lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 november 2016
S. Cæciliæ, virginis et martyris, memoria

AD VESPERAS


Cultus sanctæ Cæciliæ, sub cuius nomine sæculo V Romæ basilica exstructa fuit, longe lateque diffusus est propter eius Passionem, in qua ipsa extollitur ut perfectissimum exemplar feminæ christianæ, quæ virginitatem amplexa est et martyrium subiit pro Christi amore.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Vírginis Proles opiféxque Matris,
Virgo quem gessit peperítque Virgo,
vírginis festum cánimus tropǽum:
  áccipe votum.

Hæc tua virgo, dúplici beáta
sorte dum gestit frágilem domáre
córporis sexum, dómuit cruéntum
  córpore sæclum.

Inde nec mortem nec amíca mortis
sæva pœnárum génera pavéscens,
sánguine fuso méruit sacrátum
  scándere cælum.

Huius obténtu, Deus alme, nostris
parce iam culpis, vítiis revúlsis,
quo tibi puri résonet per ævum
  péctoris hymnus. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.

Psalmus 48 (49)
Vanitas divitiarum

Dives difficile intrabit in regnum cælorum. (Mt 19, 23)

I

2 Audíte hæc, omnes gentes, *
      áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem:
3 quique húmiles et viri nóbiles, *
      simul in unum dives et pauper! –

4 Os meum loquétur sapiéntiam *
      et meditátio cordis mei prudéntiam.
5 Inclinábo in parábolam aurem meam, *
      apériam in psaltério ænígma meum. –

6 Cur timébo in diébus malis, *
      cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
7 Qui confídunt in virtúte sua *
      et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur. –

8 Etenim seípsum non rédimet homo; *
      non dabit Deo propitiatiónem suam.
9 Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: †
       ad últimum defíciet, *
10    ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
11 Et vidébit sapiéntes moriéntes; †
       simul insípiens et stultus períbunt *
       et relínquent aliénis divítias suas. –

12 Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; †
       tabernácula eórum in progéniem et progéniem, *
       etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.

Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.

II

14 Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, *
       et finis eórum, qui cómplacent in ore suo.
15 Sicut oves in inférno pósiti sunt, *
       mors depáscet eos;
    descéndent præcípites ad sepúlcrum, †
       et figúra eórum erit in consumptiónem: *
       inférnus habitáculum eórum. –

16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, *
       de manu ínferi vere suscípiet me.
17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo *
       et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
18 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, *
       neque descéndet cum eo glória eius. –

19 Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: *
       „Laudábunt te quod benefecísti tibi“,
20 tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, *
       qui in ætérnum non vidébunt lumen. –

21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.

Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14
Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
R. Et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Virgo Cæcília semper Evangélium Christi gerébat in péctore suo; non diébus neque nóctibus a collóquiis divínis et oratióne cessábat.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Virgo Cæcília semper Evangélium Christi gerébat in péctore suo; non diébus neque nóctibus a collóquiis divínis et oratióne cessábat.

PRECES
Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
     Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
     Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius et, beátæ Cæcíliæ intercessióne, preces nostras dignánter exáudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)