[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


5. september 2019, Feria V.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. XXII
Pro O.P.: Anniversarium familiarium et benefactorum defunctorum ordinis nostri, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

5 september 2019
Pro O.P.: Anniversarium familiarium et benefactorum defunctorum ordinis nostri, memoria ad libitum


Paupertas evangelica, quæ sancti Patris Dominici voluntate prædicationem in Ordine nostro custodit, efficit pulchre ut multi, amici ac benefactores, vel ipsa actuosa sua conversatione, vel bonorum suorum donatione, nos adiuvent ad munus evangelicum implendum. Hos omnes igitur, pergrata communi celebratione hodie recolimus benefactores nostros defunctos et familiares Ordini nostro multis modis variisque vinculis coniunctos.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius
lucem propínquam prǽcinit;
nos excitátor méntium
iam Christus ad vitam vocat.

«Auférte — clamat — léctulos
ægros, sopóros, désides;
castíque, recti ac sóbrii
vigiláte; iam sum próximus».

Ut, cum corúscis flátibus
auróra cælum spárserit,
omnes labóre exércitos
confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus
flentes, precántes, sóbrii;
inténta supplicátio
dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,
tu rumpe noctis víncula,
tu solve peccátum vetus
novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Amóris sensus érige
ad te, largítor véniæ,
ut fias clemens córdibus
purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus
et éxsules ingémimus;
tu portus es et pátria,
ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas
te fontem vitæ, o Véritas;
beáti valde óculi
te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória
tuæ laudis memória,
quam sine fine célebrant
qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

29, 1-14
Epistula Ieremiæ ad exsules Israel

     Hæc sunt verba epístulæ quam misit Ieremías prophéta de Ierúsalem ad relíquias seniórum transmigratiónis et ad sacerdótes et ad prophétas et ad omnem pópulum, quem tradúxerat Nabuchodónosor de Ierúsalem in Babylónem, postquam egréssus est Iechonías rex et dómina et eunúchi et príncipes Iudæ et Ierúsalem et faber et inclúsor de Ierúsalem, in manu Elasa fílii Saphan et Gamaríæ fílii Helcíæ, quo misit Sedecías rex Iudæ ad Nabuchodónosor regem Babylónis in Babylónem dicens:
     «Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel, omni transmigratióni, quam tránstuli de Ierúsalem in Babylónem: Ædificáte domos et habitáte et plantáte hortos et comédite fructum eórum, accípite uxóres et generáte fílios et fílias et date fíliis vestris uxóres et fílias vestras date viris et páriant fílios et fílias et multiplicámini ibi et nolíte esse pauci número. Et quǽrite pacem civitátis, ad quam transmigráre vos feci, et oráte pro ea ad Dóminum, quia in pace illíus erit pax vobis. Hæc enim dicit Dóminus exercítuum Deus Israel: Non vos sedúcant prophétæ vestri, qui sunt in médio vestrum, et divíni vestri, et ne attendátis ad sómnia vestra, quæ vos somniátis, quia falso ipsi prophétant vobis in nómine meo, et non misi eos, dicit Dóminus. Quia hæc dicit Dóminus: Cum impléti fúerint in Babylóne septuagínta anni, visitábo vos et suscitábo super vos verbum meum bonum, ut redúcam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitatiónes, quas ego cógito super vos, ait Dóminus, cogitatiónes pacis et non afflictiónis, ut dem vobis posteritátem et spem. Et invocábitis me et íbitis; et orábitis me, et ego exáudiam vos. Quærétis me et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. Et invéniar a vobis, ait Dóminus, et redúcam captivitátem vestram et congregábo vos de univérsis géntibus et de cunctis locis, ad quæ éxpuli vos, dicit Dóminus; et revérti vos fáciam ad locum, de quo transmigráre vos feci».

RESPONSORIUM

Ps 104 (105), 1a. 4; cf. Sir 2, 11b

R. Confitémini Dómino et invocáte nomen eius; * Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, quǽrite fáciem eius semper.
V. Scitóte quia nullus sperávit in Dómino et confúsus est. * Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, quǽrite fáciem eius semper.

LECTIO ALTERA

Incipit sermo sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus

(Sermo 95, 1-2: PL 54, 461-462)

Dabo leges meas in sensu ipsorum

     Prædicánte, dilectíssimi, Dómino nostro Iesu Christo Evangélium regni, et divérsos per totam Galilǽam curánte languóres, in omnem se Sýriam virtútum eius fama diffúderat; et multæ ex univérsa Iudǽa turbæ ad cæléstem médicum confluébant. Quia enim tarda est humánæ ignorántiæ fides ad credénda quæ non videt et speránda quæ nescit, oportébat divína eruditióne firmándos corpóreis benefíciis et visibílibus miráculis incitári: ut cuius tam benígnam experiebántur poténtiam, non ambígerent salutárem esse doctrínam.
     Ut ergo exterióres medélas Dóminus ad remédia interióra transférret, et post sanitátes córporum curatiónes operarétur animárum, segregátus a circumstántibus turbis, secéssum vicíni montis ascéndit, advocátis Apóstolis, quos sublimióribus institútis ab édito mýsticæ sedis imbúeret, ex ipsa loci atque óperis qualitáte signíficans se esse qui Móysen quondam suo fuísset dignátus allóquio: illic quidem terribilióre iustítia, hic autem sacratióre cleméntia, ut implerétur quod fúerat, prophéta Ieremía dicénte, promíssum: Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et consummábo super domum Israel et super domum Iuda testaméntum novum. Post dies illos, dicit Dóminus, dabo leges meas in sensu ipsórum, et in corde ipsórum scribam eas.
     Qui ergo locútus fúerat Móysi, locútus est et Apóstolis et in córdibus discipulórum velox scribéntis Verbi manus novi testaménti decréta condébat, nulla ut quondam circumfúsa núbium crassitúdine, neque per terríbiles sonos atque fulgóres, pópulo ab accéssu montis abstérrito, sed paténte ad aures circumstántium tranquillitáte collóquii: ut per grátiæ lenitátem removerétur legis aspéritas et spíritus adoptiónis auférret formídinem servitútis.
     Qualis ígitur doctrína sit Christi sacræ ipsíus senténtiæ protestántur, ut qui ad ætérnam beatitúdinem perveníre desíderant, gradus felicíssimæ ascensiónis agnóscant. Beáti, inquit, páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum. De quibus paupéribus Véritas loquerétur forte esset ambíguum, si dicens: Beáti páuperes, nihil ádderet de intellegénda páuperum qualitáte, et suffícere viderétur ad promeréndum regnum cælórum ea sola inópia quam multi sub gravi et dura necessitáte patiúntur. Sed cum dicit: Beáti páuperes spíritu, osténdit eis regnum cælórum tribuéndum, quos humílitas comméndat animórum magis quam indigéntia facultátum.

RESPONSORIUM

Ps 77 (78), 1-2

R. Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; * Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
V. Apériam in parábolis os meum, éloquar arcána ætátis antíquæ. * Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

ORATIO

Orémus:
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et præsta, ut in nobis, religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)