lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 aprilis 2029
Pro O.P.: B. Antonii Neyrot, presbyteri et martyris, pro commemoratione

AD VESPERAS


Rivulis in Subalpinis [Rivoli] in Italia, circa annum 1423 natus, Florentiæ in conventu S. Marci circa medietatem sæc. XV Ordinis habitum a S. Antonino accepit, in cuius disciplina aliquot annos vixit. Singularis audaciæ et vehementiæ vir, invisendi atque experiendi cupiditate exagitatus, a piratis quondam in pelago Siciliæ insulæ, quo obstinate se contulerat, captus est et in Africam [Tunisi] ductus (a. 1458). Ibi, tyrannide sensibusque devictus, apostata factus est et uxorem quoque duxit. Tandem divina gratia retractus episcopi Antonini pium obitum audiens, habitu religioso reassumpto, vitam sponte obtulit generoso martyrio, lapidibus obrutus, feria V in Cena Domini anno 1460. Clemens XIII eius cultum approbavit die 22 februarii 1767. Cuius corpus Rivulis colitur.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Deus, tuórum mílitum
sors et coróna, prǽmium,
laudes canéntes mártyris
absólve nexu críminis.

Hic (Hæc) testis ore prótulit
quod cordis arca crédidit,
Christum sequéndo répperit
effusióne sánguinis.

Hic (Hæc) nempe mundi gáudia
et blandiménta nóxia
cadúca rite députans,
pervénit ad cæléstia.

Pœnas cucúrrit fórtiter
et sústulit viríliter;
pro te refúndens sánguinem,
ætérna dona póssidet.

Ob hoc precátu súpplici
te póscimus, piíssime;
in hoc triúmpho mártyris
dimítte noxam sérvulis.

Ut consequámur múneris
ipsíus et consórtia,
lætémur ac perénniter
iuncti polórum sédibus.

Laus et perénnis glória
tibi, Pater, cum Fílio,
Sancto simul Paráclito
in sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quæ sursum sunt quǽrite, non quæ super terram, allelúia.

Psalmus 48 (49)
Vanitas divitiarum

Dives difficile intrabit in regnum cælorum. (Mt 19, 23)

I

2 Audíte hæc, omnes gentes, *
      áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem:
3 quique húmiles et viri nóbiles, *
      simul in unum dives et pauper! –

4 Os meum loquétur sapiéntiam *
      et meditátio cordis mei prudéntiam.
5 Inclinábo in parábolam aurem meam, *
      apériam in psaltério ænígma meum. –

6 Cur timébo in diébus malis, *
      cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
7 Qui confídunt in virtúte sua *
      et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur. –

8 Etenim seípsum non rédimet homo; *
      non dabit Deo propitiatiónem suam.
9 Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: †
       ad últimum defíciet, *
10    ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
11 Et vidébit sapiéntes moriéntes; †
       simul insípiens et stultus períbunt *
       et relínquent aliénis divítias suas. –

12 Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; †
       tabernácula eórum in progéniem et progéniem, *
       etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quæ sursum sunt quǽrite, non quæ super terram, allelúia.

Ant. 2 Redémit Dóminus ánimam meam de manu ínferi, allelúia.

II

14 Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, *
       et finis eórum, qui cómplacent in ore suo.
15 Sicut oves in inférno pósiti sunt, *
       mors depáscet eos;
    descéndent præcípites ad sepúlcrum, †
       et figúra eórum erit in consumptiónem: *
       inférnus habitáculum eórum. –

16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, *
       de manu ínferi vere suscípiet me.
17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo *
       et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
18 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, *
       neque descéndet cum eo glória eius. –

19 Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: *
       „Laudábunt te quod benefecísti tibi“,
20 tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, *
       qui in ætérnum non vidébunt lumen. –

21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Redémit Dóminus ánimam meam de manu ínferi, allelúia.

Ant. 3 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia et glória atque victória, allelúia.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia et glória atque victória, allelúia.

LECTIO BREVIS

Ap 7, 14b-17
Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni. ídeo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte in templo eius et, qui sedet in throno, habitábit super illos. Non esúrient ámplius, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, quóniam Agnus, qui in médio throni est, pascet illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Fulgébunt iusti, sicut sol in conspéctu Dei, * allelúia, allelúia.
R. Fulgébunt iusti, sicut sol in conspéctu Dei, * allelúia, allelúia.
V. Et lætabúntur omnes recti corde,
R. allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fulgébunt iusti, sicut sol in conspéctu Dei, * allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert, allelúia.

PRECES
Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
     Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
     Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátum Antónium ad lucem veritátis tuæ misericórditer revocátum, mártyrem exímium effecísti, præsta quǽsumus ut, eius edócti acérbis, nosmetípsos abnegántes, te iúgiter super ómnia diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)