lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 november 2027
Pro OP: Ss. Ignatii Clementis Delgado, episcopi, Vincentii le Quang Liem a Pace, presbyteri, Dominici Pham Trong (An) Kham, laici, et sociorum, martyrum in Vietnam, memoria

AD VESPERAS


Hanc 117 sanctorum martyrum catervam Ioannes Paulus II sollemniter canonizavit die 19 iunii 1988 eosdemque anno 1990 patronos nationis quæ dicitur Viet-Nam declaravit. Ibi enim pro Christi nomine crudelissime occisi sunt sæc. XVIII-XIX. Ex illis 96 Vietnamitæ exstant, 11 Hispani et 10 Galli; 58 autem ex Missionibus Exteris Parisiensibus proveniunt, 59 vero Familiæ Dominicanæ sunt sodales.

Inter istos fratres nostros, quidam fuerunt episcopi, nempe: Ignatius Clemens Delgado († 1838), Dominicus Henares († 1838), Iosephus Maria Díaz Sanjurjo († 1857), Melchior García-Sampedro († 1858), Valentinus Berrio-Ochoa († 1861), Hieronymus Hermosilla († 1861);

alii vero presbyteri: Franciscus Gil de Federich († 1745), Matthæus Alonso Leciniana († 1745), Hiacynthus Castañeda († 1773), Vincentius Le Quang Liêm a Pace († 1773), Vincentius Dô Yên († 1838), Iosephus Fernández († 1838), Dominicus Nguyên Van Hahn (Diêu) († 1838), Petrus Nguyên Van Tu (†1838), Dominicus Tuóc († 1839), Thomas Dinh Viêt Du († 1839), Dominicus Nguyên Van (Doàn) Xuyên († 1839), Josephus Dô Quang Hien († 1840), Dominicus (Doâi) Trach († 1840), Dominicus Mâu († 1858), Ioseph Tuân († 1861), Petrus Almató († 1861);

alii Fraternitatis sacerdotalis S. Dominici sodales extiterunt: Augustinus Schoeffler († 1851), Dominicus Câm († 1859), Thomas Khuông († 1861);

nonnulli denique Laici dominicani fuerunt: Iosephus Hoàng Luong Canh († 1838), Iosephus Nguyên Dính Uyên († 1838), Thomas Nguyên Van Dê († 1839), Franciscus Xavierius Hà Trong Mâu (†1839), Augustinus Nguyên Van Mói († 1839), Dominicus Bùi Van Uy (†1839), Stephanus Nguyên Van Vinh († 1839), Thomas Toán († 1840). Dominicus Pham Trong (An) Kham († 1859), Iosephus Nguyên Duy Khang († 1861); ceteri 25 christifideles fuerunt ex Missionibus O.P. in Tunquino.

Qui omnes morte diversimode mulctati sunt: 75 capitis obtruncatione, 22 iugulatione, 6 combustione, 5 membrorum dilaceratione, 9 in carcere variis tormentis occisi sunt. Eorum corpora anonime sepulta sunt, eorum vero memoria in benedictione semper habita in populis viva perseverat: sperandum est fore ut eorum intercessione mundo pax et Ecclesiæ libertas donentur.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS Adhibetur textus congruus, vel de Communi plurimorum martyrum, vel sequens:

Qua voce, quantis láudibus
mortis órdinem dícimus,
quo passiónem cármine
commemorántes cánimus!

Hi sunt alúmni lúminis
quos corpus artat débile,
quos Pater clemens súscipit
et dilectióne réfovet.

Horum martýrium róborat
novo vigóre Ecclésiam
ut omnes gentes cólligat
dilectiónis vínculo.

Indígni nos agnóscimus
quos Christus nunc exáudiat,
sed per patrónos mártyres
ipsi sanári póssumus.

Sit, Christe, tíbi glória
pro multifórmi grátia
qui mundi post hæc stádia
das iustis vitæ prǽmia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ser. A: In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Ser. B: Ambulábunt mecum in albis, quóniam digni sunt; et non delébo nómina eórum de libro vitæ.

