[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
282930 


29. aprilis 2019, Feria II.
hebd. II

S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Pro O.P.: S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

29 aprilis 2019
S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum


Nata est Senis anno 1347; iam puellula, ad meliora aspirans, sodalibus tertii Ordinis S. Dominici nomen dedit. Amore Dei et proximi flagrans, pacem et concordiam inter civitates firmavit, iura et libertatem Romani Pontificis strenue tuita est, et renovationem vitæ religiosæ promovit. Opera étiam dictavit sana doctrina et spiritali afflatu referta. Obiit anno 1380.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Virgo prudéntum comitáta cœtum
óbviam sponso véniens paráta,
noctis horréndæ rémovet tenébras
  lámpade pura.

Ille fulgéntem nítidis lapíllis
ánulum miri tríbuit decóris
vírgini dicens: «Tibi trado sancti
  pignus amóris».

Mota flagrántis stímulo calóris
mentis excéssu rápitur frequénti,
fixa dum portat Catharína membris
  vúlnera Christi.

Unde ter felix quater et beáta
in sinu sponsi requiévit almi,
inter illústres ánimas reláta
  lux nova cæli.

Sit Deus cæli résidens in arce,
trinus et simplex benedíctus ille,
qui potens totum stábili gubérnat
  órdine mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Virgo spléndida, prudens, clara consílio, sponsum ánimæ tuæ Verbum habes immaculátum. Allelúia.

Psalmus 18 (19)

I

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Virgo spléndida, prudens, clara consílio, sponsum ánimæ tuæ Verbum habes immaculátum. Allelúia.

Ant. 2 Regnum mundi et omne sǽculum contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi. Allelúia.

Psalmus 44 (45)
Regis nuptiæ

Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)

I

2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
      dico ego ópera mea regi. *
      Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –

3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
      diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
      proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
      magnificéntia tua et ornátu tuo.

5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
      propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
      sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
      in corda inimicórum regis. –

7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
      sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
      proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
      óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –

9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
      e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
       ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Regnum mundi et omne sǽculum contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi. Allelúia.

Ant. 3 Concupívit Rex spéciem tuam, quia ipse est Dóminus Deus tuus. Allelúia.

II

11 Audi, fília, et vide, †
       et inclína aurem tuam *
       et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;

12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
       Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

13 Fília Tyri cum munéribus; *
       vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –

14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
       textúris áureis circumamícta.

15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
       vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
       adducúntur in domum regis. –

17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
       constítues eos príncipes super omnem terram.

18 Memor ero nóminis tui *
       in omni generatióne et generatióne;
    proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
       et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Concupívit Rex spéciem tuam, quia ipse est Dóminus Deus tuus. Allelúia.

V. Notas mihi fecísti vias vitæ, allelúia.
R. Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

7,25-40

Virginitas christiana

     Fratres: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo, consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? Noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? Noli quǽrere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti; et si núpserit virgo, non peccávit. Tribulatiónem tamen carnis habébunt huiúsmodi, ego autem vobis parco. Hoc ítaque dico, fratres, tempus breviátum est; réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes, et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes; prǽterit enim figúra huius mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino; qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu; quæ autem nupta est, cógitat, quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro. Porro hoc ad utilitátem vestram dico, non ut láqueum vobis iníciam, sed ad honéstum et ad adhæréndum Dómino sine distractióne.
     Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri, quod vult, fáciat; non peccat: nubant. Qui autem státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habet suæ voluntátis, et hoc iudicávit in corde suo serváre vírginem suam, bene fáciet; ígitur et qui matrimónio iungit vírginem suam, bene facit, et qui non iungit, mélius fáciet.
     Múlier alligáta est, quanto témpore vir eius vivit; quod si dormíerit vir eius, líbera est, cui vult núbere, tantum in Dómino. Beátior autem erit, si sic permánserit secúndum meum consílium; puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeo.

RESPONSORIUM

_

Concupívit Rex spéciem tuam, quam ipse fecit: Deus tuus est, Rex tuus est: * Rex tuus et ipse est Sponsus tuus. Allelúia.
V. Regi nubis Deo, ab illo dotáta, ab illo decoráta, ab illo redémpta, ab illo sancta. * Rex tuus et ipse est Sponsus tuus. Allelúia.

LECTIO ALTERA

E Diálogo sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis De divína Providéntia

(Cap. 167, Gratiarum actio ad Trinitatem: ed. lat., Ingolstadii, 1583, f. 290v-291)

Gustavi et vidi

     O Déitas ætérna, o ætérna Trínitas, quæ per uniónem divínæ natúræ fecísti tantum valére prétium sánguinis unigéniti Fílii tui! Tu, Trínitas ætérna, es quoddam mare profúndum, in quo quanto plus quæro, plus invénio; et quanto plus invénio, plus quæro te. Tu quodámmodo insatiabíliter ánimam sátias; quóniam in abýsso tua ita sátias ánimam, quod semper remáneat esúriens atque famélica, te, Trínitas ætérna, peróptans desideránsque te vidére lumen in lúmine tuo.
     Gustávi et vidi cum lúmine intelléctus, in lúmine tuo abýssum tuam, ætérna Trínitas, atque pulchritúdinem creatúræ tuæ: propter quod intuéndo meípsam in te, vidi me fore tuam imáginem: donánte vidélicet mihi te, Pater ætérne, de poténtia tua et de sapiéntia tua, quæ sapiéntia Unigénito tuo est appropriáta. Spíritus vero Sanctus, qui procédit a te Patre et a Fílio tuo, dedit mihi voluntátem, per quam me facit aptam ad amándum.
     Nam tu, Trínitas ætérna, factor es, et ego factúra: unde cognóvi, te illuminánte, in recreatióne quam de me fecísti per sánguinem unigéniti Fílii tui, quod amóre captus es de pulchritúdine factúræ tuæ.
     O abýssus, o Trínitas ætérna, o Déitas, o mare profúndum: et quid maius mihi dare póteras quam teípsum? Tu es ignis qui semper ardes et non consúmeris; tu es qui consúmis calóre tuo quemcúmque próprium amórem ánimæ. Tu es íterum ignis qui tollis omnem frigiditátem, et illúminas mentes lúmine tuo, quo lúmine fecísti me cognóscere veritátem tuam.
     In huius lúminis spéculo cognósco te summum bonum, bonum super omne bonum, bonum felix, bonum incomprehensíbile, bonum inæstimábile: pulchritúdinem super omnem pulchritúdinem, sapiéntiam super omnem sapiéntiam: quia tu es ipsa sapiéntia, tu cibus angelórum, qui igne caritátis te dedísti homínibus.
     Tu vestiméntum coopériens nuditátem meam, pascis nos famélicos tua dulcédine, quia dulcis es absque ulla amaritúdine. O Trínitas ætérna!

RESPONSORIUM

_

R. Aperi mihi, soror mea, regni mei cohéres effécta; amíca mea, quæ cognovísti meæ veritátis arcána; * spíritus mei dono ditáta, effusióne sánguinis mei ab omni labe purgáta, allelúia.
V. Egrédere de quiéte contemplatiónis, et ad testimónium meæ veritátis te constánter impénde. * Spíritus mei dono ditáta, effusióne sánguinis mei ab omni labe purgáta, allelúia.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátam Catharínam, in contemplatióne domínicæ passiónis et in Ecclésiæ tuæ servítio, divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne concéde, ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in eius glóriæ revelatióne semper exsúltet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)