lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 october 2028
Pro O.P.: Iacobi de Ulm, religiosi, pro commemoratione

AD VESPERAS


Ulmæ anno 1407 ortum habuit; peregrinus et miles mercenarius, Bononiam transiens se convertit orando ad sepulchrum sancti Dominici, habitum Ordinis suscepit et ex eorum numero esse voluit qui conversi nuncupantur. Artifex vitrarius præcipuus, vitris splendide historiatis ornavit Ecclésiam conventus et basilicam Bononiensem Sancti Petronii ubi nunc étiam opera eius mirari possumus. Memoriam reliquit religiosi humilis et obœdientis qui Passionem Salvatoris nimio studio meditabatur. Obiit Bononiæ die 11 octobris 1491. Cultum illi ab immemorabili prǽstitum Leo XII die 3 augusti 1825 confirmavit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui séminant in lácrimis, in exsultatióne metent.

Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (2 Cor 1, 7)

1 In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
      facti sumus quasi somniántes.
2 Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
      et lingua nostra exsultatióne.
   Tunc dicébant inter gentes: *
      „Magnificávit Dóminus fácere cum eis.“
3 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
      facti sumus lætántes. –

4 Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
      sicut torréntes in austro.
5 Qui séminant in lácrimis, *
      in exsultatióne metent. –

6 Eúntes ibant et flebant *
      semen spargéndum portántes;
   veniéntes autem vénient in exsultatióne *
      portántes manípulos suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui séminant in lácrimis, in exsultatióne metent.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum, et custódiat civitátem.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus ædíficet nobis domum, et custódiat civitátem.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mórtuis
Cf. Col 1, 12-20

12 Grátias agámus Deo Patri, *
       qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
       et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
       remissiónem peccatórum; –

15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
       primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
       in cælis et in terra, *
       visibília et invisibília,
    sive throni sive dominatiónes *
       sive principátus sive potestátes. –

    Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17    et ipse est ante ómnia, *
       et ómnia in ipso constant. –

18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
       qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
       ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *
       et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
       sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

LECTIO BREVIS

Eph 3, 20-21
Deo, qui potens est supra ómnia fácere superabundánter quam pétimus aut intellégimus, secúndum virtútem, quæ operátur in nobis, ipsi glória in ecclésia et in Christo Iesu in omnes generatiónes sǽculi sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM BREVE
V. Rédime me, Dómine, * et miserére mei.
R. Rédime me, Dómine, * et miserére mei.
V. Ne perdas cum ímpiis ánimam meam.
R. Et miserére mei.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Rédime me, Dómine, * et miserére mei.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Vos qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis et vitam ætérnam possidébitis.
Vel: 
Ubi fratres in unum gloríficant Deum, ibi dabit Dóminus benedictiónem.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Vos qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis et vitam ætérnam possidébitis.
Vel: 
Ubi fratres in unum gloríficant Deum, ibi dabit Dóminus benedictiónem.

PRECES
Deum, qui Fílium suum misit salvatórem et exémplar pópuli sui, humíliter implorémus:
     Sit laus tua in pópulo tuo, Dómine.

Grátias ágimus tibi, qui elegísti nos primítias in salútem,
et vocásti nos in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Fiant omnes, qui sanctum nomen tuum confiténtur, in verbi tui veritáte concórdes,
et tua semper caritáte fervéntes.
Creátor universórum, cuius Fílius inter hómines et cum homínibus mánibus suis vóluit operári,
operariórum meménto, qui in sudóre vultus sui victum quærunt.
Meménto étiam eórum, qui fratérno se dévovent servítio,
ne infelíci éxitu vel aliórum neglegéntia a suo propósito removeántur.
Misericórdiam tuam frátribus nostris concéde defúnctis,
neque in potestátem malígni spíritus tradas eos.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beáto Iacobo tuam ubíque diffúsam bonitátem mirífice contuéri et arte exprímere tribuísti, fac nos, illíus opéribus et exémplis, ita ínstrui ut summæ tuæ pulchritúdinis contemplatióni efficiámur aptióres. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)