lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 ianuarius 2018
S. Hilarii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Pictavii natus est initio sǽculi IV; circa annum 350 episcopus suæ civitatis electus, contra Arianos strenue pugnavit et a Constantio imperatore exsilio mulctatus est. Opera edidit sapientia et doctrina referta ad fidem catholicam firmandam et sacram Scripturam interpretandam. Mortuus est anno 367.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

44, 1b-2. 16 – 45, 6
Laus Patrum: ab Henoch ad Moysen

     Laudémus viros gloriósos et paréntes nostros in generatióne sua. Multam glóriam fecit Dóminus, magnificéntiam suam a sǽculo.
     Henoch plácuit Deo et translátus est in paradísum, ut det géntibus pæniténtiam.
     Noe invéntus est perféctus iustus, et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio; propter eum dimíssum est réliquum terræ, cum factum est dilúvium: testaménta sǽculi pósita sunt apud illum, ne deléri posset dilúvio omnis caro.
     Abraham magnus pater multitúdinis géntium, et non est invénta mácula in glória eius; qui conservávit legem Excélsi et fuit in testaménto cum illo. In carne eius stare fecit testaméntum, et in tentatióne invéntus est fidélis. ídeo iure iurándo státuit illi benedíci gentes in sémine eius, créscere illum quasi terræ cúmulum et ut stellas exaltáre semen eius et hereditáre illos a mari usque ad mare et a Flúmine usque ad términos terræ.
     Et in Isaac eódem modo státuit propter Abraham patrem eius. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi Dóminus et testaméntum confirmávit super caput Iacob. Agnóvit eum in benedictiónibus suis et dedit illi hereditátem et divísit illi partem in tríbubus duódecim.
     Et edúxit ex illo hóminem misericórdiæ inveniéntem grátiam in óculis omnis carnis, diléctum a Deo et homínibus Móysen, cuius memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum et magnificávit eum in timóre inimicórum et in verbis suis signa accelerávit. Glorificávit illum in conspéctu regum et ius dedit illi ad pópulum suum et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum et elégit eum ex omni carne. Audítam fecit illi vocem suam et indúxit illum in nubem; et dedit illi coram præcépta et legem vitæ et disciplínæ, docére Iacob testaméntum suum et iudícia sua Israel.

RESPONSORIUM

Cf. Deut 6, 3a; 7, 9; 6, 5

R. Audi, Israel, et obsérva, ut fácias quæ præcépit tibi Dóminus; * et scies quia ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se.
V. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. * Et scies quia ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte

(Lib. 1, 37-38: PL 10, 48-49)

prædicando te, tibi serviam

     Ego quidem hoc vel præcípuum vitæ meæ offícium debére me tibi, Pater omnípotens Deus, cónscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquátur.
     Neque enim ullum áliud maius prǽmium hic ipse usus mihi a te concéssus loquéndi potest reférre, quam ut prædicándo te tibi sérviat, teque quod es, Patrem, Patrem scílicet unigéniti Dei, aut ignoránti sǽculo, aut negánti hærético demónstret.
     Et in hoc quidem tantum voluntátis meæ proféssio est, céterum auxílii et misericórdiæ tuæ munus orándum est, ut exténsa tibi fídei nostræ confessionísque vela flatu Spíritus tui ímpleas, nosque in cursum prædicatiónis ínitæ propéllas. Non enim nobis infidélis sponsiónis istíus auctor est, dicens: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis.
     Nos quidem ínopes ea quibus egémus precábimur, et in scrutándis prophetárum tuórum Apostolorúmque dictis stúdium pérvicax afferémus, et omnes observátæ intellegéntiæ áditus pulsábimus; sed tuum est, et orátum tribúere, et quæsítum adésse, et patére pulsátum.
     Torpémus enim quodam natúræ nostræ pigro stupóre, et ad res tuas intellegéndas intra ignorántiæ necessitátem ingénii nostri imbecillitáte cohibémur; sed doctrínæ tuæ stúdia ad sensum nos divínæ cognitiónis instítuunt, et ultra naturálem opiniónem fídei obœdiéntia próvehit.
     Exspectámus ergo ut trépidi huius cœpti exórdia íncites, et proféctu accrescénte confírmes, et ad consórtium vel prophetális vel apostólici spíritus voces: ut dicta eórum non álio quam ipsi locúti sunt sensu apprehendámus, verborúmque proprietátes iísdem rerum significatiónibus exsequámur.
     Locutúri enim sumus quæ ab iis in sacraménto prædicáta sunt: te ætérnum Deum, ætérni unigéniti Dei Patrem; et unum te sine nativitáte, et unum Dóminum Iesum Christum ex te nativitátis ætérnæ, non in deórum númerum veritátis diversitáte referéndum, neque non ex te génitum, qui Deus unus es, prædicándum, neque áliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero Patre natus est, confiténdum.
     Tríbue ergo nobis verbórum significatiónem, intellegéntiæ lumen, dictórum honórem, veritátis fidem; et præsta, ut quod crédimus, et loquámur, scílicet ut contíngat nobis, unum te Deum Patrem et unum Dóminum Iesum Christum de prophétis atque Apóstolis cognoscéntibus, nunc advérsum negántes hæréticos, ita Deum et te celebráre, ne solum, et eum prædicáre, ne falsum.

RESPONSORIUM

1 Io 4, 2b-3a. 6c. 15

R. Omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est, et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est. * Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.
V. Quisque conféssus fúerit: «Iesus est Fílius Dei», Deus in ipso manet, et ipse in Deo.* Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut divinitátem Fílii tui, quam beátus Hilárius epíscopus constánter asséruit, et conveniénter intellégere valeámus, et veráciter profitéri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)