lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 iulius 2016
Pro O.P.: B. Petri Georgii Frassati, sodalis laici, pro commemoratione

AD VESPERAS


Augustæ Taurinorum (Italia) natus die 6 aprilis 1901, ad studia, pietatem, apostolatum et opera socialia, ad montanas excursiones et caritatis sollicitudines incubuit, iuvenibus velut lumen et exemplum christianæ vitæ in sǽculo integre et ardenter peractæ. Undevicesimum annum agens, cum adhuc scientiam machinalem apud universitatem studiorum disceret, consuetudine uti coepit cum Ordine sancti Dominici, eius charisma perscrutatus est, et die 28 maii 1922, vicesimum alterum annum agens, in numerum sodalium laicorum sancti Dominici coram fratre Martino Stanislao Gillet, postea Magistro Ordinis, adscitus est. Insequenti anno professionem fecit sub nomine fratris Hieronymi, in honorem et imitationem magni Savonarola, cuius scripta studiose lectitabat una cum operibus sanctæ Catharinæ Senensis et sancti Thomæ Aquinatis. Obiit die 4 iulii 1925, celerrime morbo confectus qui italico sermone “poliomielite” dicitur: hunc vero contraxerat apud quosdam ei dilectos pauperes, sub tegulis habitantes, quibus cotidie subveniebat.

Ioannes Paulus II die 20 maii 1990 eum Beatum declaravit et ‘hominem octo beatitudinum’ appellavit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.

Psalmus 44 (45)
Regis nuptiæ

Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)

I

2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
      dico ego ópera mea regi. *
      Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –

3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
      diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
      proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
      magnificéntia tua et ornátu tuo.

5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
      propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
      sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
      in corda inimicórum regis. –

7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
      sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
      proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
      óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –

9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
      e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
       ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.

Ant. 2 Ecce Sponsus venit: exíte óbviam ei.

II

11 Audi, fília, et vide, †
       et inclína aurem tuam *
       et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;

12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
       Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

13 Fília Tyri cum munéribus; *
       vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –

14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
       textúris áureis circumamícta.

15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
       vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
       adducúntur in domum regis. –

17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
       constítues eos príncipes super omnem terram.

18 Memor ero nóminis tui *
       in omni generatióne et generatióne;
    proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
       et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ecce Sponsus venit: exíte óbviam ei.

Ant. 3 Propósuit Deus in plenitúdine témporum instauráre ómnia in Christo.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Propósuit Deus in plenitúdine témporum instauráre ómnia in Christo.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 28-30
Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Iustus Dóminus, * et iustítiam diléxit.
R. Iustus Dóminus, * et iustítiam diléxit.
V. Æquitátem vidit vultus eius.
R. Et iustítiam diléxit.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Iustus Dóminus, * et iustítiam diléxit.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Neque ad horam céssimus subiectióne, ut véritas Evangélii permáneat apud vos.
Vel:
Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.v

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Neque ad horam céssimus subiectióne, ut véritas Evangélii permáneat apud vos.
Vel:
Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.v

PRECES
Implorémus Patrem, fontem omnis sanctitátis, ut, per sanctórum exémpla et intercessiónem, ad vitam sanctam nos perdúcat, et dicámus:
     Sancti simus, quia tu sanctus es.

Pater sancte, qui voluísti ut fílii tui nominémur et simus,
fac ut te per orbem terrárum sancta confiteátur Ecclésia.
Pater sancte, qui voluísti ut ambulémus digne tibi per ómnia placéntes,
da, ut in ópere bono fructificémus.
Pater sancte, qui nos tibi reconciliásti per Christum,
serva nos in nómine tuo, ut omnes unum simus.
Pater sancte, qui nos ad cæléste vocásti convívium,
per panem, qui de cælo descéndit, præsta nobis, ut caritátem pleniórem cónsequi valeámus.
Pater sancte, ómnibus peccatóribus dimítte delícta,
et súscipe defúnctos ad lumen vultus tui.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beáto iúveni Petro Geórgio grátiam largítus es Christum reperiéndi in fide et caritáte cum gáudio; præsta quǽsumus ut, eo intercedénte, et nos evangelicárum beatitúdinum spíritum inter hómines hodiérni témporis diffúndere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)