Psalmus 61 (62)
Pax in Deo

Deus spei repleat vos omni pace in credendo. (Rom 15, 13)

2 In Deo tantum quiésce, ánima mea, *
      ab ipso enim salutáre meum.
3 Verúmtamen ipse refúgium meum et salutáre meum, *
      præsídium meum, non movébor ámplius. –

4 Quoúsque irrúitis in hóminem, †
      contúnditis univérsi vos *
      tamquam paríetem inclinátum et macériam depúlsam?
5 Verúmtamen de excélso suo cogitavérunt depéllere; †
      delectabántur mendácio. *
      Ore suo benedicébant et corde suo maledicébant. –

6 In Deo tantum quiésce, ánima mea, *
      quóniam ab ipso patiéntia mea.
7 Verúmtamen ipse Deus meus et salutáre meum, *
      præsídium meum, non movébor. –

8 In Deo salutáre meum et glória mea; *
       Deus fortitúdinis meæ, et refúgium meum in Deo est.
9 Speráte in eo, omnis congregátio pópuli, †
       effúndite coram illo corda vestra; *
       Deus refúgium nobis.
10 Verúmtamen vánitas fílii Adam, *
       mendácium fílii hóminum.
    In statéram si conscéndant, *
       super fumum leves sunt omnes. –

11 Nolíte speráre in violéntia †
       et in rapína nolíte décipi; *
       divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
12 Semel locútus est Deus, *
       duo hæc audívi:
13 quia potéstas Deo est, †
       et tibi, Dómine, misericórdia; *
       quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ser. A: In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Ser. B: Ambulábunt mecum in albis, quóniam digni sunt; et non delébo nómina eórum de libro vitæ.

Ant. 2 Ser. A: Non estis vos qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
Ser. B: Et ipsi vicérunt dracónem propter sánguinem Agni, et propter testaméntum verbi sui.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 66 (67)
Omnes gentes Domino confiteantur

Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
      illúminet vultum suum super nos,

3 ut cognoscátur in terra via tua, *
      in ómnibus géntibus salutáre tuum. –

4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

5 Læténtur et exsúltent gentes, †
      quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
      et gentes in terra dírigis. –

6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

7 Terra dedit fructum suum; *
      benedícat nos Deus, Deus noster,

8 benedícat nos Deus, *
      et métuant eum omnes fines terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ser. A: Non estis vos qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
Ser. B: Et ipsi vicérunt dracónem propter sánguinem Agni, et propter testaméntum verbi sui.

Ant. 3 Ser. A: In fide veritátis Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Ser. B: Cum palma ad regna pervenérunt sancti: corónas decóris meruérunt de manu Dómini.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mórtuis
Cf. Col 1, 12-20

12 Grátias agámus Deo Patri, *
       qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
       et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
       remissiónem peccatórum; –

15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
       primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
       in cælis et in terra, *
       visibília et invisibília,
    sive throni sive dominatiónes *
       sive principátus sive potestátes. –

    Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17    et ipse est ante ómnia, *
       et ómnia in ipso constant. –

18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
       qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
       ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *
       et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
       sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ser. A: In fide veritátis Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Ser. B: Cum palma ad regna pervenérunt sancti: corónas decóris meruérunt de manu Dómini.

LECTIO BREVIS

Act 15, 7b-9
Elégit Deus per os meum audíre gentes verbum Evangélii et crédere; et qui novit corda, Deus, testimónium perhíbuit illis dans Spíritum Sanctum sicut et nobis et nihil discrévit inter nos et illos fide puríficans corda eórum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Lætámini in Dómino, * et exultáte, iusti.
R. Lætámini in Dómino, * et exultáte, iusti.
V. Et gloriámini, omnes recti corde.
R. Et exultáte, iusti.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lætámini in Dómino, * et exultáte, iusti.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Sanctis martýribus mori pro cruce Christi glória est, vívere autem communicáre cum Christo: proptérea Deus illos præstávit fulgére in regno cælórum

Vel, præsertim in cantu: Beáti éritis cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et eiécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis. Gaudéte et exultáte: ecce merces vestra multa est in cælo.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Sanctis martýribus mori pro cruce Christi glória est, vívere autem communicáre cum Christo: proptérea Deus illos præstávit fulgére in regno cælórum

Vel, præsertim in cantu: Beáti éritis cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et eiécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis. Gaudéte et exultáte: ecce merces vestra multa est in cælo.

PRECES
Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
     Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
     Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, omnis paternitátis fons et orígo, qui beátos mártyres Ignátium et sócios eius cruci Fílii tui, usque ad sánguinis effusiónem, fidéles effecísti; eórum intercessióne concéde, ut amórem tuum inter fratres propagántes, fílii tui nominári et esse valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)