunt gentes.
V. Et laudem eius enuntiábit Ecclésia.
R. Enarrábunt gentes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sapiéntiam eius * enarrábunt gentes.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Dedit ei Deus sapiéntiam multam nimis, quam sine fictióne dídicit et sine invídia communicávit.
Vel, præsertim in cantu: In médio Ecclésiæ apéruit os eius, et implévit eum spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Dedit ei Deus sapiéntiam multam nimis, quam sine fictióne dídicit et sine invídia communicávit.
Vel, præsertim in cantu: In médio Ecclésiæ apéruit os eius, et implévit eum spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
PRECES
Deum, in quo ténebræ non sunt ullæ, eníxe rogémus, ut rádio suæ lucis mentes hóminum illustráre et dirígere non désinat:
Sit splendor Dómini super nos.
Creátor ineffábilis, qui mundum disposuísti in mensúra et póndere et número,
— da scientiárum et ártium cultóribus diligéntiam te quæréntem, sapiéntiam te inveniéntem, ingénium te patefáciens.
Deus in quo vívimus et movémur et sumus,
— da cunctis géntibus, ut te quæréndo propínquum attréctent et invéniant.
Qui fámulum tuum Thomam corde fecísti húmilem et ánimo magnum,
— símiles, quǽsumus, fac omnes quibus offícium incúmbit ut fídei veritátes mundo commúnicent.
Qui síngulis nobis cor fecísti irrequiétum donec requiéscat in te,
— per sémitas tuas duc nos quo téndimus, ad lucem quam inhábitas.
Deum, quem multi cæcutiéntes in vita quæsiérunt, et ántequam clare invenírent decessérunt:
— concéde benígnus et ipsis partem cum sanctis in lúmine.
[Petitiónes nostras concludámus a Patre postulántes, una cum pane cotidiáno, quæ vitæ ætérnæ vera sunt aliménta:]
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quǽsumus,
et quæ dócuit intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel alia:
Deus, qui beátum Thomam sapiéntiæ tuæ præcónem, ac sanctitátis vitæ exémplar Ecclésiæ tuæ próvide tribuísti, illius méritis et exémplo, te nobis
iúgiter concéde et veráciter quǽrere, et super ómnia dilígere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)