lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 ianuarius 2019
Pro O.P.: S. Zdislavæ de Lemberk, matrisfamilias, sodalis laicæ, memoria

AD VESPERAS


Orta est Křižanov in Moravia occidentali (hodie Česká Republika) anno circiter 1220, a parentibus nobilitate ac liberalitate præditis. Viginti annos natam eam uxorem duxit Gallus (Havel) Iablonensis, dominus castri Lemberkensis, qui regis sui fidelis Bohemiam septentrionalem (hodie Česká Republika) regebat. In novam familiam ac patriam Zdislava caritatem et mores suæ gentis effudit, totam se impendens in pauperum servitio, nihil de domesticis curis negligens et coniugem ac quattuor liberos sollicita colens dilectione. Evangelizationem Bohemiæ fovens, Ordinis Prædicatorum, cuius habitum et missionem suscepit, propagationem promovit, atque apud Iablonam (Jablonné) atque Turnov conventuum ædificationem a viro suo impetravit. Iablonæ obiit anno 1252 atque in Ecclésia dominicana Sancti Laurentii sepulta est.

Eius cultum, quæ “domina sanctæ vitæ” ab immemorabili in Bohemia appellata est, s. Pius X die 28 augusti 1907 approbavit ipsamque Ioannes Paulus II die 21 maii 1995 apud Olomouc in Moravia in fastos Sanctorum inscripsit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Adhibetur textus congruus vel sequens:

Canámus læti glóriam
Zdíslavæ, nostræ dóminæ,
quæ suo numquam pátriam
destítuit munímine.

Hæc fília Moráviæ
marítum, virum exímium
secúta, mox Bohémiæ
cólitur mater ómnium.

Post vitam plenam méritis,
annórum pæne Dómini,
recépta hymnis plácitis
est beatórum ágmini.

Zdíslava, nostra dómina,
adésto nostris dómibus,
ex quibus omne elímina
quod obstat bonis móribus.

Ardóre vique grátiæ
réfove corda frígida,
confiniórum pátriæ
vúlnera sanans vívida.

Amáre Christum nos doce
salútem solam sǽculi:
hic nunc te voce súpplici
tui precámur fámuli.

Sit Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
simul cum Sancto Flámine
per ævi sǽcula ómnia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Psalmus 40 (41)
Infirmi oratio

Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum (Mc 14, 18).

2 Beátus, qui intéllegit de egéno, *
      in die mala liberábit eum Dóminus.
3 Dóminus servábit eum et vivificábit eum †
      et beátum fáciet eum in terra *
      et non tradet eum in ánimam inimicórum eius.
4 Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius; *
      univérsum stratum eius versábis in infirmitáte eius. –

5 Ego dixi: «Dómine, miserére mei; *
      sana ánimam meam, quia peccávi tibi».
6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: *
      «Quando moriétur, et períbit nomen eius?».
7 Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur; †
      cor eius congregábat iniquitátem sibi, *
      egrediebátur foras et detrahébat. –

8 Simul advérsum me susurrábant omnes inimíci mei; *
      advérsum me cogitábant mala mihi:
9 «Malefícium effúsum est in eo; *
      et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat».
10 Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi, *
       qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum. –

11 Tu autem, Dómine, miserére mei *
       et resúscita me, et retríbuam eis.
12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me, *
       quia non gaudébit inimícus meus super me;
13 me autem propter innocéntiam suscepísti *
       et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum. –

14 Benedíctus Dóminus Deus Israel *
       a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 28-30
Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Elégit eam Deus, * et præelégit eam.
R. Elégit eam Deus, * et præelégit eam.
V. In tabernáculo suo habitáre facit eam.
R. Et præelégit eam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Elégit eam Deus, * et præelégit eam.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis. Veníte benedícti Patris mei; possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis. Veníte benedícti Patris mei; possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi.

PRECES
Dóminum, per sanctas mulíeres, pro Ecclésia deprecémur, dicéntes:
     Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per mártyres omnes, quæ róbore mentis mortem carnis devicérunt,
da Ecclésiæ tuæ in tentatiónibus fortitúdinem.
Per nuptas, quæ matrimónio sancto in grátia processérunt,
da Ecclésiæ tuæ apostólicam fecunditátem.
Per víduas, quæ oratióne et hospitalitáte solitúdinem suam levavérunt ac sanctificavérunt,
da Ecclésiæ tuæ sacraméntum caritátis tuæ mundo exhibére.
Per matres, quæ prolem ad regnum Dei et ad consórtium humánum genuérunt,
da Ecclésiæ tuæ, ut hómines univérsos ad vitam géneret atque salútem.
Per omnes sanctas mulíeres, quæ lumen vultus tui contemplári meruérunt,
concéde defúnctis Ecclésiæ tuæ eádem visióne in ætérnum gaudére.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátam Zdíslavam per offícia coniugális vitæ et ópera caritátis viam perfectiónis percúrrere docuísti, eius intercessióne concéde, ut cunctæ famíliæ iúgiter renovéntur et christianárum virtútum flóreant testimónio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)